Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Ut templi tetigêre gradus; procumbit uterque
Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, Si precibus,' dixerunt, numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum;
Dic, Themi, quâ generis amnum reparabile nostri
Arte sit et mersis fer opem, mitissima, rebus.'
Mota dea est; sortemque dedit: 'Discedite templo;
Et velate caput; cinctasque resolvite vestes :
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.'

6

Obstupuêre diu: rumpitque silentia voce
Pyrrha prior; jussisque deæ parere recusat:
Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet; et, Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis ;
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est: lapides in corpore terræ
Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.'
Conjugis augurio quanquam Titania mota est ;
Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.

375

380

385

390

395

400

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
Ponere duritiem cœpêre, suumque rigorem ;
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, viderı
Forma potest hominis; sed utì de marmore cœpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.

405

Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.

Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa:

Quod modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxêre virilem:
Et de fœmineo reparata est fœmina jactu.

410

Inde genus durum sumus, experiensque laborum :
Et documenta damus, quâ simus origine nati.

415

PYTHON.

v. 438.

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serpens,
Terror eras; tantum spatii de monte tenebas.
Hanc deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Antè, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhaustâ penè pharetrâ,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam possit delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicunque manu, pedibusve, rotâve
Vicerat; æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phoebus.

420

425

DAPHNE IN LAURUM MUTATA.

v. 452.

Primus amor Phœbi Daphne Peneïa; quem non
Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, victâ serpente superbus,
Viderat adducto flectentem cornua nervo:
'Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros;
Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti.
Qui modò, pestifero tot jugera ventre prementem,
Stravimus innumeris, tumidum Pythona, sagittis.'
Filius huic Veneris; Figat tuus omnia, Phoebe
Te meus arcus,' ait; quantòque animalia cedunt
Cuncta tibi, tantò minor est tua gloria nostrâ.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Dixit et eliso percussis aëre pennis

:

Impiger umbrosâ Parnassi constitit arce :

430

435

441

Eque sagittiferâ prompsit duo tela pharetrâ

Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amorem.

Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acutâ:

446

Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum. Hoc deus in nymphâ Peneïde fixit; at illo

Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas.,

Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,

450

Silvarum latebris, captivarumque ferarum

Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phoebes.
Vitta coërcebat positos sine lege capillos.
Illa fugit, neque ad hæc revocantis verba resistit.
'Nympha, precor, Penëi, mane: non insequor hostis.
Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 456
Sic aquilam pennâ fugiunt trepidante columbæ ;

Hostes quæque suos. Amor est mihi causa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas, indignave lædi
Crura secent sentes; et sim tibi causa doloris.

Aspera, quâ properas, loca sunt. Moderatiùs, oro,
Curre, fugamque inhibe: moderatiùs insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
Non ego sum pastor: non hîc armenta, gregesve
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit.
Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque,
Estque, patet: per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est: nostrâ tamen una sagittâ
Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est; opiferque per orbem
Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis.
Hei mihi, quòd nullis amor est medicabilis herbis:
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!'
Plura locuturum timido Peneïa cursu
Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit.

arva

Ut canis in vacuo leporem cùm Gallicus arvo
Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem:
Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit:
Sic deus, et virgo est: hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris
Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum cervicibus afflat.
Viribus absumtis expalluit illa: citæque
Victa labore fuga, spectans Peneïdas undas,

460

465

470

475

480

485

Semper habebunt

'Fer, pater,' inquit, 'opem; si flumina numen habetis.'
Vix prece finitâ, torpor gravis alligat artus:
Mollia cinguntur tenui præcordia libro:
In frondem crines, in ramos brachia crescunt.
Pes, modò tam velox, pigris radicibus hæret:
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illâ.
Cui deus, 'At conjux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certè,' dixit, 'mea.
Te coma, te citharæ, te nostræ, laure, pharetræ.
Tu ducibus Latiis aderis, cùm læta triumphum
Vox canet; et longæ visent Capitolia pompæ.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.'
Finierat Pæan. Factis modò laurea ramis
Annuit: utque caput, visa est agitâsse cacumen.

491

495

500

505

IO ET ARGUS.

v. 625.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.
Inde suis vicibus capiebant bina quietem :
Cætera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo; spectabat ad Iö:
Ante oculos Iö, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci: cùm sol tellure sub altâ est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amarâ pascitur herbâ :
Proque toro, terræ, non semper gramen habenti,
Incubat infelix; limosaque flumina potat.

510

515

« ZurückWeiter »