Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si

Quid puer Ascanius, quid dî meruêre penates ?

Ignibus ereptos obruet unda deos.
Sed neque fers tecum: nec, quæ mihi, perfide, jactas,

Presserunt humeros sacra paterque tuos.
Omnia mentiris : nec enim tua fallere lingua

75 Incipit a nobis; priinaque plector ego. quæras,

ubi sit formosi mater Iüli: Occidit, a duro sola relicta viro. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent. Per mare, per terras septima jactat hiems.

80 Diva parens, seniorque pater, pia sarcina nati,

Spem mihi mansuri ritè dedêre viri.
Si fuit errandum, causas habet error honestas :

Adde fidem ; nullâ parte pigendus erit.
Durat in extremum, vitæque novissima nostræ

85 Persequitur fati, qui fuit antè, tenor. Occidit internas conjux mactatus ad aras:

Et sceleris tanti præmia frater habet.
Exsul agor; cineresque viri, patriamque relinquo:
Et feror in duras, hoste sequente, vias.

90 Applicor ignotis : fratrique elapsa fretoque,

Quod tibi donavi, perfide, littus emo. Urbem constitui ; latèque patentia fixi

Menia, finitimis invidiosa locis. Bella tument: bellis peregrina et fæmina tentor: 95

Vixque rudes portas urbis, et arma, paro. Mille procis placui: qui me coïêre, querentes,

Nescio quem thalamis præposuisse suis. Quid dubitas vinctam Gætulo tradere lärbæ ? Præbuerim sceleri brachia nostra tuo.

100 Est etiam frater; cujus manus impia possit

Respergi nestro, sparsa cruore viri.

105

110

115

Pone deos, et quæ tangendo sacra profanas:

Non bene celestes impia dextra colit.
Si tu cultor eras elapsis igne futurus;

Pænitet elapsos ignibus esse deos.
Sed jubet ire deus. Vellem vetuisset adire ;
Punica nec Teucris

pressa

fuisset humus. Hoc duce (nempe Deo) ventis agitaris iniquis,

Et teris in rapido tempora longa freto.
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,

Hectore si vivo, quanta fuêre, forent.
Non patrium Simoënta petis; sed Tibridas undas.

Nempe, ut pervenias quò cupis, hospes eris.
Utque latet, vitatque tuas abstrusa carinas,

Vix tibi continget terra petita seni.
Hos potiùs populos in dotem, ambage remissâ,

Accipe ; et advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer feliciùs urbem :

Hancque, locum regni, sceptraque sacra tene.
Si tibi mens avida est belli, si quærit Tülus

Unde suo partus Marte triumphus eat;
Quem superet, ne quid desit, præbebimus hostem.

Hic pacis leges, hic locus arma capit.
Tu modò, per matrem, fraternaque tela, sagittas,

Perque fugæ comites, Dardana sacra, deos:
(Sic superent, quoscunque tuâ de gente reportas,

Mars ferus et damnis sit modus ille tuis,
Ascaniusque suos feliciter impleat annos,

Et senis Anchisæ molliter ossa cubent)
Parce precor domui, quæ se tibi tradit habendam.

Quod crimen dicis, præter amâsse, meum ?
Non ego sum Phthias, magnisque oriunda Mycenįs·

Nec steterunt in te virque paterque meus.

120

125

130

135

140

145

Si pudet uxoris; non nupta, sed hospita dicar.

Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus :

Temporibus certis dantque negantque viam. Cùm dabit aura viam, præbebis carbasa ventis.

Nunc levis ejectam continet alga ratem.
Tempus ut observem, manda mihi; certiùs ibis :

Nec te, si cupies ipse, manere sinam.
Et socii requiem poscunt, laniataque classis

Postulat exiguas semirefecta moras.
Pro meritis, et siqua tibi præbebimus ultrà,

Pro spe conjugii tempora parva peto.
Dum freta mitescunt, et Amor: dum tempore et usu

Fortiter edisco tristia posse pati.
Sin minùs ; est animus nobis effundere vitam.

In me crudelis non potes esse diu.
Adspicias utinam, quæ sit scribentis imago!

Scribimus; et gremio Troïcus ensis adest: Perque genas lacrymæ strictum labuntur in ensem;

Qui jam pro lacrymis sanguine tinctus erit. Quàm bene conveniunt fato tua munera nostro !

Instruis impensâ nostra sepulcra brevi.
Nec mea nunc primò feriuntur pectora telo:

Ille locus sævi vulnus Amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meæ malè conscia culpæ,

Jam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumpta rogis, inscribar, Elissa Sichæi;

Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit : • Præbuit Æneas et causam mortis et ensem.

Ipsa suâ Dido concidit usa manu.'

150

155

160

14 *

EPISTOLA X.

ARIADNE THESEO.

5

10

Mitius inveni, quàm te, genus omne ferarum :

Credita non ulli, quàm tibi, pejùs eram.
Quæ legis, ex illo, Theseu, tibi littore mitto,

Unde tuam sine me vela tulêre ratem.
In quo me somnusque meus malè prodidit, et tu,

Per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitreâ quo primùm terra pruina

Spargitur, et tectæ fronde queruntur aves.
Incertum vigilans, a somno languida, movi

Thesea pressuras semisupina manus.
Nullus erat: referoque manus, iterumque retento,

Perque torum moveo brachia : nullus erat.
Excussêre metus somnum.

Conterrita surgo: Membraque sunt viduo præcipitata toro. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis :

Utque erat a somno turbida, rapta coma est.
Luna fuit: specto, si quid, nisi littora, cernam.

Quod videant oculi, nil, nisi littus, habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque, sine ordine, curro:

Alta puellares tardat arena pedes.
Interea toto clamanti littore, · Theseu,'

Reddebant nomen concava saxa tuum : Et quoties ego te, toties locus ipse vocabat.

Ipse locus miseræ ferre volebat opem. Mons fuit; apparent frutices 'n vertice rari:

Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. Adscendo (vires inimus dabat), atque ita latė

Æquora prospectu metior alta meo.

15

20

25

Indè ego (nam ventis quoque sum crudelibus usa)
Vidi præcipiti carbasa tenta Noto.

30 Aut vidi: aut etiam, cùm me vidisse putarem,

Frigidior glacie semanimisque fui.
Nec languere diù patitur dolor. Excitor illo,

Excitor, et summâ Thesea voce voco.
Quo fugis?' exclamo: scelerate, revertere, Theseu. 35

Flecte ratem: numerum non habet illa suum.' Hæc ego. Quod voci deerat, plangore replebam.

Verbera cum verbis mista fuêre meis. Si non audires, ut saltem cernere posses, Jactatæ latè signa dedêre manus.

40 Candidaque imposui longæ velamina virgæ,

Scilicet oblitos adrnonitura mei.
Jamque oculis ereptus eras: tum denique ievi.

Torpuerant molles antè dolore genæ.
Quid potiùs facerent, quàm me mea lumina flerent, 45

Postquam desierant vela videre tua ? Aut ego diffusis erravi sola capillis,

Qualis ab Ogygio concita Baccha deo : Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi : Quàmque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.

50 Sæpe torum repeto, qui nos acceperat ambos ;

Sed non acceptos exhibiturus erat.
Et tua, quâ possum, pro te, vestigia tango;

Strataque, quæ membris intepuêre tuis.
Incumbo; lacrymisque toro nianante profusis,

55 Pressimus,' exclamo, 'te duo: redde duos. Venimus huc ambo: cur non discedimus ambo?

Perfide, pars nostri, lectule, major ubi est ?'
Quid faciam ? Quò sola ferar? Vacat insula cultu.
Non hominum video, non ego facta boum.

6

« ZurückWeiter »