Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

160

Ille cruor meus est: illo maculata cruore
Non profectura dextra lavatur aqua.
O ego, quum longæ venerunt tædia vitæ,
Optavi quoties arida facta mori!
Optavi quoties, aut cæco turbine verti,
Aut valido missi fulminis igne peti!
Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ ;
Vel possem fructus excutere ipsa meos!

Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,

165

Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, quum sumit tela viator, Atque oculis plaga destinat ante locum?

Nec vitare licet moto fera verbera trunco,
Quem sub humo radix vinclaque firma tenent.
Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis, 171
Quum populus manicas deposuisse vetat;
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,
Aut stringi cultros in sua colla videt.

quorum nox sola conscia fuit, et quæ potuit ideo negare; inficiata est.

161. Aut cæco turbine verti.] Cacum ideo vocat, quod insano tumultu ruat, et cuncta sine discrimine ullo perflet. Sic cacum amorem dicimus, et furorem cæcum.-Cæco turbine verti. Verti pro everti capiendum esse notavit Douza: ut apud Virg. Æneid. i. 20"... Tyrias olim quæ verteret arces." Quod Pierius efficacius esse docet, quam evertere.

163. Atque utinam subita, etc.] Ventus enim vehementior frequenter excutit mala, pyraque; sed juglandes hærent, tenacius ligno adfixæ; nec temere, nisi saxis aut pertica ex arbore excutiuntur. Rursus fructus alii, ubi immaturuerunt, sponte in terram decidunt; quod non Nuci; ideoque exoptat sibi id quoque evenire. ER.

165. Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli, etc.] Fabulis receptum est Fibrum, quum venatores, ut eum capiant, insequuntur, testes sibi amputare, illisque eos abjicere, atque ita venantium insequentiumque manus effugere. Hac de re Æsopus fab. 33. CIOF. Sextius vero apud Plin. xxxii. 3. negat id esse verum, quod hoc animal testes habeat pusillos, ac lumbis substrictos; nec posse avelli, nisi cum vita. Pontice. Sic dictus Castor, vel Fiber, quia in Ponto frequentissimus:

Virosaque Pontus Castorea (Mittit.)" VIRG. Georg. i, 57.

173. Utve gravem candens, etc.] Candens vacca, quia victimæ albæ, ut ex antiquis auctoribus est compertuin, nisi quæ Dis inferis cædebantur.HEINS.

Sæpe meas vento frondes tremuisse putastis: 175
Sed metus in nobis causa tremoris erat.
Si merui, videorque nocens, imponite flammæ;
Nostraque fumosis urite membra focis.

Si merui, videorque nocens, excidite ferro,
Et liceat miseræ dedecus esse semel.
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis,
Parcite sic cœptum perficiatis iter!

177. Imponite flamma.] Forte legendum, imponite flammam: ut intelligatur, arborem succisam exuri. Id si non placet, intelligamus illam excisam, illic exuri, ubi nata est.

178. Nostraque fumosis, etc.] Quorum deplorata malitia est, capitis supplicio velut amputantur a corpore civíum in arboribus deploratis, duplex est pœna capitis: aut enim exciduntur, ut admoveantur focis; aut si non est tanti, exuruntur, injecta flamma, ut vestigium exustæ testetur fuisse noxiam. Facete vero ramos dixit

180

membra.-Si merui. Convenit affectui repetitio. ERASM.

180. Et liceat miseræ dedecus esse semel.] Ignominia quidem est affici supplicio; sed majus multo supplicium pati quotidie quod patitur; ideoque orat ut miseræ liceat subire dedecus, quod ipsam perpetuo dedecori subducat, et ignominiæ, quæ sit momenti cujusque. Quod ita parum videtur Heinsius intellexisse, ut nihil sani in hoc versu inesse affirmet, et sic censeat refingendum: "Et liceat miseræ dedoluisse semel."

[blocks in formation]

PUBLII OVIDII NASONIS

IBIS 2.

TEMPUS ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis,

Omne fuit Musæ carmen inerme meæ ; Nullaque, quæ possit, scriptis tot millibus exstat Litera Nasonis, sanguinolenta legi.

Nec quemquam nostri, nisi nos, læsere libelli, 5 Artificis periit quum caput Arte sua.

Unus, et hoc ipsum est injuria magna, perennem Candoris titulum non sinit esse mei.

Ibin, sub quo nomine Hyginum latere volunt, quod Ovidii nomen maledictis laceraret, et falsis criminationibus in invidiam et odium adduceret, quod porro ejus uxorem sollicitaret importune, quodque fortunis inhiaret poetæ, diris omnibus hic devovet.

a IBIS. Ita rectius inscribetur hoc poema, quam IN IBIN, quod hactenus circumfertur; neque aliter suum poema Callimachus inscripserat. Vide Suidam in Καλλίμαχος. Εutyches quoque Grammaticus, lib. ii. Ovidium in Ibide citat, non in Ibin.

1. Lustris.] Lustrum dixerunt Latini spatium quinque annorum. Serv. in Æneid. lib. i. vs. 283: "Lustrum dictum, quod post quinquennium unaquæque civitas lustrabatur. Unde Romæ ambilustrum, quod non licebat, nisi ambos censores, post quin

quennium lustrare civitatem." Quamvis Varro a luendo, id est, solvendo lustrum ducit, quod quinto quoque anno vectigalia, et ultro tributa per censores persolvebantur. DoMIT.

2. Carmen inerme, etc.] Hic mores suos, candoremque, et ingenium minime maledicum indicat Naso. Z. 4. Litera sanguinolenta.] Carmen maledicum.

6. Arte sua.] Eadem alibi ac frequens querela est poetæ : ut Trist. lib. ii. vers. 2: "Ingenio perii qui miser ipse meo." Et Pont. II. Eleg. vii. v. 47: " Artibus ingenuis quæsita est gloria multis: Infelix perii dotibus ipse meis."

7. Unus.] Ibis: vel quem deinceps Ibidis nomine notabo.

8. Titulum.] De quo III. de Ponto, Eleg. iv. vs. 13.

10

Quisquis is est, nam nomen adhuc utcunque tacebo,
Cogit inadsuetas sumere tela manus.
Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus
Non sinit exsilio delituisse suo;

15

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto nomina nostra foro;
Perpetuoque mihi sociatam fœdere lecti
Non patitur miseri funera flere viri:
Quumque ego quassa meæ complectar membra
Naufragii tabulas pugnat habere mei; [carinæ,
Et qui debuerat subitas exstinguere flammas,
Is prædam medio raptor ab igne tulit.
Nititur ut profugæ desint alimenta senectæ ;
Heu! quanto nostris dignior ipse malis!

9. Nomen adhuc utcunque tacebo.] Neminem interpretum observasse video, cur Ovidius Ibidis nomen subticuerit. An, ne carminibus Ovidianis Ibis inclaresceret; in quam sententiam eundem, ni fallor, adloquitur, lib. IV. ex Ponto, El. iv. vs. 1 sq. Vix tamen est, ut hæc fuerit mens poetæ, quoniam, postremo disticho hujus libelli, verum Ibidis nomen pollicetur. An Naso reverentia legis duodecim Tabularum sibi temperavit, qua nimirum famosos libellos projicere capitale fuit. Ejus meminit Tullius, lib. iv. Tusculan. in hunc modum : "Quanquam id quidem etiam duodecim Tabulæ declarant, condi jam tum solitum carmen, quod ne liceret fieri ad alterius injuriam, lege sanxerunt."

10. Tela.] Imprecationes.-Inadsuetas manus. Quia neminem præter Ibidem carmine offendit.

15. Sociatam, etc.] Uxorem dicit, quam ad extremum usque diem adprobavit.

16. Non patitur miseri funera flere

20

viri.] Argute Politiani liber et unus Vatican. vivi viri: exsules civiliter mortui. Seneca relegatus in Epigrammate ad Corsicam: " Parce relegatis, hoc est, jam parce sepultis. Vivorum cineri sit tua terra levis;" Rutilius, Itinerario de amico vitæ monasticæ addicto: "Perditus hic vivo funere civis erat." Exsul ubi nusquam domi est, sine sepulcro est mortuus, apud P. Syrum. Seneca Thebaid. "funus extendis meum, Longasque vivi ducis exsequias patris." H. Funera. Vivi viri calamitatem, et me vivum ac exsulem perinde ac mortuum funere prosequi.

19. Subitas exstinguere flammas.] Mihi opitulari, sicut solent incendiis homines extinguendo ignem auxilium præstare. Z.

21. Alimenta.] Alimenta exponit Glossarium vetus θρεπτήρια καὶ τροpaa, hoc est, præmia educationis, sive quod parentibus nutricationis causa a filiis rependitur. Legimus liberos parentibus ætate confectis alimenta, sive SPETTρia suppeditare le

Di melius! quorum longe mihi maximus ille,
Qui nostras inopes noluit esse vias.

Huic igitur meritas grates, ubicunque licebit, 25
Pro tam mansueto pectore semper agam.
Audiet hæc Pontus: faciat quoque forsitan idem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem,
Quamlibet et misero debitus hostis ero.
Desinet esse prius contrarius ignibus humor,
Junctaque cum Luna lumina Solis erunt;
Parsque eadem cœli Zephyros emittet et Euros,
Et tepidus gelido flabit ab axe Notus;

30

gibus coactos: Græcis νόμοι πελαρ Yikoi adpellantur. Sensus est: ille, quisquis est, hostis acerrimus, conatur et uxori et liberis bona adimere, quo mihi ætate fracto, et in extremas Ponti oras ejecto, alimenta suppeditare nequeant. Recte profugam senectam vocat, quod procul a finibus Romanis pulsus, apud Tomitas senescere inglorius cogatur. DESSEL.

23. Di melius!] Nota priscis formula; Virg. G. iii. 513. Di meliora piis; Ovid. Met. vii. 37. Di meliora velint. Quorum longe mihi maximus ille. Augustum intelligit, quem Trist. ii. 54. præsentem conspicuumque Deum adpellat. Quod vero Augustus poetæ nostro bona minime ademerit, ipse abunde testis est; " Idque Deus sentit, pro quo nec lumen ademptum est: Nec mihi detractas possidet alter opes." Relegationis beneficium significat, ab Augusto acceptum : alias eorum, qui exsilio erant damnati et deportati, bona publicabantur. DES

SEL.

24. Inopes vias.] Viaticum enim dedit. ZAR.

27. Audiet hac Pontus, etc.] Sensus est: Audiet hoc, sive hæc, id est, gratiarum actionem meam; et idem scil. Cæsar fortassis faciet, ut terra propior sit mihi testificanda, hoc est, testis citanda, meæ erga illum gratitudinis: per quod innuit, se nondum omnem spem abjecisse propioris ac tolerabilioris exsilii. Quasi dicat: Ac spero Cæsarem aliquanto placatiorem, mitius exsilium aliquando mihi adsignaturum. Sed mortuus est in exsilio Ovidius, Olymp. excix. kalendar. januarii, ætatis Ix. Tiberii regnantis quarto. MICYL.

29. Calcasti.] Insultasti injuria adfecto. Doм.

30. Quamlibet.] Quacunque parte licuerit. ZER.

33. Parsque eadem cali Zephyros.] Ventos hos cardinales, qui quatuor, pulcherrime describit I. Trist. Eleg. ii. ver. 27: "Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, Nunc Zephyrus sero vespere missus adest. Nunc gelidus sicca Boreas bacchatur ab Arcto, Nunc Notus adversa prælia fronte gerit." DESSEL.

« ZurückWeiter »