Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

125

130

135

Proximus Ausonias injusti miles Amuli
Rexit opes : Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit: festisque Palilibus urbis
Menia conduntur. Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt: arcisque viâ Tarpeia reclusâ
Dignâ animam pæna congestis exuit armis.
Inde sati Curibus, tacitorum more luporum,
Ore premunt voces, et corpora

victa

sopore
Invadunt, portasque petunt; quas objice firma
Clauserat Iliades. Unam tamen ipsa recludit,
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit:
Et clausura fuit: nisi quòd rescindere nunquam
Dis licet acta deûm. Jano loca juncta tenebant
Naïdes Ausoniæ, gelido rorantia fonte:
Has rogat auxilium. Nec nymphæ justa petentem
Sustinuêre deam: venasque et fumina fontis
Elicuêre sui. Nondum tamen invia Jani
Ora patentis erant, neque iter præcluserat unda.
Lurida supponunt fecundo sulfura fonti,
Incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis : et Alpino modò quæ certare rigori
Audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis.
Flammiferâ gemini fumant adspergine postes :
Portaque, nequicquam rigidis permissa Sabinis,
Fonte fuit præstructa novo; dum Martius arma
Indueret miles. Quæ postquam Romulus ultro
Obtulit; et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus, strata estque suis; generique cruorem
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis :
Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro

140

145

150

155

[ocr errors]

160

165

170

Decertare, placet; Tatiumque accedere regno.

Occiderat Tatius, populisque æquata duobus,
Romule, jura dabas : positâ cim casside Mavors
Talibus affatur divůmque hominumque parentem :
Tempus adest, genitor, (quoniam fundamine magno
Res Romana valet, nec præside pendet ab uno)
Præmia, quæ promissa mihi dignoque nepoti,
Solvere, et ablatum terris imponere cælo.
Tu mihi concilio quondam præsente deorum,
(Nam memoro, memorique animo pia verba notavi)
“Unus erit, quem tu tolles in cærula cæli,”
Dixisti. Rata sit verborum summa tuorum.'

Annuit omnipotens, et nubibus aëra cæcis
Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Urbem.
Quæ sibi promissæ sensit data signa rapinæ,
Innixusque hastæ, pressos temone cruento
Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu
Verberis increpuit: pronumque per aëra lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palatî:
Reddentemque suo jam regia jura Quiriti
Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras
Dilapsum tenues : ceu latâ plumbea funda
Missa solet medio glans intabescere cælo.
Pulchra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum conjux ; cùm regia Juno
Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
Imperat: et vacuæ sua sic mandata referre.
O et de Latiâ, o et de gente Sabina
Præcipuum, matrona, decus; dignissima tanti
Antè fuisse viri, conjux nunc esse Quirini;
Siste tuos fletus: et, si tibi cura videndi

175

180

185

Conjugis est, duce me lucum pete, colle Quirino
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.'
Paret: et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam jussis compellat vocibus Iris.

190
Illa verecundo vix tollens lumina vultu,
O dea, (namque mihi, nec quæ sis dicere promptum est;
Et liquet esse deam) duc, o duc,' inquit: 'et offer
Conjugis ora mihi: quæ si modò posse videre
Fata semel dederint; coelum acceptâsse fatebor.' 195

Nec mora; Romuleos cum virgine Thaumantea
Ingreditur colles. Ibi sidus ab æthere lapsum
Decidit in terras : a cufus lumine flagrans
Hersiliæ crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanæ conditor urbis

200 Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen Mutat; Oramque vocat; quæ nunc dea juncta Quirino est.

LIBER XV.

PYTHAGORA SERMO. 47

V. 60.

Vir fuit hîc, ortu Samius : sed fugerat una
Et Samon et dominos ; odioque tyrannidis exsul
Sponte erat. Isque, licèt cæli regione remotos,
Mente deos adiit; et, quæ natura negabat
Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.
Cùmque animo, et vigili perspexerat omnia curâ,
In medium discenda dabat: cætusque silentům,
Dictaque mirantûm, magni primordia mundi,

5

20

Et rerum causas, et quid natura, docebat :
Quid deus ; unde nives ; quæ fulminis esset origo ; 10
Jupiter, an venti, discussâ nube tonarent ;
Quid quateret terras ; quâ sidera lege mearent;
Et quodcunque latet. Primusque animalia mensis
Arguit imponi: primus quoque talibus ora
Docta quidem solvit, sed non et credita, verbis : 15
Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora. Sunt fruges, sunt deducentia ramos
Pondere poma suo, tumidæque in vitibus uve:
Sunt herbæ dulces : sunt, quæ mitescere flammâ,
Mollirique queant. Nec vobis lacteus humor
Eripitur, nec mella thymi redolentia florem.
Prodiga divitias, alimentaque mitia tellus
Suggerit: atque epulas sine cæde et sanguine præbet.
Carne feræ sedant jejunia: nec tamen omnes.
Quippe equus, et pecudes, armentaque gramine vivunt. 25
At quibus ingenium est immansuetumque, ferumque,
Armeniæque tigres, iracundique leones,
Cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est, in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus;

30
Alteriusque animantem animantis vivere leto!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra parit, nil te nisi tristia mandere sævo
Vulnera dente juvat, ritusque referre Cyclopum?
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis,
Et malè morati poteris jejunia ventris ?

At vetus illa ætas, cui fecimus Aurea nomen,
Fætibus arboreis, et, quas humus educat, herbis
Fortunata fuit: nec polluit ora cruore.
Tunc et aves tutæ movêre

per
aëra
pennas;

40

35

45

50

55

Et lepus impavidus mediis erravit in agris :
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
Cuncta sine insidiis, nullamque timentia fraudem,
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, (quisquis fuit ille virorum)
Corporeasque dapes avidam demersit in alvum ;
Fecit iter sceleri : primâque e cæde ferarum
Incaluisse putem maculatum sanguine ferrum.
Idque satis fuerat: nostrumque petentia letum
Corpora missa neci, salvâ pietate, fatemur:
Sed quàm danda neci, tam non epulanda fuerunt.
Longiùs inde nefas abiit: et prima putatur
Hostia sus meruisse mori, quia semina pando
Eruerit rostro, spemque interceperit anni.
Vite
caper

morsâ Bacchi mactandus ad aras
Ducitur ultoris. Nocuit sua culpa duobus.
Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos
Natum homines, pleno quæ fertis in ubere nectar?
Mollia

quæ

nobis vestras velamina lanas
Præbetis, vitâque magis, quàm morte juvatis.
Quid meruêre boves, animal sine fraude dolisque,
Innocuum, simplex, natum tolerare labores ?
Immemor est demum, nec frugum munere dignus,
Qui potuit curvi dempto modò pondere aratri
Ruricolam mactare suum: qui trita labore
Illa, quibus toties durum renovaverat arvum,
Tot dederat messes, percussit colla securi.

Nec satis est, quòd tale nefas committitur : ipsos
Inscripsêre deos sceleri, numenque supernum
Cæde laboriseri credunt gaudere juvenci.
Victima labe carens, et præstantissima formâ,
(Nam placuisse vocet) vittis præsignis et auro,

60

65

70

« ZurückWeiter »