Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mille patet plagis, novus est successor habendus.
Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo:

Arma viri fortis medios mittantur in hostes;

121

Inde jubete peti: et referentem ornate relatis.'
Finierat Telamone satus; vulgique secutum

Ultima murmur erat: donec Laërtius heros
Adstitit: atque oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit
Ora sono: neque abest facundis gratia dictis.

125

'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
Non foret ambiguus tanti certaminis hæres :
Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt
Fata;' (manuque simul veluti lacrymantia tersit
Lumina) quis magno meliùs succedat Achilli,
Quàm per quem magnus Danaïs successit Achilles?

130

Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur:

136

140

Neve mihi noceat, quòd vobis semper, Achivi,
Profuit ingenium: meaque hæc facundia, si qua est,
Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est,
Invidiâ careat: bona nec sua quisque recuset.
Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax
Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Jupiter est totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,
Jupiter huic : neque in his quisquam damnatus et exsul.

Est

quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas: deus est in utroque parente.
Sed neque materno quòd sum generosior ortu,
Nec mihi quòd pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto: meritis expendite causam.

146

150

Dummodo quòd fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Ajacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur hæres ;
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Ajaci? Phthiam Scyronve ferantur.
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.

Num petit ille tamen? num sperat, ut auferat arma ?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur;
Plura quidem feci, quàm quæ comprendere dictis
In promptu mihi sit: rerum tamen ordine ducar.
Præscia venturi genitrix Nerëia leti

Dissimulat cultu natum. Deceperat omnes,
In quibus Ajacem, sumptæ fallacia vestis.
Arma ego fœmineis, animum motura virilem,
Mercibus inserui. Neque adhuc projecerat heros

Virgineos habitus, cùm parmam hastamque tenenti,
"Nate deâ," dixi, "tibi se peritura reservant
Pergama. Quid dubitas ingentem evertere Trojam ?"
Injecique manum, fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hastâ

Pugnantem domui: victum orantemque refeci.

155

160

165

170

Quòd Theba cecidêre, meum est; me credite Lesbon,

Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis urbes,

Et Syron cepisse: meâ concussa putate

175

Procubuisse solo Lyrnesia monia dextrâ.

Utque alias taceam; qui sævum perdere posset

Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector.
Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles,
Arma peto vivo dederam, post fata reposco.

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboïcam complêrunt mille carinæ ;

180

Exspectata diu, nulla, aut contraria classi,

Flamina sunt: duræque jubent Agamemnona sortes

Immeritam sævæ natam mactare Dianæ.

185

Denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis :

Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides;
Difficilem tenui sub iniquo judice causam.
Hunc tamen utilitas populi, fratrisque, datique
Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
Mittor et ad matrem: quæ non hortanda, sed astu
Decipienda fuit. Quò si Telamonius îsset,

Orba suis essent etiamnum lintea ventis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces:
Visaque et intrata est altæ mihi curia Troja.
Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi,

Quam mihi mandârat communis Græcia, causam :
Accusoque Parin, prædamque, Helenamque reposco:

190

195

Et moveo Priamum, Priamoque Antenora junctum. 201 At Paris, et fratres, et qui rapuêre sub illo,

Vix tenuêre manus (scis hoc, Menelaë) nefandas:

Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

Longa referre mora est, quæ consilioque manuque 205 Utiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas, urbis se mœnibus hostes
Continuêre diu; nec aperti copia Martis
Ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.
Quid facis interea, qui nil nisi prœlia nôsti?
Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,
Hostibus insidior: fossas munimine cingo:
Consolor socios, ut longi tædia belli

210

Mente ferant placidâ: doceo quo simus alendi,
Armandive modo: mittor quò postulat usus.

215

Ecce Jovis monitu, deceptus imagine somni, Rex jubet incepti curam dimittere belli. Ille potest auctore suam defendere causam. Non sinat hoc Ajax, delendaque Pergama poscat: Quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros? 220 Cur non arma capit? Dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium nunquam nisi magna loquenti. Quid, quòd et ipse fugis? vidi, puduitque videre, Cùm tu terga dares, inhonestaque vela parares.

[ocr errors]

Nec mora, Quid facitis? quæ vos dementia,' dixi,
'Concitat, o socii, captam dimittere Trojam?
Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?'
Talibus atque aliis, in quæ dolor ipse disertum

225

Fecerat, aversos profugâ de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes :

230

Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam

Ausit at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impunè, protervis.
Erigor, et trepidos cives exhortor in hostem:
Amissamque meâ virtutem voce reposco.
Tempore ab hoc, quodcunque potest fecisse videri
Fortiter iste, meum est: qui dantem terga retraxi.
Denique de Danaïs quis te laudatve petitve?

235

At sua Tydides mecum communicat acta:
Me probat: et socio semper confidit Ulysse.
Est aliquid, de tot Grajorum millibus, unum
A Diomede legi. Nec me sors ire jubebat :
Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo,

240

Ausum eadem, quæ nos, Phrygiâ de gente Dolona
Interimo non antè tamen, quàm cuncta coëgi

245

Prodere et edidici quid perfida Troja pararet.
Omnia cognôram: nec, quod specularer, habebam:
Et iam præmissâ poteram cum laude reverti.

250

Haud contentus eâ, petii tentoria Rhesi,
Inque suis ipsum castris comitesque peremi.
Atque ita captivo victor votisque potitus,
Ingredior curru lætos imitante triumphos;
Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis.
Arma negate mihi: fueritque benignior Ajax.
Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
Devastata meo? Cum multo sanguine fudi
Cœranon, Hippasiden, et Alastoraque, Chromiumque,
Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Prytaninque,
Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona,

255

265

Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum : 260
Quique minùs celebres nostrâ sub moenibus urbis
Procubuêre manu. Sunt et mihi vulnera, cives,
Ipso pulchra loco: nec vanis credite verbis :
Aspicite en !' (vestemque manu diducit) et, ‘Hæc sunt
Pectora semper,' ait,' vestris exercita rebus.
At nihil impendit per tot Telamonius annos
Sanguinis in socios: et habet sine vulnere corpus.
Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasgâ
Arma tulisse refert contra Troasque Jovemque?
Confiteorque, tulit: neque enim bene facta malignè 270
Detrectare meum est: sed nec communia solus

Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem.
Repulit Actorides, sub imagine tutus Achillis,
Tröas ab arsuris cum defensore carinis.

Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti
Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique;
Nonus in officio, et prælatus munere sortis.

275

« ZurückWeiter »