Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

590

595

600

Occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.
Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem,
Summe deûm rector, maternaque vulnera leni.'

Jupiter annuerat ; cùm Memnonis arduus alto
Corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
Infecêre diem: veluti cùm flumina natas
Exhalant nebulas, nec sol admittitur infrà.
Atra favilla volat, glomerataque corpus

in unum
Densatur; faciemque capit: sumitque calorem
Atque animam ex igni. Levitas sua præbuit alas.
Et primò similis volucri, mox vera volucris
Insonuit pennis. Pariter sonuêre sorores
Innumeræ, quibus est eadem natalis origo.
Terque rogum lustrant: et consonus exit in auras
Ter clangor: quarto seducunt castra volatu.
Tum duo diversâ populi de parte feroces
Bella gerunt, rostrisque, et aduncis unguibus iras
Exercent, alasque adversaque pectora lassant:
Inferiæque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora: seque viro forti meminêre creatas.

Præpetibus subitis nomen facit auctor; ab illo
Memnonides dictæ, cùm sol duodena peregit
Signa, parentali perituræ Marte rebellant.
Ergo aliis latrâsse Dymantida flebile visum :
Luctibus est Aurora suis intenta, piasque
Nunc quoque dat lacrymas, et toto rorat in orbe.

605

610

615

LIBER XIV.

ÆNEAS ET REGES ALBANI.

v. 445.

Solvitur herboso religatus ab aggere funis:
Et procul insidias, infamatæque relinquunt
Tecta deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbrâ
In mare cum flavâ prorumpit Tybris arena.
Faunigenæque domo potitur natâque Latini;

5 Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci Suscipitur; pactâque furit pro conjuge Turnus.

Concurrit Latio Tyrrhenia tota: diuque Ardua sollicitis victoria quæritur armis. Auget uterque suas externo robore vires :

10 Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur Castra. Neque Æneas Evandri ad limina frustrà, At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem Venerat. Ille quidem sub läpyge maxima Dauno Monia condiderat, dotaliaque arva tenebat.

15 Sed Venulus Turni postquam mandata peregit, Auxıliumque petit; vires Ætolius heros Excusat: nec se soceri committere pugnæ Velle sui populos: nec, quos e gente suorum Armet, habere viros. Rutuli sine viribus illis 20 Bella instructa gerunt: multumque ab utrâque cruoris Parte datur. Fert ecce avidas in pinea Turnus Texta faces: ignesque timent, quibus unda pepercit.

Jamque picem, et ceras, alimentaque cætera flammæ Mulciber vrebat, perque altum ad carbasa malum 25 Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ :

6

Cùm memor has pinus Idæo vertice cæsas
Sancta deûm genitrix, tinnitibus aëra pulsi
Æris, et inflati complevit murmure buxi.
Perque leves domitis invecta leonibus auras,

30
Irrita sacrilegâ jactas incendia dextrâ,
Turne,' ait. • Eripiam ; nec, me patiente, cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
Intonuit dicente deâ: tonitrumque secuti
Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi: 35
Aëraque, et subitis tumidum concursibus æquor
Astræi turbant, et eunt in proelia, fratres.
E quibus alma parens, unius viribus usa,
Stupea prærumpit Phrygiæ retinacula classis :
Fertque rates pronas, medioque sub æquore mergit. 40
Robore mollito, lignoque in corpora verso,
In capitum faciem puppes mutantur aduncæ:
In digitos abeunt, et crura natantia, remi:
Quodque priùs fuerat, latus est: mediisque carina
Subdita navigiis, spinæ mutatur in usum.

45 Lina come molles, antennæ brachia fiunt. Cærulus, ut fuerat, color est. Quasque antè timebant, Illas virgineis exercent lusibus undas Naïdes æquoreæ : durisque in montibus ortæ Molle fretum celebrant : nec eas sua tangit origo. Non tamen oblitæ, quàm multa pericula sævo Pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis Supposuere manus : nisi si qua vehebat Achivos. Cladis adhuc Phrygiæ memores, odère Pelasgos.

Spes erat, in nymphas animatâ classe marinas, 55 Posse metu monstri Rutulum desistere bello. Perstat, habetque deos pars utraque : quique deorum Instar, habent animos. Nec jam dotalia regna,

50

Nec soceri sceptrum, nec te, Lavinia virgo,
Sed vicisse petunt: deponendique pudore

60
Bella gerunt. Tandemque Venus victricia nati
Arma videt: Turnusque cadit; cadit Ardea, Turno
Sospite, dicta potens. Quam postquam barbarus ignis
Abstulit, et tepidâ latuerunt tecta favillâ ;
Congerie e mediâ tum primùm cognita præpes

65 Subvolat, et cineres plausis everberat alis. Et sonus, et macies, et pallor, et omnia, captam Quæ deceant urbem, nomen quoque mansit in illâ Urbis : et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

Jamque deos omnes, ipsamque Æneïa virtus 70 Junonem veteres finire coëgerat iras: Cùm, bene fundatis opibus crescentis Tüli, Tempestivus erat cælo Cythereïus heros; Ambieratque Venus superos: colloque parentis Circumfusa sui, “ Nunquam mihi,' dixerat, ‘ullo 75 Tempore dure pater, nunc sis mitissimus oro; Æneæque meo, qui te de sanguine nostro Fecit avum, quamvis parvum, des, optime, numen ; Dummodo des aliquod. Satis est inamabile regnum Adspexisse semel, Stygios semel îsse per amnes.' 80 Adsensêre dei : nec conjux regia vultus Immotos tenuit, placatoque annuit ore. Tum pater, 'Estis, ait, cælesti munere digni, Quæque petis, pro quoque petis: cape, nata, quod optas.'

Fatus erat. Gaudet, gratesque agit illa parenti: 85 Perque leves auras junctis invecta columbis Littus adit Laurens; ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis. Hunc jubet Æneæ, quæcunque obnoxia morti, Abluere; et tacito deferre sub æquora cursu.

90

Corniger exsequitur Veneris mandata : suisque,
Quicquid in Æneâ fuerat mortale, repurgat,
Et respergit aquis. Pars optima restitit illi.
Lustratum genitrix divino corpus odore
Unxit, et ambrosiâ cum dulci nectare mixtâ

95 Contigit os, fecitque deum: quem turba Quirini Nuncupat Indigetem ; temploque arisque recepit.

Inde sub Ascanii ditione binominis Alba, Resque Latina fuit: succedit Silvius illi : Quo satus, antiquo tenuit repetita Latinus

100 Nomina cum sceptro. Clarum subit Alba Latinum: Epitos ex illo est: post hunc Capetusque, Capysque; Sed Capys antè fuit. Regnum Tiberinus ab illis Cepit; et in Tusci demersus fluminis undis Nomina fecit aquæ. De quo Remulusque, feroxque 105 Acrota sunt geniti: Remulus maturior annis Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti Tradit Aventino: qui quo regnârat, eodem Monte jacet positus; tribuitque vocabula monti. 110 Jamque Palatinæ summam Proca gentis habebat. Rege sub hoc Pomona fuit: quâ nulla Latinas Inter Hamadryadas coluit sollertiùs hortos, Nec fuit arborei studiosior altera fætûs : Unde tenet nomen. Non silvas illa, nec amnes;

115 Rus amat, et ramos, felicia poma ferentes. Nec jaculo gravis est, sed aduncâ dextera falce: Quâ modò luxuriem premit, et spatiantia passim Brachia compescit: fissâ modò cortice virgam Inserit, et succos alieno præstat alumno.

120 Nec patitur sentire sitim : bibulæque recurvas Radicis fibras labentibus irrigat undis.

« ZurückWeiter »