Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

AB JOVE surgat opus: prima mihi nocte videnda
Stella est in cunas officiosa Jovis.
Nascitur Oleniæ signum pluviale Capellæ :

Illa dati, cœlum, præmia lactis habet.
Naïs Amalthea, Cretæa nobilis Ida,

Dicitur in silvis occuluisse Jovem.
Huic fuit hædorum mater formosa duorum,
Inter Dictæos conspicienda greges,
Cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,
Ubere, quod nutrix posset habere Jovis.

111-128. Kalendis Maiis Capellæ ortus vel heliacus, ut vult Neapolis, vel, quod Taubnero magis placet, matutinus. Secundum Plin. xviii. 66. in viii. Iduum Maii incidit. Ad latus septemtrionale viæ lacteæ sidus est Heniochi, in cujus humero sinistro stella clarissima fulget, cui Capella nomen inditum ; idemque manu duos hados tenet duabus stellis formatos; Geminus, p. 45; Hyg. Poet. Astron. iii. 12. Harum stellarum origo hic narratur; sed magna varietate olim hæc res tractata est.

Ab Jove, a Capella, Jovis nutrice. Sed maluit alterum, ut sententiam assimilaret illis: "A Jove Musarum primordia" apud Arat. et Zŋvòs Ti Awiov áude, apud Callimach. hymn. Jov. 1. Surgat elegantius quam, incipiat; Trist. ii. 559; “ Surgens ab origine prima mundi opus."

113. Musæus tradiderat, Jovem a Themide et Amalthea Nympha esse educatum; hanc capram habuisse in deliciis, quæ lac præberet. Theon. ad Arat. 64. ubi poeta 'Deviny alya memorat, Amaltheam facit Oleni filiam, Parmeniscus, qui et ipse in Aratum commentatus erat, scripserat, ad Melissei, regis Cretensium, filias (quas Adrasteam et Idam Apollodorus vocat) Jovem nutriendum esse

115

120

delatum.; eas vero, quum lac non haberent, capram admisisse Amaltheam nomine; eam geminos hados illo tempore esse enixam, qui cum matre inter sidera sint relati. Vide scriptores modo laudatos.

Nascitur, oritur. Pluvialis Capella etiam Plinius, xviii. 26. quia ortu suo pluviam nuntiat. Sidera eleganter signa vocantur; vide Ernest. Clav. Cicer. hac voce. Eadem calum habere dicuntur; Art. Amat. i. 557: Munus habe calum.

119. Aeria, in aera se adtollentia, alta; sic aerii montes, aeria arbores apud poetas. Trunca, privata; Metam. ix. 1. frons trunca, cui alterum cornu revulsum. Ib. 98. hæc revulsio ablati jactura decoris vocatur. Serta ex herbis aut floribus frequentior ornatus apud veteres. Pherecydes, qui in hac fabula nihil de capella habuerat, Amaltheam, Hæmonii filiam, tradiderat cornu habuisse, quod potulenta et esculenta largiter præberet; Apollodor. II. vii. 5. Et veteres cornibus varie utebantur, etiam ad fruges servandas; Met. ix. 91. Nympha fert totum prædivite cornu Autumnum. Hoc igitur fundamentum fabulæ fuisse videtur; cornu fecit, ut mox capella interponeretur.

Lac dabat illa deo: sed fregit in arbore cornu;
Truncaque dimidia parte decoris erat.
Sustulit hoc Nymphe; cinctumque recentibus her-
Et plenum pomis ad Jovis ora tulit.

Ille, ubi res cœli tenuit, solioque paterno
Sedit, et invicto nil Jove majus erat;
Sidera nutricem, nutricis fertile cornu,

[bis,

125

Fecit; quod dominæ nunc quoque nomen habet. Præstitibus Maiæ Laribus videre Kalendæ

130

Aram constitui, signaque parva deûm. Voverat illa quidem Curius: sed multa vetustas Destruit, et saxo longa senecta nocet. Causa tamen positi fuerat cognominis illis, Quod præstant oculis omnia tuta suis. Stant quoque pro nobis, et præsunt moenibus urbis, Et sunt præsentes, auxiliumque ferunt.

125. Res cæli, imperium coeli, ut Livius, i. 32. res ad Patres redit, aut cœlum ipsum; Metam. ii. 513. Juno: pro me tenet altera cælum. Fertile, quia plenum pomis.

129-147. Kalendis iisdem Laribus Præstitibus ara constituta. De Laribus vide ad ii. 615; de Laribus præstitibus conf. Plutarch. Quæst. Rom. tom. vii. Opp. p. 119. Reisk. qui πραιστίτας vocat, narratque non modo canem iis adstare, sed caninis etiam pellibus eos amiciri, ejusque rei causam adfert duplicem: 1o eamdem, quam Ovidius, eos præesse ædibus, curam canum agere, et terrere alienos, qualis et sit natura canum; 2o Lares esse genios diros ad puniendum factos.

Curius.] Haud dubie Manius ille Curius Dentatus, qui Sabinos vicit, et de Pyrrho rege triumphavit. Cultus tamen Larium Romæ antiquior, ut ad ii. 615. vidimus. Olim autem edebatur: Ara erat illa quidem Curi

136

bus; in quibus forte vera lectio latere potest. Nam primus ædem Laribus exstruxisse T. Tatius, Sabinorum rex, a Varrone traditur. Multa. Ut vetustas multa destruit, ita et saxis nocet. Destructa esse illa signa, ver. 144. diserte dicit; nunc vero sententia generali utitur, cui similis est alia apud Plinium, paneg. Iv. 9: "Arcus enim et statuas, aras etiam templaque demolitur et obscurat oblivio." Senecta pro vetustate.

134. Comparat Neapolis e Martiano Capella hæc : "Specialis singulis mortalibus genius admovetur, quem et Præstitem, quod præsit gerundis omnibus, vocaverunt." Sed in vocabulis Quod præstant-auxiliumque ferunt multum redundantiæ est; singulæ enim formulæ eodem redeunt ; namque etiam præsentia dei in auxilio cernitur, quod nobis fert. Præsunt mænibus urbis; erant enim etiam publici Lares, ut ad ii. 615. admonitum.

At canis ante pedes, saxo fabricatus eodem,

Stabat: quæ standi cum Lare causa fuit? [que. Servat uterque domum, domino quoque fidus uterCompita grata deo; compita grata cani.. 140 Exagitant et Lar, et turba Diania fures; Pervigilantque Lares; pervigilantque canes. Bina gemellorum quærebam signa deorum, Viribus annosæ facta caduca mora:

144

Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos,
Urbs habet: et vici numina trina colunt.
Quo feror? Augustus mensis mihi carminis hujus
Jus dabit: interea diva canenda Bona est.

138. Stabat, nempe ad Curii aram. Grata deo, inde Lares Compitales dicti, et in compitis culti; Dionysius Halicarn. iv. 24. Grata cani; in compita enim purgamenta et sordes abjiciebantur; Erhard. Symb. in Petronium, 134. Inde apud Phædrum, I. fab. xxvii. 11: Canis trivio conceptus. Lares dea Muta gemellos pepererat; ii. 615. Eorum signa a Curio posita quum quæreret Ovidius, non reperit eadem, quippe caduca facta, alios vero Lares mille vidit. Erant enim Romæ 265. compita Larium, auctore Plinio iii. s. 9. p. 156. Harduini. Jam, quoniam Augustus Compitales Lares ornare bis anno instituit, vernis floribus et æstivis, (Suetonius August. 31.) propterea hic quoque poeta occasionem captat ei adulandi. Lares et Genii sæpe conjunguntur; Genius enim deus, in cujus tutela quisque vivit. Genium Cæsaris cives Romani colere solebant. Minuc. Felix in Octav. xxix. 6: "Sic ejus nomen vocant, ad imagines supplicant, genium, id est dæmonem ejus implorant." Horatius, IV. Od v. 34. ad Augustum: Laribus tuum Miscet numen. Atque etiam nunc dur

est Augustus; etiam Persius, Satyr. vi. 48. deos geniumque ducis nominat.

148-158. Kalendis Maiis etiam Bona dea ades dedicata. Etiam de hac dea, quæ Græcis θεός γυναικεία dicta, variæ erant veterum opiniones. Cornelius Labeo auctor erat, Maiæ ædem Kalendis Maiis dedicatam esse sub nomine Bona Dea; eamdem deam et Faunam, Opem, Fatuam dictam; Macrobius, i. Saturn. 12. ubi et aliæ sententia recensentur. Varro Fauni filiam tradiderat, adeo pudicam, ut extra gynæceum nunquam sit egressa, nec nomen ejus in publico fuerit auditum, ut nec virum unquam viderit, nec a viro sit visa; unde factum sit, ut viro templum ejus ingredi non licuerit; sed locus classicus de hac dea ejusque sacris est apud Plutarchum in Vita Cæsaris, cap. 9; secundum eum Phryges eam sibi vindicarunt domesticam, Midæ matrem, Romani autem Fauni conjugem dix

erunt.

Est moles, etc.] Templum intelligi, in monte Aventino positum, certum est; ei enim monti Remus institerat aves consulturus; Livius, i. 6. Negat tamen Neapolis, qui putat designari

Est moles nativa; loco res nomina fecit:

Appellant saxum; pars bona montis ea est. 150 Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri Prima Palatinæ signa dedistis aves.

Templa Patres illic, oculos exosa viriles,

Leniter adclivi constituere jugo.

Dedicat hæc veteris Clausorum nominis hæres, 155 ·
Virgineo nullum corpore passa virum.
Livia restituit; ne non imitata maritum
Esset, et ex omni parte secuta virum.
POSTERA quum roseam pulsis Hyperionis astris
In matutinis lampada tollit equis;

alteram deæ ædem in regione duodecima. Oculos exosa viriles, quia viris accessus non dabatur; Plutarchus dicto loco "Ανδρα δὲ προσελθεῖν οὐ θέμις, οὐδ ̓ ἐπὶ τῆς οἰκίας γενέσθαι τῶν ἱερῶν ὀργιαζομένων Noster, Art. Amator. iii. 637: " quum fuget a templis oculos Bona diva virorum." Quicumque vir illa sacra vel imprudens adspexisset, eum oculis orbari credebant; Tibullus. I. vi. 24. Causam ejus rei reddidit Varro, loco modo allato. De Clausorum gente, et de Claudia Quinta, virgine sancta, illius nominis herede, vide ad iv. 305; quamquam nunc et alia virgo intelligi potest Claudia. Livia autem opus etiam i. 649. laudatur.

159-182. Die secundo, aut vi. Nonarum Argestes ventus surgit, et Hyades oriuntur.

Hyperionis et Thiæ filia Aurora; ei lampas tribuitur, sive fax et quidem rosea; eum enim colorem omnia referunt, quæ Auroræ sunt. Tollit in equis, vecta equis, nempe bigis; Æn. vii. 26. "Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;" Tibullus, I. iii. 93: "Luciferum roseis candida portat equis." Argestes, ventus ab occasu VOL. V.

160

solstitiali, hoc est, septemtrionali, et frigida parte occidentis, flans, qui idem et Corus; Plinius, ii. 47; sed Seneca Nat. Qu. v. 16. discrimen facit: "A solstitiali occidente Coru venit, qui apud quosdam Argestes dicitur. Mihi non videtur; quia Cori violenta vis est, et in unam partem rapax; Argestes fere mollis est, et tam euntibus communis, quam redeuntibus." In nostrum Argestem convenit, quod ille de Coro dicit; sed et Plin. xviii. 77: "Corus flat ab occasu solstitiali et occidentali latere septemtrionis, a Græcis dictus Argestes, ex frigidissimis et ipse." Miscebit dicitur de vehementioribus motibus tam ventorum, quam civitatum. Sed mulcebit, quod cæteri omnes habent, Zephyri potius lenitatem decet. Burman. etiam vidit a Calabris legendum esse, non, a Capreis, quamquam sic plurimi MSS. quia pauca naves a Capreis solvebant, plurimæ contra e Brundusino Calabrorum sinu; sed quum idem putat, Calabras aquas dictas esse pro quibuscumque, fallitur. Argestes enim, qui idem et Iapyx, secundus fuit e Brundusino portu Græciam petenti.

LI

Frigidus Argestes summas miscebit aristas,
Candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.
At simul inducunt obscura crepuscula noctem,
Pars Hyadum toto de grege nulla latet.
Ora micant Tauri septem radiantia flammis, 165
Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.
Pars Bacchum nutrisse putat; pars credidit esse
Tethyos has neptes, Oceanique senis.

Nondum stabat Atlas, humeros oneratus Olympo,
Quum satus est forma conspiciendus Hyas. 170
Hunc stirps Oceani maturis nisibus Æthra
Edidit, et Nymphas; sed prior ortus Hyas.
Dum nova lanugo, pavidos formidine cervos
Terret; et est illi præda benigna lepus.
At postquam virtus annis adolevit, in apros 175
Audet et hirsutas cominus ire leas.

bus, quod vel ex Horatio, I. Od. iii. constat, et quod situs illarum terrarum docet.

163. Hyadum ortus.] Secundum alios non post solis occasum oriuntur, sed matutino; Plinius, xviii. 66.1: vi. Nonas Maii Cæsari Sucula matutino oriuntur; Aetio id faciunt uno die ante: Myvi ̓Αρτεμισίῳ, ὅ ἐστι Μαΐω αἱ Ὑάδες ἅμα ἡλίου ἀνατολῇ ἐπιτέλλουσιν. Pars nulla pro nulla simpliciter; ii. 156. pars una chori, una ex choro. Crepuscula inducunt noctem, ut Metam. i. 219. trahunt. Hyades, septem stellæ in ore Tauri. De origine earum variæ veterum opiniones, quas Hyginus fab. 182. 192; Poet. Ast. ii. 13. collegit. Bacchi eas nutrices fuisse, Pherecydes secundum Schol. Homeri ad II. 2. 486. dixerat, quem et Apollodorus, III. iv. 3. secutus est. veteres Romani Suculas eas appellarunt, quia Græcis veç, sues sunt; vide Gellium, Noct. Attic. xiii. 9. Ex ea

Male

opinione etiam Noster gregem Hyadum dixit. Nonnulli nomen inde derivabant, quia in modum Y literæ positæ sunt; sed certum est, eas a verbo Dev, pluere, appellatas, quia ortu suo pluvias adferre credebantur.

168 sqq. Hæc et Hyginus Poet. Astron. dicto loco habet. Oceani filius Atlas, de quo vide ad Met. iv. 630. 656. Æthra ab aliis Pleione vocatur. Unus, maternis nisibus, quidam maturis mensibus exhibent. Nova, prima. Formido nunc non est metus, sed funis venatorius, versicoloribus plumis distinctus, quo cervi territi in plagas extensas irruebant; Seneca Hippol. 46: "Picta rubenti linea penna Vano cludat terrore feras." Prada benigna; acquiescit illa præda, majorem non appetit. Libyca fera leonem designat; Africa enim leonum arida nutrix Horatio, i. Od. 22. Feta, quæ modo enixa est.

« ZurückWeiter »