Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rem, ad Carum, ad Perillum, ad Brutum, ad Maximum, ad Rufinum, ad Græcinum, ad Messalinum, ad Severum, ad Flaccum, ad Germanicum, ad Solanum, ad Atticum, ad Cottam, ad Cotim, ad Suillium, ad Albinovanum, ad Gallionem, ad Tuticanum epistolas mittit, ad Hyginum vero nullam. An forte ille est ad quem suppresso nomine toties scribit? neutiquam. Hyginum enim admodum pauperem decessisse Tranquillus ait; alterum divitem, atque opibus abundantem fuisse, Naso diserte prodidit his versibus, quos ad amicum mittit, cujus nomen consulto præterit, Tristium, IV. El. v:

O! mihi dilectos inter sors prima sodales,

Unica fortunis ara reperta meis ;

Cujus ab adloquiis anima hæc moribunda revixit,
Ut vigil infusa Pallade flamma solet ;
Qui veritus non es portus aperire fideles,
Fulmine percussæ confugiumque rati;
Cujus eram censu non me sensurus egentem,
Si Cæsar patrias eripuisset opes.

Deinde in ea epistola uxor, liberi et frater ejus, ad quem scripta est, commemorantur, quorum Suetonius, cæteroqui non omissurus, nullam mentionem habet. Unum autem et eumdem esse animadverto, ad quem Ovidius tacito nomine literas iterum atque iterum dedit. Ipsemet enim testis est, de Ponto, lib. iii. Eleg. 6. ubi familiarem quemdam his verbis adloquitur:

Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine vobis,

Vix excusari posse mihi videor.

Una tamen est quæ ad Hyginum scripta videtur, nempe tertia, de Ponto, lib. iv. amicum enim quemdam taxat, et eum nota levitatis inurit, quod, quum a teneris annis secum arctissimo necessitudinis vinculo junctus fuerit, tandem in adversa fortuna non modo eum deserat, sed nequidem cognovisse simulet. Ejus est initium, Conquerar, an taceam? Qua quidem epistola facile crediderim

eumdem ab Ovidio notari, in quem ipse nunc invehitur; nam quod ait :

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto verba canina foro;

et paulo post :

At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem,
Qua licet, heu! misero debitus hostis ero.

Hanc autem elegiam in Hyginum conscriptam esse verisimile est, quum enim inquit:

Ille ego sum, quanquam non vis audire, vetusta

Pæne puer puero junctus amicitia.

Dixit pæne, quia, teste Suetonio, Hyginus Alexandria puer advectus erat, et Ovidio familiarissimus fuit. Rursus ubi sic:

Ille ego judiciis unica Musa tuis.

Illum apprime literatum, atque etiam criticum esse innuit, qualem fuisse constat Hyginum, cujus in Virgilium Commentaria laudantur ab A. Gellio. Jam vero quum nullam apud Ovidium apertis verbis Hygini mentionem fieri liqueat, subortum equidem inter ipsos dissidium suspicari licet, quod Hyginus Ovidii exsulantis uxorem, ob pristinam cum illo consuetudinem procul dubio sibi notissimam, sollicitare ausus esset, ejusque facultates ab Augusto, cujus libertus erat, impetrare conaretur. Proinde Naso jure in ipsum invectus, Callimachum imitari voluit; scilicet ut ille Apollonium, quod Alexandrinus esset, Ibin adpellavit, ipse pariter Hyginum, qui a nonnullis Alexandrinus habitus est, Ibin vocitaret. Advertendum præterea, quod

Ibidi cum Nasone jus arctum necessitudinis intercesserat,

ut ex his liquido patet:

Desinet esse prius contrarius ignibus humor,

Junctaque cum Luna lumina Solis erunt.

Deinde post adúvata multa,

Quam mihi sit tecum, positis quæ sumpsimus armis,
Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.

Hoc est plane quod de Hygino Suetonius testatum reliquit. Postremo quum ille Hyginum admodum pauperem decessisse tradit, conjectura mea mirum in modum confirmatur; Ibidis enim paupertatem Ovidius ipse innuit, hac imprecatione, quam Domitius non percepit:

Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
Destituatque tuas usque petitus opes.

Nasonum enim votum est, ut Plutus, Cereris et Iasii filius, qui divitiarum Deus ab antiquis habitus est, molestas Ibidis preces nunquam exaudiat, eumque semper inopia laborare sinat. Is est autem, cujus mythologici libri omnium manibus triti supersunt, ut merito fabulis suis, quasi propriis armis, jugulari videatur. Annon mirifice omnia conveniunt? Cæterum disticho superius adducto Cinyphius, id est, Africanus a Cinyphe, Libyam alluente, nominatur, quomodo Juba, Mauritaniæ rex, ab eodem Nasone, Metamorphoseon, lib. v.:

Numidasque rebelles,

Cinyphiumque Jubam ;

et Bocchus a Sidonio Panegyrico Majoriani:

Cum divite cera

Pinges Cinyphii captiva Mapalia Bocchi.

Hinc Hesychius Κινύφιον, inquit, τὸν ̓Ανταιὸν ἀπὸ Κινύφου τοῦ TоTaμo, tametsi constet, regiam Antæi ad extremum Oceanum fuisse: unde apparet, Cinyphium generaliter sumi pro Libyco, more scilicet poetarum, quibus usitatum pecu

liari unius loci nomine totam designare provinciam. Neque vero refert quod Ibis, licet Egyptius, ad Cinyphem editus fingatur: poetæ siquidem non semel regionum nominibus propter viciniam abutuntur. Sic enim Claudianus, et ipse Alexandrinus, qui uxorem in patria duxerat, Libyæ appellatione usus est; idemque Pelusiacus et Canopicus a Sidonio dictus est, quum tamen Alexandriæ natus esset; sic Ausonius scribens in Monosyllabis :

Threicium, Libycum freta, Cimmeriumque ferat bos.

Per Libycum intelligit Ægyptum, ut Scaliger observavit. Sic Persa pro Medo et contra: sic in Catalectis Gallus pro Britanno, propter utriusque gentis vicinitatem. Ita, quoniam Hadriaticum mare Ionio conjungitur, katà μetádoσiv Toũ vóμatos Ionium appellatur, et Ionium vicissim Hadriaticum, ut Apollonii Scholiastes ad Argonaut. lib. iv. et Eustachius ad Dionysii Periegesin notant. Ovidius autem quo oтquatoμohvvolav Ibidi suo exprobraret, juxta Cinyphem natum fingere mihi videtur, ubi procerissimi nascuntur hirci, qui inde Cinyphii dicuntur Silio, lib. iii; Martiali, lib. vii. Epigrammate in Linum; item Virgilio, Georg. lib. iii. quum ait:

Nec minus interea barbas, incanaque menta
Cinyphii tondent hirci.

Sed hæc hactenus quæ pro compertis non tradimus, donec super iis habita sint doctiorum comitia.

FINIS EXCURSUS IN OVIDII IBIN.

FRAGMENTA

PUBLII OVIDII NASONIS.

EX MEDEA.

QUINTILIANUS, lib. viii. cap. 5: Nam quum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit:

[blocks in formation]

EX PHÆNOMENIS.

Tot numero, talique Deus simulacra figura
Imposuit cælo: perque atras sparsa tenebras
Clara pruinosæ jussit dare lumina nocti.

LACTANT. lib. ii. de Orig. Err. сар. 5.

Pleiades ante genu septem radiare feruntur,

Sex tantum apparent : sub opaca septima nube est.

PROBUS, in Georgica Virgilii, in cujus vulgatis libris hi versus depravatissimi leguntur.

« ZurückWeiter »