P. OVIDII NASONIS FASTORUM LIBER I. TEMPORA cum causis Latium digesta per annum, Sæpe tibi Pater est, sæpe legendus Avus. 1. Tempora, &c. Canam temporum sive dierum seriem, et causas ob quas dies singuli celebrantur, necnon signorum cælestium, sive siderum, occasus et ortus. Annum. Duodecim libros pro mensium ratione et numero scripserat Poeta: sed iniquo fato sex perierunt. 3. Pacato. Placido, benigno. Germanice. Hic Drusi Claudii Neronis fuit filius, cui Tiberius patruus fuit naturâ, deinde, Augusti jussu, pater per adoptionem. Germanici cognomen à patre Druso accepit; cui, post obitum, propter insignes in Germaniâ victorias, cognomen hoc ipsi posterisque Senatus decreverat. ad 285 infrà. Vide 4. Navis. Ingenii mei. Metaphora Poetis usitatissima. 5. Levem. Exiguum. 10 6. Dexter, &c. Fave operi tibi di cato. 7. Annalibus. Iis scilicet, qui dicebantur Pontificalium libri, et Indigitamenta, et Commentarii Pontificum; Pontifici enim Maximo datum erat negotium, ut res gestas in tabulas referret. Eruta. Desumpta, excerpta. 8. Merito. Re memorabili. 9. Domestica vobis. In honorem domûs Cæsareæ pro meritis insti tuta. 10. Pater legendus, &c. De patre atque avo tuo multa lecturus es. Pater autem Germanici hujus, naturâ Drusus; per adoptionem, Tiberius erat: avus, per adoptionem, Augustus; siquidem is Tiberium sibi adoptaverat. 11. Pictos. Minio scilicet. B Tu quoque cum Druso præmia fratre feres. Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas; MENSES. TEMPORA digereret cùm conditor Urbis, in anno Est tamen et ratio, Cæsar, quæ moverit illum; Quod satis est, utero matris dum prodeat infans; 12. Tu quoque, &c. Gloriæ tuorum hæres eris, et socius. Druso. Tiberii filio, et Germanici fratre adoptivo. 13. Aras. Quas Augustus Dîs exstruxit et dedicavit. 14. Sacris. Festis. 17. Da te placidum. Propitius esto. 19. Movetur. Commovetur, tremit: Germanici judicium non minùs quam ipsius Apollinis vereor. 20. Clario Deo. Apollini, qui in Claro, urbe Ioniæ in Asiâ Minore, templum et oraculum habuit. 22. Civica, &c. Cum reorum causam diceret. 20 30 23. Ad nostras, &c. Cum ad rem poeticam se intenderit. 24. Flumina, &c. Quàm fertile ingenium tibi sit. 25. Rege. Cursum dirige, et inceptum secunda. 27. Conditor. Romam condidit Romulus anno ante Christum natum fere DCCLIII. 32. Tueatur. Defendat, excuset. 33. Quod satis, &c. Decem mensibus lunaribus, seu novem solaribus, perfectus in utero formatur in fans. 36. Sustinet. Servat. Signa. Vestes lugubres, cupressos quæ mortuorum domibus affigebantur, &c. |