130 135 140 At non ille deus pacem intra mænia finit: Auxilium toto spargit in orbe suum. Verberor, et tutæ non licet esse mihi ? Sedibus in nostris stare videtis avem. At lapis, in ramo sedit quicunque bifurco, Hæret, et ut captâ victor in arce manet. Cætera sæpe tamen potuere admissa negari, Et crimen nox est inficiata suum. Cortice contactas inficiente manus. Non profecturâ dextra lavatur aquâ. Optavi quoties arida facta mori! Aut valido missi fulminis igne peti! possem fructus excutere ipsa meos. Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli, Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, cùm sumit tela viator; Atque oculis plagæ destinat antè locum? Nec vitare licet moto fera verbera trunco, Quem sub humo radix vinclaque firma tenent. Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis, Cum populus manicas deposuisse vetat: Utve gravem candens ubi tolli vacca securim, Aut stringi cultros in sua colla videt. Sæpe meas vento frondes tremuisse putâstis : Sed metus in nobis causa tremoris erat. 145 150 155 160 Si nierui, videorque nocens; imponite flammæ, Nostraque fumosis urite membra focis. Et liceat miseræ dedecus esse semel. Parcite. Sic coeptum perficiatis iter. 5 10 ILLE ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum, Quem legis, ut nôris, accipe, Posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab Urbe decem. Cùm cecidit fato Consul uterque pari. Non modò Fortunæ munere factus eques. Qui tribus antè quater mensibus ortus erat. Una celebrata est per duo liba dies. Quæ fieri pugnâ prima cruenta solet. Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo, Fortia verbosi natus ad arma Fori. • At mihi jam puero celestia sacra placebant; Inque suum furtim Musa trahebat opus. 15 20 25 30 35 Sæpe pater dixit, Studium quid inutile tentas ? Mæonides nullas ipse reliquit opes. Scribere conabar verba soluta modis. Et, quod tentabam dicere, versus erat. Liberior fratri sumpta, mihique, toga est : Induiturque humeros cum lato purpura clavo: Et studium nobis, quod fuit antè, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos, Cùm perit; et cæpi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores; Eque viris quondam pars tribus una fui. Majus erat nostris viribus illud onus. Sollicitæque fugax ambitionis eram : Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas; Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo, Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer. Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes ; Jure sodalitio qui mihi junctus erat. Dulcia convictûs membra fuêre mei. Dum ferit Ausoniâ carmina culta lyra. 40 45 50 Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi. Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluêre minores : 55 Notaque non tardè facta Thalia mea est. Carmina cùm primùm populo juvenilia legi; Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium, totam cantata per Urbem, Nomine non vero dicta Corinna mihi. 60 Multa quidem scripsi : sed quæ vitiosa putavi, Emendaturis ignibus ipse dedi. Tum quoque, cùm fugerem, quædam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis 65 Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cùm tamen hoc essem, minimoque accenderer igni; Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Est data: quæ tempus perbreve nupta fuit. Non tamen in nostro firma futura toro. Sustinuit conjux exsulis esse viri. 75 Sed non ex uno conjuge, fecit avum. Et jam complêrat genitor sua fata ; novemque Addiderat lustris altera lustra novem. 80 Felices ambo, tempestivèque sepulti, Ante diem pænæ quòd periêre meæ ! Sum miser; et de me quòd doluêre nihil ! 70 Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat, 85 Et gracilis structos effugit umbra rogos; Et sunt in Stygio crimina nostra foro; 90 Manibus id satis est. Ad vos studiosa revertor Pectora, qui vitæ quæritis acta meæ. Jam mihi canities, pulsis melioribus annis, Venerat; antiquas miscueratque comas: Postque meos ortus Pisæâ vinctus olivâ 95 Abstulerat decies præmia victor equus ; Cùm maris Euxini positos ad læva Tomitas Quærere me læsi Principis ira jubet. 100 Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes ? Ipsâ multa tuli non leviora fugâ. Præstitit invictam viribus usa suis : 105 Insolitâ cepi temporis arma manu. Totque tuli terrâ casus pelagoque; quot inter Occultum stellæ conspicuumque polum. Tacta mihi tandem longis erroribus acto Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis. 110 Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, Tristia, quo possum, carmine fata levo. Sic tamen absumo decipioque diem. 11 Nec me sollicitæ tædia lucis habent, |