Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

10

Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce :
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patent. Tota est ex aure sonanti:
Tota fremit: vocesque refert : iteratque quod audit.
Nulla quies intus, nullâque silentia parte.
Nec tamen est clanior, sed parvæ murmura vocis:
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent: qualemve sonum, cùm Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque:
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum: confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures :
Hi narrata ferunt aliò: mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illîc temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cælo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

15

20

25

[ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Consedêre duces: et, vulgi stante coronâ,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.
Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Littora respexit, classemque in littore, vultu :
Intendensque manus, ' Agimus, prô Jupiter,' inquit 5
· Ante rates causam; et mecum confertur Ulysses !
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis :
Quas ego sustinui; quas hâc a classe fugavi.
Tutius est fictis igitur contendere verbis,
Quàm pugnare manu. Sed nec rihi dicere promptum,
Nec facere est isti : quantumque ego Marte feroci, 11
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulysses :
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. 15

Præmia magna peti fateor : sed demit honorem
Æmulus. Ajaci non est tenuisse superbum,
Sit licèt hoc ingens, quidquid speravit Ulysses.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus ;
Quo cùm victus erit, mecum certâsse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus :
Mænia qui forti Trojana sub Hercule cepit :

20

25

30

35

Littoraque intravit Pegasæâ Colcha carinâ.
Æacus huic pater est : qui jura silentibus illic
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget.
Æacon agnoscit summus, prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causâ prosit, Achivi;
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Æacidis alienæ nomina gentis ?

An quòd in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto: donec solertior isto,
Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma ?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla :
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset;
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! Non te, Pwantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,
Quæ meruit: quæ (si dì sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
(Heu!) pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque aliturque avibus ; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulyssem.

40

45

50

55

60

Mallet et infelix Palamedes esse relictus.
Viveret; aut certè letum sine crimine haberet.
Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit
Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum.

Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus, Ulysses.
Qui, licèt eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
Esse rear nullum. Qui, cùm imploraret Ulyssem 65
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi
Scit bene Tydides : qui nomine sæpe vocatum
Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico.
Adspiciunt oculis superi mortalia justis.

70 En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit, Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios. Adsum; videoque trementem, Pallentemque metu, ac trepidantem morte futurâ. Opposui molem clypei ; texique jacentem;

75 Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in ullum: Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem: Post clypeumque late : et mecum contende sub illo. At postquam eripui; cui standi vulnera vires

80 Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest, secumque deos in prælia ducit :
Quâque ruit, non tu tantùm terreris, Ulysse,
Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem

85 Cominus ingenti resupinum pondere fudi. Hunc

ego poscentem, cum quo concurreret, unus

Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi:
Et vestræ valuêre preces. Si quæritis hujus
Fortunam pugnæ ; non sum superatus ab illo.

90
Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes : ubi nunc facundus Ulysses ?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma.

Quòd si vera licet mihi dicere; quæritur istis, 95 Quàm mihi, major honos: conjunctaque gloria nostra est, Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona, Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum. Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto: 100 Si semel ista datis meritis tam vilibus arma; Dividite : et major pars sit Diomedis in illis.

Quò tamen hæc Ithaco ? qui clàm, qui semper inermis Rem gerit: et furtis incautum decipit hostem? Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro,

105 Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis : Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,

110 Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistre. Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ? Quod tibi si populi donaverit error Achivi, Cur spolieris, erit; non, cur metuaris ab hoste. Et fuga (quâ solâ cunctos, timidissime, vincis)

115 Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti. Adde, quòd iste tuus, tam rarò proelia passus, Integer est clypeus : nostro, qui tela ferendo

« ZurückWeiter »