Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ
Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo.

Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
Temporis illius; quo, Grajûm murus, Achilles
Procubuit! Nec me lacrymæ, luctusve, timorve
Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem.
His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis,
Et simul arma tuli: quæ nunc quoque ferre laboro.

Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires:
Est animus vestros certè sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cœlestia dona,

Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles
Indueret? neque enim clypei cælamina nôrit,
Oceanum, et terras, cumque alto sidera cœlo,

280

285

290

Pleïadasque, Hyadasque, immunemque æquoris Arcton,
Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem.
Postulat ut capiat, quæ non intelligit, arma.

295

Quid? quòd me, duri fugientem munera belli,
Arguit incepto serum accessisse labori?
Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo.
Si mora pro culpâ est; ego sum maturior illo.
Me pia detinuit conjux: pia mater Achillen:
Primaque sunt illis data tempora, cætera vobis.
Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen
Cum tanto commune viro. Deprensus Ulyssis
Ingenio tamen ille; at non Ajacis, Ulysses.

Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ
Admiremur eum: vobis quoque digna pudore
Objicit. An falso Palameden crimine turpe
Accusâsse mihi, vobis damnâsse decorum est ?

300

305

Sed neque Naupliades facinus defendere tantum,
Tamque patens, valuit: nec vos audistis in illo
Crimina; vidistis: pretioque objecta patebant.

Nec Pœantiaden quòd habet Vulcania Lemnos,
Esse reus merui: factum defendite vestrum:
Consensistis enim: nec me suasisse negabo,
Ut se subtraheret bellique viæque labori,
Tentaretque feros requie lenire dolores.
Paruit; et vivit. Non hæc sententia tantùm
Fida, sed et felix; cùm sit satìs, esse fidelem.

310

315

Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

320

Ne mandate mihi: meliùs Telamonius ibit,

Eloquioque virum morbis irâque furentem
Molliet, aut aliquâ producet callidus arte.
Antè retro Simoïs fluet, et sine frondibus Ide
Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troja,
Quàm, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Ajacis stolidi Danaïs sollertia prosit.
Sis licèt infestus sociis, regique, mihique,
Dure Philoctete; licèt exsecrere, meumque
Devoveas sine fine caput; cupiasque dolenti
Me tibi fortè dari, nostrumque haurire cruorem;
[Utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri :]

Te tamen aggrediar: [mecumque reducere nitar.]
Tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
Quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus:
Quàm responsa deûm, Trojanaque fata, retexi:
Quàm rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ
Hostibus e mediis. Et se mihi comparat Ajax?
Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis.
Fortis ubi est Ajax? ubi sunt ingentia magni
Verba viri? Cur hîc metuis? cur audet Ulysses

325

330

335

340

Ire per excubias, et se committere nocti?
Perque feros enses, non tantùm moenia Troum,
Verùm etiam summas arces intrare, suâque
Eripere æde deam, raptamque efferre per hostes?
Quæ nisi fecissem, frustrà Telamone creatus
Gestâsset lævâ taurorum tergora septem.
Illâ nocte mihi Trojæ victoria parta est:
Pergama tum vici, cùm vinci posse coëgi.

Desine Tydiden vultuque et murmure nobis

Ostentare meum: pars est sua laudis in illis.
Nec tu, cùm sociâ clypeum pro classe tenebas,

Solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem
Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ,
Ipse quoque hæc peteret: peteret moderatior Ajax,
Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus :
Nec minus Idomeneus, patriâque creatus eâdem
Meriones: peteret majoris frater Atridæ.

345

350

355

Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi)
Consiliis cessêre meis. Tibi dextera bello
Utilis; ingenium est, quod eget moderamine nostri.
Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri est.
Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides tu tantùm corpore prodes;
Nos animo: quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium; quanto dux milite major;

360

365

Tanto ego te supero.

Nec non in corpore nostro

Pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

At vos, o proceres, vigili date præmia vestro; Proque tot annorum curâ, quos anxius egi, Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Jam labor in fine est: obstantia fata removi:

370

Altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi.
Per spes nunc socias, casuraque moenia Troum,
Perque deos oro, quos hosti nuper ademi;
Per, si quid superest, quod sit sapienter agendum;
Si quid adhuc audax, ex præcipitique petendum;
Si Troja fatis aliquid restare putatis ;

375

Este mei memores: aut si mihi non datis arma;

380

385

Huic date.' Et ostendit signum fatale Minervæ.
Mota manus procerum est: et, quid facundia posset,
Re patuit; fortisque viri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum, ignemque, Jovemque
Sustinuit toties; unam non sustinet iram:
Invictumque virum vincit dolor. Arripit ensem:
Et, 'Meus hic certè est. An et hunc sibi poscet Ulysses?
Hoc,' ait, utendum est in me mihi: quique cruore
Sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit:
Ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Ajax.'
Dixit: et in pectus, tum denique vulnera passum,
Quâ patuit ferro, letalem condidit ensem:
Nec valuêre manus infixum educere telum:
Expulit ipse cruor: rubefactaque sanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cespite florem,
Qui priùs Œbalio fuerat de vulnere natus.
Litera communis mediis pueroque viroque
Inscripta est foliis: hæc nominis, illa querelæ.

HECUBA IN CANEM MUTATA.

390

395

v. 404.

Troja simul Priamusque cadunt: Priameïa conjux
Perdidit infelix hominis post omnia formam;

Externasque novo latratu terruit auras.

400

Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus,
Ilion ardebat ; neque adhuc consederat ignis:
Exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem
Combiberat. Tractata comis antistita Phobi
Non profecturas tendebat ad æthera palmas.
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
Dum licet, amplexas, succensaque templa tenentes
Invidiosa trahunt victores præmia Graji.

405

Mittitur Astyanax illis de turribus, unde

410

Pugnantem pro se, proavitaque regna tuentem,
Sæpe videre patrem, monstratum a matre, solebat.

Jamque viam suadet Boreas; flatuque secundo
Carbasa mota sonant: jubet uti navita ventis.

[ocr errors]

Troja, vale rapimur,' clamant: dantque oscula terræ
Troades et patriæ fumantia tecta relinquunt.
Ultima conscendit classem (miserabile visu)
In mediis Hecube natorum inventa sepulcris.
Prensantem tumulos, atque ossibus oscula dantem
Dulichiæ traxêre manus. Tamen unius hausit,
Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos.
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
Inferias inopes, crinem lachrymasque relinquit.
Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus,
Bistoniis habitata viris. Polymestoris illic
Regia dives erat, cui te commisit alendum

Clàm, Polydore, pater, Phrygiisque removit ab armis.
Consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas

Adjecisset opes, animi irritamen avari.

416

420

425

Ut cecidit Fortuna Phrygum, capit impius ensem 430
Rex Thracum, juguloque sui defigit alumni:
Et, tanquam tolli cum corpore crimina possent,
Exanimem e scopulo subjectas misit in undas.

« ZurückWeiter »