Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

30

35

40

Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensâ;

Pingit et exiguo Pergama tota mero. Hâc ibat Simoïs, hîc est Sigeïa tellus;

Hîc steterat Priami regia celsa senis. Illic Æacides, illic tendebat Ulysses :

Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior, te quærcre misso,

Retulerat nato Nestor: at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque cæsos,

Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimiùm nimiùmque oblite tuorum,

Thracia nocturno tangere castra dolo ; Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.

At bene cautus eras, et memor antè mei. Usque metu micuêre sinus; dum victor amicum

Dictus es Ismariis îsse per agmen equis. Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis

Ilios ? et, murus quod fuit antè, solum ? Si maneo, qualis Trojâ durante manebam;

Virque mihi, dempto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;

Incola captivo quæ bove victor arat.
Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce

Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
Semisepulta virûm curvis feriuntur aratris

Ossa : ruinosas occulit herba domos.
Victor abes; nec scire mihi, quæ causa morandi,

Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora puppim,

Ille mihi de te multa rogatus abit.
Quamque tibi reddat, si te modò viderit usquam,

Traditur huic digitis charta notata meis.

45

50

55

Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,

Misimus : incerta est fama remissa Pylo. Misimus et Sparten : Sparte quoque nescia veri. Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?

60 Utiliùs starent etiam nunc mạnia Phæbi.

(Irascor votis heu levis ipsa meis :)
Scirem ubi pugnares ; et tantùm bella tinerem ;

Et mea cum multis juncta querela foret.
Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia demens :

65 Et patet in curas area lata meas. Quecunque æquor habet, quæcunque pericula tellus,

Tam longæ causas suspicor esse moræ.
Hæc ego dum stultè meditor (quæ vestra libido est)
Esse peregrino captus amore potes.

70 Forsitan et narres, quàm sit tibi rustica conjux ;

Quæ tantùm lanas non sinat esse rudes.
Fallar; et hoc crimen tenues vanescat in auras :

Neve, revertendi liber, abesse velis.
Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras. Increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet

Penelope: conjux semper Ulyssis ero. Ille tamen pietate meâ precibusque pudicis Frangitur, et vires temperat ipse suas.

80 Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,

Turba ruunt in me luxuriosa, proci:
Inque tuâ regnant, nullis prohibentibus, aulâ.

Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.
Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque dirum,
Eurymachique avidas, Antinoïque manus,

86 Atque alios referam, quos omnes turpiter absens

Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

75

90

95

Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi,

Ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus imbelles numero ; sine viribus uxor,

Laërtesque senex, Telemachusque puer.
Ille per insidias penè est mihi nuper ademptus ;

Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.
Di precor hoc jubeant, ut, euntibus ordine fatis,

Ille meos oculos comprimat, ille tuos.
Hoc faciunt custosque boum, longævaque nutrix :

Tertius, immundæ cura fidelis haræ.
Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis armis,

Hostibus in mediis regna tenere valet.
Telemacho veniet (vivat modò) fortior ætas :

Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.

Tu citiùs venias, portus et ara tuis.
Est tibi, sitque, precor, natus, qui mollibus annis

In patrias artes erudiendus erat.
Respice Laërten: ut jam sua lumina condas,

Extremum fati sustinet ille diem.
Certè ego, quæ fueram, te discedente, puella,

Protinus ut redeas, facta videbor anus.

100

105

110

EPISTOLA VII.

DIDO ÆNEÆ.

SIC, ubi fata vocant, udis abjectus in herbis,

Ad vada Mæandri concinit albus olor.
Nec, quia te nostrâ sperem prece posse moveri,

Alloquor: adverso movimus ista deo.
Certus es ire tamen, miseramque relinquere Dido:

Atque îdem venti vela fidemque ferent.

5

10

15

20

Certus es, Ænea, cum fædere solvere naves :

Quæque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt

Menia; nec sceptro tradita summa tuo.
Facta fugis ; facienda petis. Quærenda per orbem

Altera, quæsita est altera terra tibi.
Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?

Quis sua non notis arva tenenda dabit ?
Alter habendus amor tibi restat, et altera Dido:

Quamque iterum fallas, altera danda fides.
Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem,

Et videas populos altus ab arce tuos ? Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur ;

Unde tibi, quæ te sic amet, uxor erit?
Æneas oculis semper vigilantis inhæret:

Ænean animo noxque diesque refert.
Ille quidem malè gratus, et ad mea munera surdus;
Et

quo, si non sim stulta, carere velim:
Non tamen Ænean, quamvis malè cogitat, odi:

Sed queror infidum, questaque pejùs amo.
Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,

Frater Amor: castris militet ille tuis.
Fallor; et ista mihi falsò jactatur imago.

Matris ab ingenio dissidet ille suæ.
Te lapis, et montes, innataque rupibus altis

Robora, te sævæ progenuêre feræ :
Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis :

Quod tamen adversis fluctibus ire paras.
Quò fugis ? obstat hiems: hiemis mihi gratia prosit.

Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas.
Quod tibi maluerim, sine me debere procellis.
Justior est animo ventus et unda tuo.

25

30

35

40

45

50

Non ego sum tanti, (quamvis merearis, inique,)

Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia, et constantia magno;

Si, dum me careas, est tibi vile mori.
Jam venti ponent; stratâque æqualiter undâ,

Cæruleis Triton per mare curret equis.
Tu
quoque

cum ventis utinam mutabilis esses ! Et, nisi duritiâ robora vincis, eris. Quid ? si nescieris, insana quid æquora possint ?

Expertæ toties quàm malè credis aquæ ?
Ut pelago suadente etiam retinacula solvas,

Multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec violâsse fidem tentantibus æquora prodest.

Perfidiæ pænas exigit ille locus.
Præcipuè cùm læsus Amor: quia mater Amoris

Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti;

Neu bibat æquoreas naufragus hostis aquas.
Vive, precor: sic te meliùs, quàm funere, perdam.

Tu potiùs leti causa ferare mei.
Finge, age, te rapido (nullum sit in omine pondus)

Turbine deprendi: quid tibi mentis erit?
Protinus occurrent falsæ perjuria linguæ,

Et Phrygiâ Dido fraude coacta mori. Conjugis ante oculos deceptæ stabit imago

Tristis, et effusis sanguinolenta comis. Quicquid id est, totum merui, concedite,' dicas:

Quæque cadent, in te fulmina missa putes. Da breve sævitiæ spatium pelagique tuæque :

Grande moræ pretium tuta futura via est. Nec mihi parcatur; puero parcatur Yülo.

Te satis est titulum mortis habere meæ.

55

60

65

70

« ZurückWeiter »