Vos quoque subjectis, formicæ, parcite granis: Et neque deficiat macie, neque pinguior æquo Et careant loliis oculos vitiantibus agri; 686 690 695 scabras efficit. Palleat, areat, succis æstu ademtis. Egram segetem illustrat Heinsius. Idem ex uno MS. suo, cui Francofurt. a manu prima adstipulatur, usta prætulisset, nisi idem verbum jam præcessisset. Macies @gra a Statio Theb. iv. 702. solo tribuitur. Luxuria segetum est, quum oneratæ fertilitate procumbunt; Plin. XVIII. xliv. 2; Virgil. Georg. i. 112. Lolium, Linn. lolium temulentum, Nostris Trespe, Luelch, credebatur oculos vitiare comedentium, eos luscitiosos reddere; quod et Fulgentius in lib. de Prisco sermone observat. Vide Harduinum ad Plin. xxii. 77. A Virgilio, Georg. i. 154. infelix vocatur, quo ipso loco avena cum eo conjungitur. Linn. avena fatua, wilder, tauber Haber, in quam triticum et hordeum degenerare credebantur. Bis passura ignem, dum torrentur ante, quam moInntur, et dum coquuntur in furno. Efficiant ratas. iv. 775. precibus finitis additur: Quæ precor eveniant. 697. Tenuere, occupatos tenuere. Erat aptior, malebant illi ensem tractare, quam aratrum. Taurus arator. Etiam apud Tibullum, I. x. 46. pro araturos boves MSS. quidam boni, approbante Brouckhus. aratores boves. Ibi Heynius in Obs. monet, id epico potius carmini convenire. Immo occurrit, ut vel hic locus docet, et alibi. Similiter, ii. 12. bellator equus. Pondere. Etiam Virgilius, Georg. i. 164. rastri iniquo pondere; et Met. xi. 36. graves rastri, quo loco et ipso cum sarculis et longis ligonibus conjunguntur; iis enim instrumentis glebæ inertes frangebantur. Confer iv. 927. Gratia Dis, etc. Neapolis putat, hæc post prælium Actiacum scripta, sed fallitur; pertinent ad Tiberii tempora ; et alloquitur Germanicum. Bellum passim a poetis religatis post tergum manibus describitur. Confer Æneid. i. 291 sqq. ibique Heynii Exc. Pax Cererem, etc. Confer iv. 407. De utilitate, quam Pax rei rustica adfert, elegans locus est Tibulli, 1. x. 45 sqq. 700 Sarcula cessabant; versique in pila ligones, IPSUM nos carmen deducit Pacis ad aram; 710 '705-708. Pollucis et Castoris lemplum.] VI. Kal. Febr. an. U. C. 769. Tiberius Castoris et Pollucis ædem dedicavit, inscripto et suo et Drusi fratris nomine; Dio, lib. lv. p. 567. Confer Consolat. ad Liviam, ver. 283 sqq. Fuit illud templum ad lacum Juturnum (ver. 463.) in foro Romano prope Julii Cæsaris templum: II. ex Pont. ii. 85 sq; Suetonius Cæs. 10. Ledais. Unus MS. Ledacis, unde Heins. Ledaicis conjiciebat: sed forma Ledaus satis usitata; Consol. ad Liviam, 283; Martialis, iv. 58. Ledaas Lacedæmonis palastras. De gente Deorum, de gente Cæsarea. Composuere, conjuncti posuere. Nove sic dictum. 709. Ara Pacis.] Aras veteres statuebant rei, quam cuperent laudatam. Vid. Lipsius ad Tacit. An. i. 13. Paci Dea jam Athenienses aras consecrarunt; sed Romæ ante Augusti tempora nullis fuit monumentis honestata. Eo tandem imperante, senatus populique jussu ara Pacis posita est anno U. C. 741. die vi. Non Jul. in ipsa curia. Eo enim anno Augustus, rebus in Gallia, Hispania, Germaniaque prospere confectis, Romam redierat. Aram et Noster lib. iii. 882. et Juve nalis Sat. i. 115. memorant, tum nummi exhibent. Vid. Goltzius in Aug. p. lvii. n. 12. Ad eam bis quotannis, Januarii et Martii tricesimo die sacrificatum. Vide omnino Fischer. de Ara Pacis. Hæc, nempe qua sacra fiunt ad aram illam. In verbis Ipsum nos carmen, etc. commodus et gratus transitus. Victoria Actiaca quum tandem orbi Romano, bellis continuis per plura sæcula profligato, pacem reddidisset, præclare nunc Pax frondibus vel oleæ vel lauri (nam utraque pacalis) quibus post illam victoriam ornata erat, adesse jubetur. Heinsius vero intelligit frondem lauream Apollini Actio sacram. Sic et Lenzius. Bochartus malebat, frondibus Actæis, id est, olea. Comtos jam Ciofanus ex optimis cod. invexit. Burmannus notat, canos, quod reliqui præferunt, diuturnam et quasi perpetuam pacem indicare. Mihi vero cana Pax parum placet; neque sic bene perpetuitatis rationem poeta expresserit. Comti contra capilli venerandam reddunt faciem (Tibul. IV. ii. 10.) et conveniunt his solemnibus. Possunt etiam verba comtos redimita e copia poetica dicta esse pro uno comta. Ita Æneid. Frondibus Actiacis comtos redimita capillos, 716 Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi : vii. 751." sacerdos Fronde super galeam et felici comtus oliva;" Æn. lib. VIII. v. 128. vitta comtos prætendere ramos." 716. Tuba usus et in bello et in sacris spectaculisque; Calpurn. Ecl. i. 67. "Inter sacra tubas, non inter bella sonare." Quæ ad bella pertinent, ea fera vocantur. Ultimus orbis, terræ remotissimæ ; Bentl. ad Horatium, I. Od. xxxv. 29. Primus ergo sunt propinquæ. Pacalis vox forsan ab Ovidio facta; Metam. vi. 111. olea pacales. Percussa. Alii perfusa, quod Taubner. ad morem re 720 [net, fert, quo merum ex patera inter cornua LIBRI SECUNDI ARGUMENTUM. Præfatio et dedicatio, 1-18. De Februis, unde mensis dictus, 19-34. De vi purgaminum vulgo credita, 35-46. De ordine Februarii antiquo et facta mutatione, 47–54. Kalendarum Februar. memorabilia; Junonis Sospita templum dedicatum; laudes Cæsaris; celebritas in luco asyli; sacra Jovis ; tempestatis ratio, 55-72. Lyræ et medii Leonis occasus, 73-78. Delphinis occasus et inde Arionis fabula, cujus delphin inter sidera fulget, 79-118. Augustus pater patriæ dictus. Hinc laudes ejus et comparatio cum Romulo, 119-144. Aquarii ortus et mollior aura, 145-148. Initium veris, 149–152. Arctophylax oritur, cujus fabula narratur, 153-192. Fauni sacra, et Fabiorum in bello Veientino interitus, 193-242. Corvus, Anguis et Crater oriuntur, quorum origo refertur, 243-266. Lupercalium origo et ritus, quibus Herculis et Omphales fabula inserta; tum Romuli et Remi expositio atque conservatio, 267-452. Tempestatis inconstantia; 453-456. Ingressus Solis in Pisces, atque horum origo, 457-474. Quirinalia et Romuli apotheosis; festum item Stultorum et Dea Fornacis, 475-532. Feralia ad placandos Manes, 533-570. Sacra Mutæ aut Tacitæ magica, 571-616. Caristia, 617—638. Terminalia, 639–684. Regis fuga, et plures Tarquinii res, 685-852. Hirundinis reditus, 853-856. Equiria, 857-864. PUBLII OVIDII NASONIS FASTORUM LIBER SECUNDUS. [nus: JANUS habet finem: cum carmine crescit et an- Certe ego vos habui faciles in amore ministros, 5 1-18. Præfatio, qua argumenti sui et operæ gravitatem commendat, et Germanicum propitium sibi reddit. Ut alii poetæ lyram, sic Noster elegos suos alloquitur. Initium autem hujus libri, si cum fine superioris conjungitur, ravroλoyɛi. Mox Neapoli placebat, quod nonnulli præferunt, ut it mensis. Sed ut it ingratum efficit sonum, atque it facile potest intelligi. It mensis, dum decurrit; it liber, dum componitur. Velis majoribus ire, ad majus graviusque opus componendum adhiberi. De tropo hoc vide ad i. 4 ; IV. Pont. v. 1. "Ite leves elegi doctas ad consulis aures." Etiam hoc loco quidam ite; sed alterum melius est, quod observare elegos jubet, quid ipsis fiat. Exiguum opus, quo leve ar gumentum, res ludicra, tractatur; vi. 22. modi exigui. Etiam Horatius, Art. Poet. 77. exiguos elegos vocat. 5. Faciles, obsequentes, se accommodantes mihi in amoribus cantandis. Ludere de carminibus non seriis; Plinius, VIII. Ep. xxi. 2. "Graviora opera lusibus jocisque distinguo." Numeris suis, nam amantium in primis curæ et querelæ includebantur elegis. Signata. Vide i. 11. Quum quilibet civis operam suam civitati debeat, inde effloruit sententia, Hæc mea militia est, etc. Et militia latius etiam de omni munere, id est, de eo, quod quis præstare debet, dicitur, ut de oratoris forensis labore; Cic. Mur. 9. "urbana militia respondendi, scribendi, cavendi." |