Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

245

250

255

Innumeræque herbæ: quarum de lacte soporem
Nox legit, et spargit per opacas humida terras.
Janua, quæ verso stridorem cardine reddat,
Nulla domo totâ ; custos in limine nullus.
At medio torus est, ebeno sublimis in atrâ,
Plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
Quo cubat ipse deus, membris languore solutis.
Hunc circa passim, varias imitantia formas,
Somnia vana jacent totidem, quot messis aristas,
Silva gerit frondes, ejectas littus arenas.

Quò simul intravit, manibusque obstantia virgo
Somnia dimovit: vestis fulgore reluxit
Sacra domus: tardâque deus gravitate jacentes
Vix oculos tollens; iterumque iterumque relabens,
Summaque percutiens nutanti pectora mento,
Excussit tandem sibi se: cubitoque levatus,
Quid veniat (cognorat enim) scitatur. At illa :
Somne, quies rerum, placidissime Somne deorum,
Pax animi, quem cura fugit; qui corda diurnis
Fessa ministeriis mulces, reparasque labori;
Somnia, quæ veras æquent imitamine formas,
Herculeâ Trachine jube, sub imagine regis,
Halcyonen adeant, simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Juno. Postquam mandata peregit
Iris, abit: neque enim ulteriùs tolerare vaporis
Vim poterat. Labique ut somnum sensit in artus,
Effugit; et remeat per quos modò venerat arcus.

At pater e populo natorum mille suorum
Excitat artificem, simulatoremque figuræ,
Morphea. Non illo jussos solertiùs alter
Exprimit incessus, vultumque sonumque loquendi.
Adjicit et vestes, et consuetissima cuique

260

265

270

Verba. Sed hic solos homines imitatur. At alter 275
Fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens.
Hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
Nominat. Est etiam diversæ tertius artis
Phantasos. Ille in humum, saxumque, undamque, tra-

bemque,
Quæque vacant animâ, feliciter omnia transit. 280
Regibus hi, ducibusque suos ostendere vultus
Nocte solent : populos alii plebemque pererrant.
Præterit hos senior: cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
Eligit: et rursus molli languore solutum

285 Deposuitque caput, stratoque recondidit alto.

Ille volat, nullos strepitus facientibus alis,
Per tenebras : intraque moræ breve tempus in urbem
Pervenit Hæmoniam: positisque e corpore pennis
In faciem Cëycis abit: formâque sub illâ

290
Luridus, exsangui similis, sine vestibus ullis,
Conjugis ante torum miseræ stetit. Uda videtur
Barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora refuso,
Hæc ait: 'Agnoscis Cëyca, miserrima conjux ? 295
An mea mutata est facies nece? Respice; nosces:
Inveniesque tuo pro conjuge conjugis umbram.
Nil opis, Halcyone, nobis tua vota tulerunt.
Occidimus : falsæ tibi me promittere noli.
Nubilus Ægæo deprendit in æquore navim

300 Auster, et ingenti jactatam flamine solvit: Oraque nostra, tuum frustrà clamantia nomen, Implêrunt fluctus. Non hæc tibi nuntiat auctor Ambiguus: non ista vagis rumoribus audis : Ipse ego fata tibi præsens mea naufragus edo. 305

Surge, age: da lacrymas; lugubriaque indue: nec me
Indeploratum sub inania Tartara mitte.'
Adjicit his vocem Morpheus; quam conjugis illa
Crederet esse sui. Fletus

quoque

fundere veros Visus erat: gestumque manus Cëycis habebant. 310

[Ingemit Halcyone lacrymans, motatque lacertos
Per somnum: corpusque petens amplectitur auras:
Exclamatque, “Mane. Quò te rapis ? ibimus una.']
Voce sui, specieque viri, turbata soporem
Excutit: et primò si sit circumspicit illic,

315
Qui modò visus erat. Nam moti voce ministri
Intulerant lumen. Postquam non invenit usquam;
Percutit ora manu: laniatque a pectore vestes :
Pectoraque ipsa ferit. Nec crinem solvere curat;
Scindit: et altrici, quæ luctûs causa, roganti,

320 Nulla est Halcyone, nulla est,' ait; occidit unâ Cum Cëyce suo.

Solantia tollite verba. Naufragus interiit. Vidi, agnovique ; manusque Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi. Umbra fugit: sed et umbra tamen manifesta, virique 325 Vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat Adsuetos vultus : nec, quo priùs ore, nitebat. Pallentem, nudumque, et adhuc humente capillo Infelix vidi: stetit hoc miserabilis ipso Ecce loco: et quærit, vestigia si qua supersint. 330 Hoc erat, hoc animo quod divinante timebam; Et ne, me fugiens, ventos sequerere rogabam ? At certè vellem, quoniam periturus abibas, Me quoque

duxisses. Tecum fuit utile, tecum Ire mihi. Neque enim de vitæ tempore quidquam 335 Non simul egissem: nec mors discreta fuisset. Nunc absens pereo, jactor nunc fluctibus absens :

Et, sine me, me pontus habet. Crudelior ipso
Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
Longius, et tanto pugnem superesse dolori.

340
Sed neque pugnabo: nec te, miserande, relinquam :
Et tibi nunc saltem veniam comes: inque sepulcro,
Si non urna, tamen junget nos litera; si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
Plura dolor prohibet; verboque intervenit omni 345
Plangor: et attonito gemitus e corde trahuntur.

Mane erat: egreditur tectis ad littus : et illum Meesta locum repetit, de quo spectârat euntem. Dumque, “Moratus ibi ;' dumque, “Hic retinacula solvit, Hoc mihi discedens dedit oscula littore,' dicit, 350 [Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque] Prospicit; in liquidâ, spatio distante, tuetur Nescio quid, quasi corpus, aquâ: primòque, quid illud Esset, erat dubium. Postquam paulò appulit unda; Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat; 355 Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est, Et tanquam ignoto lacrymam daret, `Heu, miser,' in

quit, Quisquis es, et si qua est conjux tibi !' Fluctibus ac

tum Fit propius corpus. Quod quo magis illa tuetur, Hoc minus, et minùs est amens sua. Jamque propinquæ Admotum terræ, jam quod cognoscere posset,

361 Cernit. Erat conjux. Ille est,' exclamat: et unâ Ora, comas, vestem lacerat : tendensque trementes Ad Cëyca manus, 'Sic, o carissime conjux, Sic ad me, miserande, redis ?' ait. Adjacet undis 365 Facta manu moles: quæ primas æquoris iras

[ocr errors]

370

375

Frangit; et incursus quæ prædelassat aquarum.
Insilit huc: mirumque fuit potuisse ; volabat :
Percutiensque levem modò natis aëra pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat; moesto similem, plenumque querelæ
Ora dedêre sonum, tenui crepitantia rostro.
[Ut verò tetigit mutum et sine sanguine corpus;
Dilectos artus amplexa recentibus alis,
Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.]
Senserit hoc Cëyx, an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
Senserat. Et tandem, superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. Fatis obnoxius îsdem
Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum
Fædus in alitibus. Coëunt, fiuntque parentes :
Perque dies placidos, hiberno tempore, septem
Incubat Halcyone pendentibus æquore nidis. .
Tum via tuta maris : ventos custodit, et arcet
Æolus egressu: præstatque nepotibus æquor.

380

385

LIBER XII.

FAMÆ DOMUS.

v. 39.

Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque,
Celestesque plagas, triplicis confinia mundi;
Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur; penetratque cavas vox omnis ad aures.

« ZurückWeiter »