Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

375

380

385

390

Ut templi tetigêre gradus; procumbit uterque
Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, 'Si precibus,' dixerunt, "numina justis
Victa remollescunt, si flectitur, ira deorum;
Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri
Arte sit: et mersis fer opem, mitissima, rebus.'
Mota dea est; sortemque dedit : “Discedite templo;
Et velate caput; cinctasque resolvite vestes :
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.'

Obstupuêre diu: rumpitque silentia voce
Pyrrha prior; jussisque deæ parere recusat:
Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris
Verba datæ sortis

secum,

inter
seque

volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet; et, - Aut fallax,' ait, “est sollertia nobis;
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est: lapides in corpore terræ
Ossa reor dici : jacere hos post terga jubemur.'
Conjugis augurio quanquam Titania mota est;
Spes tamen in dubio est: adeò cælestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?)
Ponere duritiem cæpêre, suumque rigorem ;
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis ; sed utì de marmore cæpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.

[ocr errors]

395

400

405

410

Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo, ,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.
Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa :
Quod modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxêre virilem:
Et de fæemineo reparata est fæmina jactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum:
Et documenta damus, quâ simus origine nati.

415

PYTHON.

V. 438.

420

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serpens,
Terror eras; tantum spatii de monte tenebas.
Hanc deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Antè, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhaustâ penè pharetra,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam possit delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicunque manu, pedibusve, rotave
Vicerat; æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phoebus.

425

DAPHNE IN LAURUM MUTATA.

V. 452.

6

Primus amor Phoebi Daphne Peneïa ; quem non 430
Fors ignara dedit, sed sava Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, victâ serpente superbus,
Viderat adducto flectentem cornua nervo :

Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis ?'
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros; 435
Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti.
Qui modò, pestifero tot jugera ventre prementem,
Stravimus innumeris, tumidum Pythona, sagittis.'
Filius huic Veneris; · Figat tuus omnia, Phæbe,
Te meus arcus,' ait; quantòque animalia cedunt
Cuncta tibi, tantò minor est tua gloria nostrâ.' 441

Dixit : et eliso percussis aëre pennis Impiger umbrosâ Parnassi constitit arce : Eque sagittiferâ prompsit duo tela pharetra Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amorem. Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acutâ: 446 Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum. Hoc deus in nymphâ Peneïde fixit; at illo Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas. Protinus alter amat ; fugit altera nomen amantis, 450 Silvarum latebris, captivarumque ferarum Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phoebes. Vitta coërcebat positos sine lege capillos. Illa fugit, neque ad hæc revocantis verba resistit.

Nympha, precor, Penëi, mane: non insequor hostis. Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 456 Sic aquilam pennâ fugiunt trepidante columbæ;

Hostes quæque suos. Amor est mihi causa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas, indignave lædi
Crura secent sentes; et sim tibi causa doloris. 460
Aspera, quâ properas, loca sunt. Moderatiùs, oro,
Curre, fugamque inhibe : moderatiùs insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
Non ego sum pastor: non hîc armenta, gregesve
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis

465
Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit.
Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque,
Estque, patet: per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est: nostrâ tamen una sagittà 470
Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit.
Inventum medicina meum est; opiferque per

orbem Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis. Hei mihi, quòd nullis amor est medicabilis herbis : Nec prosunt domino, que prosunt omnibus, artes !! 475 Plura locuturum timido Peneïa cursu Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit. Ut canis in vacuo leporem cùm Gallicus arva

arvat Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem: Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere

480 Sperat, et extento stringit vestigia rostro : Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit: Sic deus, et virgo est : hic spe celer, illa timore. Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris 485 Ocior est, requiemque negat: tergoque fugaci Imminet; et crinem sparsum cervicibus affilat.

Viribus absumtis expalluit illa : citæque Victa labore fugæ, spectans Peneïdas undas,

[ocr errors][ocr errors]

Fer, pater,' inquit, 'opem; si flumina numen habetis.'
Vix prece finitâ, torpor gravis alligat artus :

491
Mollia cinguntur tenui præcordia libro:
In frondem crines, in ramos brachia crescunt.
Pes, modò tam velox, pigris radicibus hæret:
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illâ. 495
Cui deus, 'At conjux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certė,' dixit, ' mea. Semper habebunt
Te coma, te citharæ, te nostræ, laure, pharetræ.
Tu ducibus Latiis aderis, cùm læta triumphum
Vox canet; et longæ visent Capitolia pompæ. 500
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis ;
Tu

quoque perpetuos semper gere frondis honores.'
Finierat Pæan. Factis modò laurea ramis

505 Annuit: utque caput, visa est agitâsse cacumen.

[merged small][ocr errors][merged small]

510

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.
Inde suis vicibus capiebant bina quietem :
Cætera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo; spectabat ad lö:
Ante oculos lö, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci : cùm sol tellure sub altâ est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amarâ pascitur herbâ :
Proque toro, terræ, non semper gramen habenti,
Incubat infelix; limosaque flumina potat.

515

« ZurückWeiter »