Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

65

70

75

His ego te victam, consors Ledæa gemellis,

Suspicor : hæc Danaïs posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit

Fcrrea sanguineâ bella movere manu.
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.

Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento :

Et multos illic Hectoras esse puta.
Et facito dicas, quoties pugnare parabis,

* Parcere me jussit Laodamia sibi.'
Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam;

Te quoque non ullum vulnus habente cadat. Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes :

Ut rapiat Paridit, quam Paris antè sibi. Irruat; et causâ quem vincit, vincat et armis.

Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Causa tua est dispar. Tu tantùm vivere pugna,

Inque pios dorninæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot (precor) hostibus uni:

Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Nunc fateor ; volui revocare; animusque ferebat;

Substitit auspicii lingua timore mali.
Cum foribus velles ad Trojam exire paternis,

Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ut gemui; tacitoque in pectore' dixi :

Signa reversuri sint, precor, ista viri.'
Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis :

Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

Qui primus Danaûm Troada tangat humum. Infelix, quæ prima virum lugebit ademptum! Di faciant, ne tu strenuus esse velis !

[merged small][ocr errors]

6

Inter mille rates tua sit millesima puppis,

Jamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque præmoneo : de nave novissimus exi. 95

Non est, quò properes, terra paterna tibi. Cùm venies, remoque move veloque carinam;

Inque tuo celerem littore siste gradum. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago ? Cur venit a verbis multa querela tuis ?

100 Excutior somno; simulacraque noctis adoro,

Nulla caret fumo Thessalis ara meo.
Thura damus, lacrymamque supèr; quâ sparsa relucet,

Ut solet adfuso surgere flamma mero.
Hoc quoque, quòd venti prohibent exire carinas, 105

Me movet: invitis ire paratis aquis.
Quis velit in patriam vento prohibente reverti?

A patriâ pelago vela vetante datis.
Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem.

Quò ruitis ? Vestras quisque redite domos. 110 Quò ruitis, Danaï ? Ventos audite vetantes.

Non subiti casûs, numinis ista mora est. Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?

Dum licet, Inachiæ verțite vela rates. Sed quid ego revoco hæc? Omen revocantis abesto, 115

Blandaque compositas aura secundet aquas. Ultima mandato claudetur epistola parvo;

Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.'

FASTI.

LIB. III. 1. LIB. II. 383. LIB. IV. 809.

ROMULUS ET REMUS.

5

10

BELLICE, depositis clypeo paulisper et hastâ,

Mars, ades; et nitidas casside solve comas. Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ.

Num minùs ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendæ tempora sume

Cuspidis : invenies et quod inermis agas.
Tum quoque inermis eras, cùm te Romana sacerdos

Cepit, ut huic Urbi semina digna dares.
Ilia Vestalis (quid enim vetat inde moveri ?)

Sacra lavaturas manè petebat aquas.
Ventum erat ad molli declivem tramite ripam:

Ponitur e summâ fictilis urna comâ.
Fessa resedit humi; ventosque accepit aperto

Pectore; turbatas restituitque comas.
Dum sedet, umbrosæ salices, volucresque canoræ

Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.
Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,

Et cadit a mento languida facta manus. Languida consurgit, nec scit cur languida surgat:

Et peragit tales arbore nixa sonos : • Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni

Vidimus: an somno clarius illud erat? Ignibus lliacis aderam : cùm lapsa capillis

Decidit ante sacros lanea vitta focos. Inde duæ pariter (visu mirabile) palmæ

15

20

30

35

40

Surgunt. Ex illis altera major erat:
Et gravibus ramis totum protexerat orbem,

Contigeratque novâ sidera summa comâ.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas.

Terreor admonitu, corque timore micat. Martia Picus avis gemino pro stipite pugnant,

Et Lupa : tuta per hos utraque palma fuit.' Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam

Sustulit. Implêrat, dum sua visa refert.
Interea crescente Remo, crescente Quirino,

Pondere cælesti Silvia mater erat.
Hæc ubi cognovit contemptor Amulius æqui,

(Nam raptas fratri victor habebat opes) Auferri jussit parvos, et in amne necari.

Quid facis ? ex istis Romulus alter erit. Jussa recusantes peragunt lacrymosa ministri:

Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem

Tiberin mersus Tiberinus in undâ
Reddidit; hibernis fortè tumebat aquis.
Huc ubi venerunt, nec jam procedere possunt

Longiùs ; ex illis unus, an alter, ait :
* At quàm sunt similes ! at quàm formosus uterque !

Plus tamen ex illis iste vigoris habet. Si genus arguitur vultu; (ni fallit imago)

Nescio quem vobis suspicor esse deum. At si quis vestræ deus esset originis auctor;

In tam præcipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certè, si non ope mater egeret :

Quæ facta est uno mater et orba die.
Nata simul, peritura simul, simul ite sub undas

Corpora.' Desierat; deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari: sentire putares.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

60

65

70

Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summâ cavus alveus unda.

Heu quantum fati parva tabella vehit !
Alveus in limo silvis appulsus opacis,

Paulatim fluvio deficiente, sedet.
Venit ad expositos (mirum) lupa foeta gemellos.

Quis credat pueris non nocuisse feram ?
Non nocuisse parum est : prodest quoque : quos lupa

nutrit,
Prodere cognatæ sustinuêre manus.
Constitit, et caudâ teneris blanditur alumnis,

Et fingit linguâ corpora bina sua.
Marte satos scires; timor abfuit: ubera ducunt;

Nec sibi promissi lactis aluntur ope.
Martia ter senos proles adoleverat annos ;

Et suberat ilavæ jam nova barba comæ.
Omnibus agricolis armentorumque magistris

Iliadæ fratres jura petita dabant.
Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti;

Et redigunt actos in sua rura boves.
Ut genus andierunt, animos pater editus auget;

Et pudet in paucis nomen habere casis.
Romuleoque cadit trajectus Amulius ense;

Regnaque longævo restituuntur avo.
Jam luerat penas frater Numitoris, et omne

Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes, et mænia ponere utrique

Convenit. Ambigitur mænia ponat uter.
Nil opus est,' dixit, certamine,' Romulus, ullo.

Magna fides avium est : experiamur aves.' Res placet. Alter init nemorosi saxa Palatî: · Alter Aventinum manè cacumen adit.

75

80

85

« ZurückWeiter »