Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.

Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem,
Summe deûm rector, maternaque vulnera leni.'

Jupiter annuerat; cùm Memnonis arduus alto
Corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
Infecêre diem: veluti cùm flumina natas
Exhalant nebulas, nec sol admittitur infrà.
Atra favilla volat, glomerataque corpus in unum
Densatur; faciemque capit: sumitque calorem
Atque animam ex igni. Levitas sua præbuit alas.
Et primò similis volucri, mox vera volucris
Insonuit pennis. Pariter sonuêre sorores
Innumeræ, quibus est eadem natalis origo.
Terque rogum lustrant: et consonus exit in auras
Ter clangor: quarto seducunt castra volatu.
Tum duo diversâ populi de parte feroces

590

595

600

605

Bella gerunt, rostrisque, et aduncis unguibus iras
Exercent, alasque adversaque pectora lassant:
Inferiæque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora: seque viro forti meminêre creatas.

Præpetibus subitis nomen facit auctor; ab illo
Memnonides dictæ, cùm sol duodena peregit
Signa, parentali perituræ Marte rebellant.
Ergo aliis latrâsse Dymantida flebile visum :
Luctibus est Aurora suis intenta, piasque

610

Nunc quoque dat lacrymas, et toto rorat in orbe.

615

LIBER XIV.

ENEAS ET REGES ALBANI.

v. 445.

Solvitur herboso religatus ab aggere funis:
Et procul insidias, infamatæque relinquunt
Tecta deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbrâ
In mare cum flavâ prorumpit Tybris arenâ.
Faunigenæque domo potitur natâque Latini;
Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci
Suscipitur; pactâque furit pro conjuge Turnus.
Concurrit Latio Tyrrhenia tota: diuque
Ardua sollicitis victoria quæritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires:
Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur
Castra. Neque Æneas Evandri ad limina frustrà,
At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem
Venerat. Ille quidem sub läpyge maxima Dauno
Moenia condiderat, dotaliaque arva tenebat.
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit; vires Ætolius heros
Excusat: nec se soceri committere pugnæ
Velle sui populos: nec, quos e gente suorum
Armet, habere viros. Rutuli sine viribus illis
Bella instructa gerunt: multumque ab utrâque cruoris
Parte datur. Fert ecce avidas in pinea Turnus
Texta faces: ignesque timent, quibus unda pepercit.
Jamque picem, et ceras, alimentaque cætera flammæ
Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum
Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ :

5

10

15

20

25

Cùm memor has pinus Idæo vertice cæsas
Sancta deûm genitrix, tinnitibus aëra pulsi
Æris, et inflati complevit murmure buxi.
Perque leves domitis invecta leonibus auras,
'Irrita sacrilegâ jactas incendia dextrâ,
Turne,' ait. Eripiam; nec, me patiente, cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
Intonuit dicente deâ: tonitrumque secuti

Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi:
Aëraque, et subitis tumidum concursibus æquor
Astræi turbant, et eunt in prælia, fratres.
E quibus alma parens, unius viribus usa,
Stupea prærumpit Phrygiæ retinacula classis:
Fertque rates pronas, medioque sub æquore mergit.
Robore mollito, lignoque in corpora verso,
In capitum faciem puppes mutantur aduncæ:

30

35

40

In digitos abeunt, et crura natantia, remi :

Quodque priùs fuerat, latus est: mediisque carina
Subdita navigiis, spinæ mutatur in usum.

45

Lina coma molles, antennæ brachia fiunt.

Cærulus, ut fuerat, color est. Quasque antè timebant,
Illas virgineis exercent lusibus undas

Naïdes æquoreæ: durisque in montibus ortæ

Molle fretum celebrant: nec eas sua tangit origo.
Non tamen oblitæ, quàm multa pericula sævo
Pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis
Supposuêre manus: nisi si qua vehebat Achivos.
Cladis adhuc Phrygiæ memores, odère Pelasgos.
Spes erat, in nymphas animatâ classe marinas,
Posse metu monstri Rutulum desistere bello.
Perstat, habetque deos pars utraque: quique deorum
Instar, habent animos. Nec jam dotalia regna,

50

55

Nec soceri sceptrum, nec te, Lavinia virgo,

Sed vicisse petunt: deponendique pudore

Bella gerunt. Tandemque Venus victricia nati

60

Arma videt: Turnusque cadit; cadit Ardea, Turno
Sospite, dicta potens. Quam postquam barbarus ignis
Abstulit, et tepidâ latuerunt tecta favillâ ;
Congerie e mediâ tum primùm cognita præpes
Subvolat, et cineres plausis everberat alis.
Et sonus, et macies, et pallor, et omnia, captam

Quæ deceant urbem, nomen quoque mansit in illâ
Urbis et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.
Jamque deos omnes, ipsamque Æneïa virtus
Junonem veteres finire coëgerat iras:
Cùm, bene fundatis opibus crescentis Iüli,
Tempestivus erat cœlo Cythereïus heros ;
Ambieratque Venus superos: colloque parentis
Circumfusa sui, 'Nunquam mihi,' dixerat, 'ullo
Tempore dure pater, nunc sis mitissimus oro;
Æneæque meo, qui te de sanguine nostro
Fecit avum, quamvis parvum, des, optime, numen;
Dummodo des aliquod. Satis est inamabile regnum
Adspexisse semel, Stygios semel îsse per amnes.'
Adsensêre dei: nec conjux regia vultus
Immotos tenuit, placatoque annuit ore.

Tum pater, Estis,' ait, 'cœlesti munere digni,

65

70

75

80

Quæque petis, pro quoque petis: cape, nata, quod optas.'
Fatus erat. Gaudet, gratesque agit illa parenti:

Perque leves auras junctis invecta columbis
Littus adit Laurens; ubi tectus arundine serpit
In freta flumineis vicina Numicius undis.

Hunc jubet Æneæ, quæcunque obnoxia morti,
Abluere; et tacito deferre sub æquora cursu.

85

Corniger exsequitur Veneris mandata: suisque,
Quicquid in Æneâ fuerat mortale, repurgat,
Et respergit aquis. Pars optima restitit illi.
Lustratum genitrix divino corpus odore
Unxit, et ambrosiâ cum dulci nectare mixtâ
Contigit os, fecitque deum: quem turba Quirini
Nuncupat Indigetem; temploque arisque recepit.
Inde sub Ascanii ditione binominis Alba,
Resque Latina fuit: succedit Silvius illi:
Quo satus, antiquo tenuit repetita Latinus
Nomina cum sceptro. Clarum subit Alba Latinum:
Epitos ex illo est: post hunc Capetusque, Capysque;
Sed Capys antè fuit. Regnum Tiberinus ab illis
Cepit; et in Tusci demersus fluminis undis

Nomina fecit aquæ.

95

100

De quo Remulusque, feroxque 105

Acrota sunt geniti : Remulus maturior annis
Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
Tradit Aventino: qui quo regnârat, eodem
Monte jacet positus; tribuitque vocabula monti.
Jamque Palatinæ summam Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit: quâ nulla Latinas
Inter Hamadryadas coluit sollertiùs hortos,
Nec fuit arborei studiosior altera fœtûs:
Unde tenet nomen. Non silvas illa, nec amnes;
Rus amat, et ramos, felicia poma ferentes.
Nec jaculo gravis est, sed aduncâ dextera falce:
Quâ modò luxuriem premit, et spatiantia passim
Brachia compescit: fissâ modò cortice virgam
Inserit, et succos alieno præstat alumno.
Nec patitur sentire sitim: bibulæque recurvas
Radicis fibras labentibus irrigat undis.

110

115

120

« ZurückWeiter »