Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

75

Sistitur ante aras, auditque ignara precantem:
Imponique suæ videt inter cornua fronti,
Quas coluit fruges: percussaque sanguine cultros
Inficit in liquidâ prævisos forsitan undâ.
Protinus ereptas viventi pectore fibras
Inspiciunt, mentesque deủm scrutantur in illis.

Unde fames homini vetitorum tanta ciborum?
Audetis vesci, genus o mortale ? quod, oro,

80
Ne facite : et monitis animos advertite nostris.
Cùmque boum dabitis cæsorum membra palato,
Mandere vos vestros scite et sentite colonos,
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
Ritè deum; Delphosque meos, ipsumque recludam 85
Æthera ; et augustæ reserabo oracula mentis.
Magna, nec ingeniis evestigata priorum,
Quæque diu latuêre, canam. Juvat ire per alta
Astra : juvat, terris et inerti sede relictis,
Nube vehi; validique humeris insistere Atlantis : 90
Palantesque animos passim ac rationis egentes
Despectare procul, trepidosque, obitumque timentes
Sic exhortari; seriemque evolvere fati.
“O genus attonitum gelida formidine mortis !
Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana timetis, 95
Materiem vatum, falsique piacula mundi?
Corpora sive rogus flammâ, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis.
Morte carent animæ : semperque, priore relictâ
Sede, novis habitant domibus vivuntque receptæ.

100
Ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli
Panthoïdes Euphorbus eram: cui pectore quondam
Sedit in adverso gravis hasta minoris Atridæ.
Cognovi clypeum, lævæ gestamina nostræ,

[ocr errors]

Nuper Abanteïs templo Junonis in Argis.

105 Omnia mutantur: nihil interit. Errat, et illinc Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus Spiritus : èque feris humana in corpora transit, Inque feras noster : nec tempore deperit ullo. Utque novis fragilis signatur cera figuris,

110 Nec manet ut fuerat, nec formas servat easdem; Sed tamen ipsa eadem est : animam sic semper eandem Esse, sed in varias doceo migrare figuras. Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, Parcite (vaticinor) cognatas cæde nefanda

115 Exturbare animas: nec sanguine sanguis alatur.

Et quoniam magno feror æquore, plenaque ventis Vela dedi ; nihil est toto quod perstet in orbe. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. Ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu

120 Non secùs ac Aumen. Neque enim consistere flumen, Nec levis hora potest: sed, ut unda impellitur undâ, Urgeturque prior venienti, urgetque priorem, Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur : Et nova sunt semper: nam quod fuit antè, relictum est : 125 Fitque, quod haud fuerat: momentaque cuncta novantur. Cernis et emersas in lucem tendere noctes, Et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti. Nec color est idem cælo, cùm lassa quiete Cuncta jacent mediâ ; cùmque albo Lucifer exit 130 Clarus equo: rursumque alius, cùm pravia luci Tradendum Phæbo Pallantias inficit orbem. Ipse dei clypeus, terrâ cùm tollitur imâ, Manè rubet: terrâque, rubet, cùm conditur imâ: Candidus in summo est, melior natura quòd illic 135 Ætheris est, terræque procul contagia vitat.

Nec

par aut eadem nocturnæ forma Dianæ Esse potest unquam : semperque hodierna sequente, Si crescit, minor est; major, si contrahit orbem.

Quid ? non in species succedere quatuor annum 140 Adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ ? Nam tener, et lactens, puerique simillimus avo Vere novo est.

Tunc herba nitens, et roboris expers Turget, et insolida est, et spe delectat agrestem. Omnia tum florent; florumque coloribus almus 145 Ridet ager: neque adhuc virtus in frondibus ulla est. Transit in Æstatem, post Ver, robustior Annus : Fitque valens juvenis : neque enim robustior ætas Ulla, nec uberior, nec, quæ magis æstuet, ulla est. Excipit Autumnus, posito fervore juventæ

150 Maturus, mitisque, inter juvenemque senemque Temperie medius, sparsis per tempora canis. Inde senilis Hiems tremulo venit horrida passu ; Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ullâ, 155 Corpora vertuntur: nec, quod fuimusve, sumusve, Cras erimus. Jacuit primò sine viribus infans Mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum : Paulatimque tremens, et nondum poplite firmo Constitit, adjutis aliquo conamine nervis.

160 Inde valens veloxque fuit: spatiumque juventæ Transit : et, emensis medii quoque temporis annis, Labitur occiduæ per iter declive senectæ. Subruit hec ævi demoliturque prioris Robora : fletque Milon senior, cùrn spectat inanes 165 Ill qui fuerant solidorum mole tororum Herculeïs similes, fluidos pendere lacertos. Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

Tyndaris : et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, 170
Omnia destruitis: vitiataque dentibus ævi
Paulatim lentâ consumitis omnia morte.

Ne tamen oblitis ad metam tendere longè
Exspatiemur equis; cælum, et quodcunque sub illo est,
Immutat formas, tellusque, et quicquid in illâ est. 175
Nos quoque pars mundi, (quoniam non corpora solùm,
Verùm etiam volucres animæ sumus, inque ferinas
Possumus ire domos, pecudumque in pectora condi,)
Corpora, quæ possint animas habuisse parentum,
Aut fratrum, aut aliquo junctorum fædere nobis, 180
Aut hominum certè, tuta esse et honesta sinamus :
Neve Thyesteïs cumulemur viscera mensis.
Quàm malè consuescit, quàm se parat ille cruori
Impius humano, vituli qui guttura cultro
Rumpit; et immotas præbet mugitibus aures ! 185
Aut qui vagitus similes puerilibus hædum
Edentem jugulare potest; aut alite vesci,
Cui dedit ipse cibos ! quantum est, quod desit in istis
Ad plenum facinus ! quò transitus inde paratur!

Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis : 190 Horriferum contra Borean ovis arma ministret : Ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ. Retia cum pedicis, laqueosque artesque dolosas Tollite: nec volucrem viscatâ fallite virgâ : Nec formidatis cervos includite pinnis :

195 Nec celate cibis uncos fallacibus hamos. Perdite, si qua nocent : verùm hæc quoque perdite tantùm. Ora vacent epulis, alimentaque congrua carpant.”

JULIUS

CÆSAR IN COMETEN MUTATUS.

v. 746.

Cæsar in Urbe suâ deus est: quem Marte togâque Præcipuum, non bella magis finita triumphis, 200 Resque domi gestæ, properataque gloria rerum In sidus vertêre novum, stellamque comantem, Quàm sua progenies. Neque enim de Cæsaris actis Ullum majus opus, quàm quòd pater exstitit hujus. Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos, 205 Perque papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates, Numidasque rebelles, Cinyphiumque Jubam, Mithridateïsque tumentem Nominibus Pontum, populo adjecisse Quirini, Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

210 Quàm tantum genuisse virum, quo præside rerum Humano generi, superi, cavistis abundè. Ne foret hic igitur mortali semine cretus, Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Æneæ genitrix; vidit quoque triste parari

215 Pontifici letum, et conjurata arma moveri. Palluit: et cunctis, ut cuique erat obvia, divis, Adspice,' dicebat, ' quantâ mihi mole parentur Insidiæ: quantâque caput cum fraude petatur. Quod de Dardanio solum mihi restat Iülo.

220 Solane semper ero justis exercita curis ? Quam modò Tydidæ Calydonia vulneret hasta, Nunc malè defensæ confundant moenia Troja: Quæ videam natum longis erroribus actum, Jactarique freto, sedesque intrare silentîm,

225 Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

[ocr errors]
« ZurückWeiter »