Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER SEXTUS.

HIC quoque mensis habet dubias in nomine causas:
Quæ placeant, positis omnibus, ipse leges.
Facta canam: sed erunt qui me finxisse loquantur,
Nullaque mortali numina visa putent.
Est deus in nobis: agitante calescimus illo;
Impetus hic sacræ semina mentis habet.
Fas mihi præcipue vultus vidisse deorum,
Vel quia sum vates, vel quia sacra cano.

1-100. Quæstio de origine nominis quod huic mensi inditum; vide i. 41. Juvenum de nomine eum dictum pronuntiaverat ; sed nunc e variis sententiis, quas Macrobius, i. Saturn. 12. habet, tres pluribus exposuit, et ita, ut rem tenuissimam figmento poetico exornaret, fere ut iv. initio. Drama fecit e quæstione grammatica: namque poetam in nemore meditantem tres deæ adeunt, e quibus Juno suam causam agit 21-64; Hebe alteram sententiam patrocinio suo defendit 65 -88; Concordia tertiam 91-96 : quarum reverentia tactus poeta nihil decernit 97-100.

Ipse leges, ipse tibi eligas. Quæ placeant, quæ tuearis. Ponunt, qui adferunt in disputatione id quod valet ad rem dijudicandam; vide Ernest. Clav. Cic. hac voce. Facta, adventum

5

et disputationes dearum, opponit conjecturis.

5. Poetæ sunt voso, pleni deo ; III. ex Ponto, iv. 93: "deus est in pectore nostro, Hæc duce prædico vaticinorque deo." Confer Art. Amat. 549. Deus autem ille se ostendit calore (Met. ii. 641.) aut impetu (supra i. 23.) enthusiasmo, furore poetico. Hic; Burmannus cui Taubnerus assentitur, elegantius putat, quod unus Moreti habet, hinc, hinc fit, ut in illo calore sint semina sacra mentis. Sed et hic bene se habet, hic impetus indicat partem divinæ mentis nobis inesse; Metam. i. 80. de creatione hominis terra recens "" seductaque nuper ab alto Æthere cognati retinebat semina cœli." Vultus deorum, deos. Vel-vel, partim, partim.

Est nemus arboribus densum, secretus ab omni
Voce locus, si non obstreperetur aquis.
Hic ego quærebam, cœpti quæ mensis origo
Esset, et in cura nominis hujus eram.
Ecce deas vidi, non quas præceptor arandi
Viderat, Ascræas quum sequeretur oves;
Nec quas Priamides in aquosæ vallibus Idæ
Contulit; ex illis sed tamen una fuit:

9. In nemore secreto, quale amant meditabundi, cogitat de nomine men. sis. Voce, sono. Obstrepere de aquis et foliis arborum murmurantibus; Propertius, IV. iv. 4: "multaque nativis obstrepit arbor aquis." Horatius, Epod. ii. 21: Fontesque (nisi cum Markl. frondesque malis) lymphis obstrepunt manantibus. In cura eram, de eo cogitabam.

13. Deas vidi, non Musas, quæ plerumque poetis adsunt; sed hoc docte variavit. Præceptor arandi, Hesiodus propter carmen, quod de Operibus et Diebus inscribitur. Etiam Propertius, II. xxv. 77: "Tu canis Ascræi veteris præcepta poetæ," etc. Quum dicit Ascræas quum sequeretur oves, respicit Theog. 22. ubi Musæ nominantur, quæ olim Hesiodum egregium carmen docuerunt, agnos pascentem Helicone sub divino: äpvaç ποιμαίνονθ ̓ Ἑλικῶνος ὑπὸ ζαθέοιο, Eadem verba respexit etiam Art. Amat. i. 27: "Nec mihi sunt visæ Clio Cliusque sorores, Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis." Fuit autem Ascra vicus Bootiæ, ubi Hesiodus, Cumis relictis, cum patre et Persa fratre vixit, agro colendo pecoribusque habendis operam dans.

15. Erant tres deæ, quæ coram Ovidio causam agebant, ut totidem quondam coram Paride egerant, atque ex his iisdem una et nunc aderat. Juno enim, Minerva et Venus, quum

10

15

in convivio Thetidis et Pelei nuptiali, immisso ab Eride pomo, de forma concertarent, a Mercurio, jubente Jove, in Idam montem deductæ sunt ad Paridem, Priami filium, qui eas conferret, et inde de pulchritudine earum pronuntiaret; Hyginus, fabul. 92; Lucianus deorum Judic. tom. ii. p. 20. Secundum hunc, judicium latum est in Gargaro, Idæ vertice. Sed Noster secutus est Euripid. Iphig. Aulid. 1294. ubi locus sic describitur: ad aquas limpidas, ubi fontes Nympharum et pratum floridum. Quamquam idem Hel. 23. Idæum specum, Ἰδαῖον κευθμῶνα, et Androm. 274. Idæum nemus, Ἰδαῖαν νάπαν, memorat. Locum illum inde Alexandriam dictum esse, Strabo et ex eo Stephanus Byzantinus atque alii narrarunt; vide Hemsterh. ad Luciani dictum locum. Cæterum contulit Lenzius explicat, quæ se simul contulerunt ad Paridem. Immo judicium Paridis per antecedens h. v. exprimitur. Qui judicare vult, is ante conferre res, inter se comparare, debet. De Ida aquosa vide ad Metam. ii. 218. Que stat, similis statuæ in Capitolio collocatæ. Horror ille sacer intelligendus qui et ii. 502. iii. 331; et describitur i. 92. Animum nempe timidum, abjectum. Fateri dicitur et is, qui inscius et invitus signis quibusdam animi motus prodit; Met. vi. 35: confessaque vultibus irum. Ingeniose

Ex illis fuit una, sui germana mariti :

Hæc erat, agnovi, quæ stat in arce Jovis. Horrueram, tacitoque animum pallore fatebar: Quum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus; 20 Namque ait: O vates, Romani conditor anni, Ause per exiguos magna referre modos; Jus tibi fecisti numen cæleste videndi, Quum placuit numeris condere festa tuis. Ne tamen ignores, vulgique errore traharis; Junius a nostro nomine nomen habet. Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem; Fratre magis dubito glorier, anne viro.

additum tacito pallore. Cæterum Ovi. dius in hoc opere jam satis adsueverat numinibus videndis.

21. Oratio Junonis; tuetur Cingii sententiam. Macrobius Saturn. i. 12: "Junius Maium sequitur, aut ex parte populi nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Junonius apud Latinos ante vocitatus, diuque apud Aricinos Prænestinosque hac appellatione in Fastos relatus sit: adeo, ut, sicut Nisus in commentariis Fastorum dicit, apud majores quoque nostros hæc appellatio mensis diu manserit, sed post, detritis quibusdam literis, ex Junonio Junius dictus sit; nam et ædes Junoni Monetæ Kalendis Juniis dedicata est." Sic historici et grammatici. Condere omnino ordinare, constituere ; Livius, i. 42. "Conditor omnis in civitate discriminis;" iii. 58: "Conditor Romani juris." Itaque conditores anni Romani proprie Romulus, Numa, Jul. Cæsar, qui annum ejusque tempora constituerunt. Sed nunc poeta sic dicitur, qui annum dispositum aut digestum carmine persequitur. Exigui modi sunt elegi; vide ii. 3-8. unde et patet, quæ audacia sit in hoc. Mox numeri vocantur; Horatius, Art. Poet.

25

211: "Accessit numerisque modisque licentia major." Differunt hæc duo sic, ut numeri cernantur in rhythmi alternatione, in ordine longorum et brevium temporum, modi autem melos vocis elevatæ et depressæ complectantur; vid. Vossius de Cantu et viribus rhythmi, p. 24. Sed quoniam omnis pes est numerus, propterea numeri et pedes dicuntur atque omnino metrum; Cicero, Orator. 57. dactylicus numerus. Et quoniam poetæ passim musicorum vocabula ad se transferunt et carmina sua, etiam modi in eumdem sensum capi sunt.

27. Argumentum primum a nobilitate petitum. Adspicere sæpe de eo, qui spectat aliquid, ut eo moveatur, eo motus aliquid faciat credatve. Sors, quod sorte datur; tum omnino, quod alicui contingit; IV. Trist. v. 1: "0 mihi dilectos inter sors prima sodales." Inde et prolem significat et sexum. Met. ix. 675. altera sors, proles alterius sexus. Prima autem sors Saturni non Juno fuit, sed Vesta. Homer. hymn. Vener. 22. Ιστίη, ἣν πρώτην TÉKETO Kρóvog Hesoid. Theog. 454; Apollod. I. i. 3: sed Noster etiam ver. 285. dissentit. Saturnia; ante

Si genus adspicitur, Saturnum prima parentem Feci; Saturni sors ego prima fui.

30

A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est;
Hæc illi a cælo proxima terra fuit.

Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis ;
Junctaque Tarpeio sunt mea templa Jovi.
An potuit Maio pellex dare nomina mensi?

Hic honor in nobis invidiosus erit?
Cur igitur Regina vocor Princepsque dearum?
Aurea cur dextræ sceptra dedere meæ ?
An faciant mensem luces, Lucinaque ab illis
Dicar, et a nullo nomina mense traham?

Herculis adventum mons Capitolinus Saturno sacer et Saturnius dictus; Dionysius, i. 34. Etiam urbem Saturniam ibi fuisse Varro tradit: "Antiquum oppidum in hoc (monte Capitolino) fuisse Saturniam scribitur. Ejus vestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus: quod Saturnia porta, quam nunc vocant Pandanam: quod post ædem Saturni in ædificiorum legibus parietes postici muri sunt scripti." A cœlo proxima, e cœlo pulsus fugit in Latium; confer i. 233.

33. In pretio est, dignitatem adfert. Tonantis maluit, quam Jovis, quia illud notionem majestatis summæ involvit. Matrona, conjux; sed illud sonantius et dignius; etiam Metam. ii. 465: "Matrona magni Tonantis." Juncta Templa; in templo Capitolino tria delubra; medium Jovis, lævum Junonis; nec longe aberat ædes Junonis Monetæ, de qua i. 638. Huic argumento vim addit, dum se matronam comparat cum pellice. Similiter argumentatur apud Virgiliam, Æneid. i. 39: "Pallasne exurere classem Argivum, atque ipsos potuit submergere ponto.-Ast ego, quæ divûm incedo regina, Jovisque Et soror et con

35

40

jux," etc. Invidetur et ei, cui aliquid non conceditur ; Horatius, I. Satyr. vi. 84: "neque ille Sepositi ciceris, nec longæ invidit avenæ," largiter dedit; Art. Poet. 55: ego cur invideor, cur id mihi non conceditur? Vide ad Plinium, II. Epist. x. 2.

An

37. Hac dignitate passim gloriatur Juno.-Juno Regina a Camillo dictatore Veiis transvecta erat Romam; Livius, v. 21. Regina notionem exornat, dum sceptra memorat aurea. faciant mensem, etc. quum ego a lucibus, diebus, quæ mensem faciunt, nomen Lucina habeam, cur non et a mense nomen traham? Frustra hic hæsit Burmannus, quia et anni lucibus, sive diebus constant; quum igitur unus Moreti An faciam pueris lucem, quidam menses præferant, de illo amplius cogitandum, et in hoc latere aliquid de gravidis putat, quæ, exactis mensibus, Lucina favente pariant. Sed Ovid. consilii sui oblitus parum accurate scripsit. Juno enim non a mense nomen habere, sed mensi nomen dedisse vult. Taubnerus ad hypallagen confugit. Etiam Lucina nominis variæ causæ adferebantur, quum alii a luce, quam nascentibus dat, alii a luco derivarent; ii. 449.

Tunc me pœniteat posuisse fideliter iras

In genus Electræ, Dardaniamque domum. Causa duplex iræ : rapto Ganymede dolebam; Forma quoque Idæo judice victa mea est. Poeniteat, quod non foveo Carthaginis arces; 45 Quum mea sint illo currus et arma loco: Poeniteat Sparten, Argosque, measque Mycenas, Et veterem Latio supposuisse Samon: Adde senem Tatium, Junonicolasque Faliscos, Quos ego Romanis succubuisse tuli. Sed neque pœniteat; nec gens mihi carior ulla est : Hic colar, hic teneam cum Jove templa meo.

41. Merita Junonis in Romanos, quum odium in Æneæ posteros conceptum posuisset, urbesque sibi carissimas subjici Romanis passa esset. Iras posuit secundum Horatium, III. Od. iii. 17. mortuo Romulo; secundum Virgil. Æneid. xii. 791. Ænea adhuc vivo. De genere Electræ et Dardania domo, unde Romani per Eneam, iv. 31. Duplex hæc iræ causa, nempe judicium Paridis, et rapti Ganymedis honores, etiam Æneid. i. 27. memoratur. Ganymedem, Trois filium, longe pulcherrimum inter mortales, ob ipsam pulchritudinem dii in cœlum rapuere, ut Jovi esset pocillator; Homerus, Il. Y. 233. Non mirum, eo raptu Junonem doluisse; displicuit etiam Cicer. Tusc. i. 26.

45. Virgil. Æneid. i. 15: Quam (Carthaginem) Juno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo. Hic illius arma, hic currus fuit. Hoc de curru fictum e moribus antiquorum heroum, qui currus suos, finito bello, certo loco reponebant. Deorum currus iis locis servari dicebantur, ubi ipsi summa religione coli solebant. Junonis currus ab Homero II. E. 720 sqq. memoratur. Etiam arma

50

Junoni tribuebantur, inprimis hasta ; unde Juno Curitis apud Sabinos. Vide Heynium ad Virgil. dicto loco. Sparten, etc. Etiam alibi, ut Met. vi. 414. et jam apud Homer. hæ tres urbes sic junguntur, quippe Junoni inprimis cara. De templo Junonis Samia vide Herodotum, iii. 60. Supposuisse, subjecisse potestati Romanorum; i. 306; IV. Trist. viii. 48: "Nil ita sublime est, ut non sit suppositum deo.

49. Juno Curis dea præcipua Sabinorum; itaque Tatius, quum Sabini se junxissent Romanis, eidem in omnibus curiis mensas dedicavit, quæ Augusti adhuc tempore exstabant; Dionysius Halic. ii. 50. Falerios in Faliscis olim Argivi migraverant. Ibi igitur templum Junonis ad similitudinem Argivi positum in eoque sacra fiebant Argivo ritu; Dionysius, i. 21. Mavorti etiam apud Horatium, III. Od. iii. 30. graves iras in Æneadas redonasse dicitur. Dicta fides sequitur etiam i. 319; Metam. iii. 527; et vota fides sequitur viii. 711. quibus indicatur, factum esse, quod quis vel promiserat, vel optaverat. Centum omnino multis. Mensis honor, ut alibi cæli aut templorum honor.

« ZurückWeiter »