Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Littore Threïcio classem religârat Atrides, Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. 435 Hic subitò, quantus, cùm viveret, esse solebat, Exit humo latè ruptâ, similisque minaci, Temporis illius vultum referebat Achilles, Quo ferus injusto petiit Agamemnona ferro. 'Immemoresque mei disceditis,' inquit, “ Achivi? 440 Obrutaque est mecum virtutis gratia nostræ ? Ne facite : utque meum non sit sine honore sepulcrum, Placet Achilleos mactata Polyxena manes.'

Dixit: et, immiti sociis parentibus umbræ, Rapta sinu matris, quam jam propè sola fovebat, 445 Fortis, et infelix, et plusquam foemina, virgo Ducitur ad tumulum, diroque fit hostia busto. Quæ memor ipsa sui, postquam crudelibus aris Admota est; sensitque sibi fera sacra parari ; Utque Neoptolemum stantem, ferrumque tenentem, 450 Inque suo vidit figentem lumina vultu; · Utere jamdudum generoso sanguine,' dixit: Nulla mora est. At tu jugulo, vel pectore, telum Conde meo :' jugulumque simul pectusque retexit. Scilicet aut ulli servire Polyxena ferrem,

455 Aut

per tale sacrum numen placabitur ullum.
Mors tantùm vellem matrem mea fallere posset.
Mater obest; minuitque necis mihi gaudia: quamvis
Non mea mors illi, verùm sua vita gemenda est.
Vos modò, ne Stygios adeam non libera manes,

460
Este procul ; si justa peto: tactuque viriles
Virgineo removete manus: acceptior illi,
Quisquis is est, quem cæde meâ placare paratis,
Liber erit sanguis. Si quos tamen ultima nostri
Vota movent oris; Priami vos filia regis,

465

[ocr errors]

Non captiva, rogat; genitrici corpus inemptum
Reddite : neve auro redimat jus triste sepulcri,
Sed lacrymis. Tunc, cum poterat, redimebat et auro.'

Dixerat. At populus lacrymas, quas illa tenebat,
Non tenet. Ipse etiam flens in vitusque sacerdos 470
Præbita conjecto rupit præcordia ferro.
Illa, super terram defecto poplite labens,
Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
Troades excipiunt, deploratosque recensent
Priamidas, et quid dederit domus una cruoris. 475
Teque gemunt, virgo; teque, o modò regia conjux,
Regia dicta parens, Asiæ florentis imago;
Nunc etiam prædæ mala sors : quam victor Ulysses
Esse suam nollet, nisi quòd tamen Hectora partu
Edideras. Dominum matri vix reperit Hector. 480
Quæ corpus complexa animæ tam fortis inane,
Quas toties patriæ dederat, natisque, viroque,
Huic quoque dat lacrymas; lacrymas in vulnera fundit :
Osculaque ore legit, consuetaque pectora plangit:
Canitiemque suam concreto in sanguine verrens, 485
Plura quidem, sed et hæc, laniato pectore dixit:
· Nata tuæ (quid enim superest ?) dolor ultime matri,
Nata, jaces : videoque tuum, mea vulnera, vulnus.
En, ne perdiderim quenquam sine cæde meorum,
Tu quoque vulnus habes.

vulnus habes. At te, quia fæmina, rebar 490
A ferro tutam: cecidisti et foemina ferro.
Totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles.
At postquam Paridis cecidit Phæbique sagittis ;
“Nunc certè,” dixi, “non est metuendus Achilles." 495
Nunc
quoque

mî metuendus erat. Cinis ipse sepulti In genus hoc sævit: tumulo quoque sensimus hostem :

500

505

510

Æacidæ fæcunda fui. Jacet Ilion ingens:
Eventuque gravi finita est publica clades :
Si finita tamen. Soli mihi Pergama restant:
In cursuque meus dolor est. Modò maxima rerum,
Tot generis natisque potens, nuribusque viroque,
Nunc trahor exsul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelope munus: quæ me, data pensa trahentem,
Matribus ostendens Ithacis, “ Hæc Hectoris illa est
Clara parens: hæc est,” dicet, “ Priameĩa conjux.”
Postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas
Maternos luctus, hostilia busta piâsti.
Inferias hosti peperi. Quò ferrea resto?
Quidve moror? quò me servas, damnosa senectus ?
Quid, dî crudeles, nisi quò nova funera cernam,
Vivacem differtis anum? Quis posse putaret
Felicem Priamum, post diruta Pergama, dici ?
Felix morte suâ, nec te, mea nata, peremptam
Adspicit, et vitam pariter regnumque reliquit.
At (puto) funeribus dotabere, regia virgo ;
Condeturque tuum monumentis corpus avitis.
Non hæc est fortuna domûs. Tibi munera matris
Contingent fletus, peregrinæque haustus arenæ.
Omnia perdidimus. Superest, cur vivere tempus
In breve sustineam, proles gratissima matri,
Nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
Has datus Ismario regi Polydorus in oras.
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
Abluere, et sparsos immiti sanguine vultus ?'

Dixit: et ad littus passu processit anili,
Albentes laniata comas. · Date, Troades, urnam,'
Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
Adspicit ejectum Polydori in littore corpus,

515

520

525

Factaque Thre ciis ingentia vulnera telis.

530 Troades exclamant: obmutuit illa dolore ; Et pariter vocem, lacrymasque introrsus obortas Devorat ipse dolor: duroque simillima saxo Torpet: et adversâ figit modò lumina terra; Interdum torvos sustollit ad æthera vultus:

535 Nunc positi spectat vultum, nunc vulnera, nati, Vulnera præcipuè: seque armat et instruit irâ. Quâ simul exarsit, tanquam regina maneret, Ulcisci statuit ; pænæque in imagine tota est. Utque furit catulo lactente orbata leana,

540 Signaque nacta pedum, sequitur, quem non videt, hostem: Sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, Non oblita animorum, annorum oblita suorum, Vadit ad artificem diræ Polymestora cædis : Colloquiumque petit : nam se monstrare relictum 545 Velle latens illi, quod nato redderet, aurum. Credidit Odrysius : prædæque adsuetus amore In secreta venit: cum blando callidus

ore, * Tolle moras, Hecube,' dixit : "da munera nato. Omne fore illius quod das, quod et antè dedisti, 550 Per superos juro.' Spectat truculenta loquentem, Falsaque jurantem : tumidâque exæstuat irâ; Atque ita correptum captivarum agmine matrum Involat, et digitos in perfida lumina condit, Exspoliatque genas oculis (facit ira valentem) 555 Immergitque manus: fodataque sanguine sonti Non lumen, neque enim superest, loca luminis haurit.

Clade sui Thracum gens irritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere jactu Cæpit. At hæc missum rauco cum murmure saxum 560 Morsibus insequitur: rictuque in verba parato

Latravit, conata loqui. Locus exstat, et ex re
Nomen habet: veterumque diu memor illa malorum,
Tum
quoque

Sithonios ululavit mesta per agros.
Illius Troasque suos, hostesque Pelasgos,
Illius fortuna deos quoque moverat omnes :
Sic omnes, ut et ipsa Jovis conjuxque sororque
Eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

565

MEMNONIS CINERES IN AVES MUTATI.

v. 576.

Non vacat Auroræ, quanquam isdem faverat armis, Cladibus, et casu Trojæque Hecubæque moveri. 570 Cura deam propior, luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis Vidit Achilleâ pereuntem cuspide mater. Vidit; et ille color, quo matutina rubescunt Tempora, palluerat : latuitque in nubibus æther. 575

At non impositos supremis ignibus artus Sustinuit spectare parens: sed crine soluto, Sicut erat, magni genibus procumbere non est Dedignata Jovis, lacrymisque has addere voces : Omnibus inferior, quas sustinet aureus æther, 580 (Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) Diva tamen venio: non ut delubra, diesque Des mihi sacrificos, caliturasque ignibus aras. Si tamen adspicias, quantùm tibi fæmina præstem, Tum cùm luce novâ noctis confinia servo,

585 Præmia danda putes. Sed non ea cura ; neque hic est Nunc status Auroræ, meritcs ut poscat honores. Memnonis orba mei venio: qui fortia frustrà Pro patruo tulit arma suo; primisque sub annis

« ZurückWeiter »