Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRÆFATIUNCULA.

DE AUCTORE HUJUSCE ELEGIÆ.

CARMEN hoc longe præstantissimum, ut summi Viri verbis utar, et dignum genio ac majestate sæculi Nasoniani, etsi non Pedoni Albinovano, ut Jos. Scaliger, Vossius, aliique, tribuendum existimet N. Heinsius, nihilominus Ovidio non ausit adscribere. "Ille tamen, eodem auctore, qui primus eruit e tenebris, insignem thesaurum usibus publicis est largitus!" Vossius vero, Art. Grammat. ii. 27. indignum quidem non esse Ovidio censet, ob egregia in illo ingenii lumina; sed in verba magni Scaligeri jurare promtior, Ovidio non nisi falso tribui pronuntiat. Non defuere tamen, qui Nasoni libenter concederent; quos inter Passerat, in Præfatione quam præmittendam curaverat interpretationi hujus Poematis, quæ utinam prodiisset! exclamat ex animo Burmannus. Neque negligenda prorsus Cl. Barthii sententia, qui, quoties sese daret, occasionem non prætermisit Ovidiani juris in pulcherrimam hanc Elegiam asserendi". Quibuscum omnino consentit vir recentioris quidem, sed non minoris ideo auctoritatis, Dan. Beck, in sua carminis hujus suavissimi editione, quæ Lipsiæ prodiit, 1783. in-8.

Quum igitur lis tantos inter viros quasi componenda nobis supersit, expendendas sine studio rationes censuimus, quibus suam quisque opinionem tueri conatur.

Jean Passerat, qui Augustæ Tricassinorum natus, A. D. 1534. Commentarios inter cætera edidit in Catull. Tibull. et Propert. quorum salva adhuc auctoritas, non sine laude unquam ab iis commemoratur, qui curas posteriores in illustrandis Elegiæ Latinæ principibus impenderunt.

b In Adversariis passim, et ad Stat. Theb. ii. 134; ibid. 345.

Ac primum quidem de Pedone inquirendum, an is exstiterit poeta, cui præstantissimum illud opus, et tot ingenii luminibus insigne, tribueretur; quum illi ipsi, qui tribuunt, fateantur Elegiam in obitum Mæcenatis, ejusdem ingenii fœtum, totam languere, nec quidquam habere dignum Augustæo avo. Meminit quidem Pedonis Quintilianus, lib. x. i; sed obiter, et cum Rabirio conjungens, de quibus: non indigni, inquit, cognitione; sed illis tantum, quibus racaret. Quod certe non pronuntiasset judex sagacissimus de auctore Consolationis ad Liriam. At, inquient forsan, perierat carmen, quum hæc Quintilianus scriberet: perierat igitur quoque, tempore Senecæ Rhetoris, qui quum Suasor. i. fragmentum Pedonis afferat de Navigatione Germanici per Oceanum septentrionalem, nullam omnino de Consolatione, aliisve Albinovani operibus mentionem faciat. Sed ad auctoritatem confugiamus gravioris multo ponderis: illam dico Ovidii, cui vixisse Pedonem conjunctissimum constat, ex Elegia x. de Ponto, lib. iv. ad eum missa, quo tempore, carmine Thesea laudaret, id est, Theseida, conscriberet. Sidereum quoque dicit, in ejusdem Libri Elegia ultima v. 6. Quis porro crediderit Nasonem, qui nulli æqualium poeseos laudem dicitur invidisse, carmen præstantissimum, in laudando Pedone, qui tam fidelem se amico præstiterat, silentio volentem præteriisse?

Faciant magis ad rem, qui, omisso Pedone Albinovano, fabulatore egregio, ut vocat Seneca, et festivo, in scenam inducant auctorem Elegiæ nostræ, Celsum hunc Albinovanum, ad quem inscribit Horatius Epistolam viii. Libri primi, quemque scribam dicit, comitemque Neronis (Tiberii;) quo scilicet munere potuit quidem Drusi frater poetam ad tempus remunerasse, qui non ita Drusum laudaverat, ut non in Tiberii fratris laudes copiosior exundasset. Diversum hunc a Pedone nostro, licet Albinovanus uterque cognomine, a patria Alba Nova, recte de

[ocr errors]

Longissime abest a carminis nostri suavitate. Beck, op. cit.

monstravit Torrentius, ad Horat. locum, sed nihil adduxit, unde constet scripsisse eum Consolationem ad Liviam: conspirant vero multa, quæ Ovidio legitimam restituant.

Si tempora spectemus, occidit Drusus, in campis astivis, eo ipso anno, quo in exilium pulsus Naso, Roma emigravit, mense Novembri, a. D. ix. Tam opportunam igitur nactum occasionem flectendi Cæsaris, et Liviam, Tiberiumque sibi conciliandi, quis credat non arripuisse promptissimum? Sed cavisse simul probabile est, ne suus ipsi auctor Epistolæ noceret; ideoque nomine non suo primum emisisse; tacitumque expectasse, quis eam successus apud Augustum exciperet; nec sibi unquam in posterum opus vindicasse, quod infeliciter adeo cessisset.

Si vero ad opus ipsum respexeris, nihil fere deprehendas, quod non Ovidium, et auream Latinæ linguæ ætatem referat, unum si tollas alterumve locum, temporum injuria manifeste depravatum. Nec aliter videntur sensisse primi operum ejus editores, qui quum e MSS. proxime exscriberent, Ovidio constanter Elegiam hanc donaverunt. Donemus igitur et nos quoque, donec ejusmodi consurgant argumenta, quæ nodum exsolvant, sicque novum poetam, et egregium quidem, Augusti sæculo congratulentur.

Dignum erat profecto tale carmen, quod post Micyllum, Scaligerum, et alios, Heinsii et Burmanni studiosam sagacitatem exerceret; sed non ea, qua solent, felicitate. Burmannum præsertim hic ego vix agnosco, qui totus in effundendam, qua tumet, bilem, nauseabundam carminis hujus commentationem ultra modum omnem ea mente produxit, ut dicteriis Clericum incesseret, Editionis

d Jean Le Clerc, Latine Clericus, natus erat Geneva, A. D. 1657. Vir fuit doctrinæ a teneris tam immodice cupidus, ut sacris simul et profanis literis operam impenderet; et quo tempore scriptores sacros illustraret, aut rebus theologicis vacaret, Græcos et Latinos auctores susciperet interpretandos, et quæstiones philologicas viros inter doctos moveret. Unde effectum est, ut raro festinationis vitium in scribendo effugerit; et secundas tantum teneat, qui

reum Albinovanæ, quæ Amstelædami prodiit, Forma quam dicunt Octava, 1702. et iterum 1718. sub Theodori Goralli nomine, cum Scaligeri et Heinsii notis, quibus et suas adjecerat. Nec cuncta certe probanda in hac editione, quæ præproperum in edendis operibus editorem arguit; neque laus ingens Burmanno frequentes in interprete errores, aut memoriæ lapsus deprehendisse; cui enim interpretum tale nihil aliquando effluxit, quum nec Scaliger quidem, nec Heinsius ipse, omnino se Burmannianæ ferulæ subduxerint? Sed gravius in virum, qui magistrum se in Arte Critica profitebatur, peccaverat scriptor, qui, dum Artis hujus fundamenta, regulas et fines describeret, certis aliquot signis homines vere eruditos ab illis discreverat, qui vana tantum verborum ostentatione, vel locorum apparatu hinc et illinc, prout sese offerunt, coactorum; vel emendationum licentia, fucum ignaris faciunt, mentitam inde famam doctrinæ consequuti. Quorum hic causam, veluti propriam, quare amplexus fuerit Burmannus non video, nisi lacessitus prior ab ipso Clerico, impositam sibi respondendi necessitatem censuerit.

Inde sequitur, ut nihil omnino interpretem novum vetus hic commentator juverit; et tota fere illustrandi operis moles in unum me recubuerit. Quod quidem qui scriptoris et scripti commodo, viderit æquus Lector ac benevolus.

primas partes in arte critica potuisset obtinere. Obiit Amstelædami, A. M. DCCXXXVI. Operum illius Catalogus, opus ipse, quod bibliographis relinquendum judico.

e Theodori Goralli. Quæ voces sunt nominis ejus et prænominis interpretationes; ita ut prænomen quidem Hebraicum sit græce versum; nomen vero Græcum, Hebraica voce expressum.

f Vid. vitam Clerici, ab ipso conscriptam, p. 117; et cl. viri Spanheim. Epistol. ad calcem ejusdem libri. Amstelæd. 1711.

« ZurückWeiter »