Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Illa etiam supplex Argo cùm brachia vellet
Tendere ; non habuit, quæ brachia tenderet Argo:
Conatoque queri mugitus edidit ore:
Pertimuitque sonos: propriâque exterrita voce est. 520

Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat,
Inachidas ripas: novaque ut conspexit in undâ
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quæ sit. At illa patrem sequitur, sequiturque sorores:
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.

526 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas; Illa manus lambit, patriisque dat oscula palmis; Nec retinet lacrymas: et, si modò verba sequantur, Oret opem ; nomenque suum, casusque loquatur.

530 Littera pro verbis, quam pes in pulvere ducit, Corporis indicium mutati triste peregit. 5 Me miserum ! exclamat pater Inachus: inque gementis Cornibus, et niveæ pendens cervice juvencæ, · Me miserum ! ingeminat. Tune es quæsita per omnes, Nata, mihi terras ? Tu non inventa repertâ

536 Luctus eras levior. Retiges : nec mutua nostris Dicta refers : alto tantum suspiria prodis

Pectore: quodque unum potes, ad mea verba remugis. í Nec finire licet tantos mihi morte dolores:

540 Sed nocet esse deum: præclusaque janya leti Æternum nostros luctus extendit in ævum.' Talia mærenti stellatus submovet, Argus, Ereptamque patri diversa in pascua natam Abstrahit, Ipse procul montis sublime cacumen 545 Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec superûm rector mala tanta Phoronidos ultrà Ferre potest: natumque vocat; quem lucida partu

Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum.
Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti 550
Somniferam sumpsisse manu, tegimenque capillis.
Hæc ubi disposuit, patriâ Jove natus ab arce
Desilit in terras. Illic tegimenque removit, ,
Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est.
Hâc agit, ut pastor, per devia rura capellas,

555 Dum venit, abductas : et structis cantat avenis.

Voce novâ captus custos Junonius, ' At tu, Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,' Argus ait: 'neque enim pecori fæcundior ullo Herba loco est : aptamque vides pastoribus umbram.' Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo

561 Detinuit sermone diem: junctisque canendo Vincere arundinibus servantia lumina tentat: Ille tamen pugnat molles evincere somnos: Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus; 565 Parte tamen vigilat. Quærit quoque, (namque reperta Fistula nuper erat) quâ sit ratione reperta. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno. Supprimit extemplo vocem : firmatque soporem,

570 Languida permulcens medicatâ lumina virgâ. Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense, Quâ collo confine caput: saxoque cruentum Dejicit; et maculat præruptam sanguine cautem. Arge, jaces: quodque in tot lumina lumen habebas 575 Exstinctum est: centumque oculos nox occupat una. Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet.

Protinus exarsit, nec tempora distulit iræ, Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn 580

585

590

Pellicis Argolicæ, stimulosque in pectora cæcos
Condidit, et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus immenso restabas, Nile, labori.
Quem simul ac tetigit, positisque in margine ripæ
Procubuit genibus, resupinoque ardua collo,
Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus,
Et gemitu, et lacrymis, et luctisono mugitu
Cum Jove visa queri est, finemque orare malorum.
Conjugis ille suæ complexus colla lacertis,
Finiat ut pænas tandem, rogat: “Inque futurum
Pone metus, inquit, nunquam tibi causa doloris
Hæc erit :' et Stygias jubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores :
Fitque, quod antè fuit. Fugiunt e corpore setæ :
Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis :
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque :
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illâ :
Officioque pedum nymphe contenta duorum,
Erigitur : metuitque loqui; ne more juvence
Mugiat : et timidè verba intermissa retentat.
Nunc dea linigerâ colitur celeberrima turbâ.

595

600

LIBER II.

PHAETHONTIS MORS.

v. 1.

5

10

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo:
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat:
Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiem superabat opus, nam Mulciber illic
Æquora cælárat, medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, coelumque, quod imminet orbi.

1.
Cæruleos habet unda deos; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balænarumque prementem
Ægæona suis immania terga lacertis,
Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos ;
Pisce vehi quædam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, si/vasque, ferasque,
Fluminaque, et nymphas, et cætera numina ruris.
Hæc super imposita est coeli fulgentis imago:
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.

Quò simul acclivo Clymeneïa limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus :
Consistitque procul: neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpureâ velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente smaragdis.
A dextrâ, la vâque Dies, et Mensis, et Annus,

15

20

25

[ocr errors]

Sæculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente coronâ:
Stabat nuda Æstas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos..

30 Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit.

Quæque viæ tibi causa ? Quid hâc,' ait, ‘arce petisti, Progenies, Phaëthon, haud inficianda parenti ?' Ille refert : O lux immensi publica mundi,

35 Phæbe pater, si das hujus mihi nominis usum, Pignora da, genitor; per quæ tua vera propago Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris. Dixerat. At genitor circum caput omne mi Deposuit radios; propiùsque accedere jussit:

40 Amplexuque dato, “Nec tu meus esse negari Dignus es ; et Clymene veros,' ait, edidit ortus. Quòque minùs dubites; quodvis pete munus : ut illud, Me tribuente, feras. Promissis testis adesto Dis juranda palus, oculis incognita nostris.'

45 Vix bene desierat: currus rogat ille paternos, Inque diem alipedum jus et moderamen equorum. Pænituit jurâsse patrem. Qui terque quaterque Concutiens illustre caput, · Temeraria,' dixit, « Vox mea facta tuâ est. Utinam promissa liceret 50 Non dare! Confiteor solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaëthon, et quæ nec viribus istis Munera conveniant, nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis : non est mortale quod optas. Plus etiam, quàm quod superis contingere fas sit, Nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit;

« ZurückWeiter »