Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Cùm rudibus populis annua jura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus :
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.

40

Tertius à Senibus, Juvenum de nomine quartus :
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras;
Mensibus antiquis apposuitque duos.

DIES.

NE tamen ignores variorum jura dierum,
Non habet officii lucifer omnis idem.

Ille Nefastus erit, per quem Tria Verba silentur ;
Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Neu toto perstare die sua jura putâris;

Qui jam Fastus erit, manè Nefastus erat.
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;
Verbaque Honoratus libera Prætor habet.

Est quoque, quo populum jus est includere Septis:

37. Trabeati. Trabea vestis propria erat Regum, Consulum, et Augurum. Quirini. Romulus post mortem Quirinus appellatus est.

38. Annua. Ad anni rationem pertinentia.

39. Martis erat, &c. Mensium Romuleorum primus erat Martius, sive Martis; secundus Aprilis, Veneri sacer; tertius Maius, quasi à Majori~ bus; quartus Junius, à Junioribus ; quintus cæterique usque ad decimum, numero, ut ipse ait infrà Poeta, notati; Quintilis, Sextilis, September, October, November, December. Quanquam posteà Quintilis à Julio Cæsare Julius, Sextilis ab Augusto Augustus dictus est.

40. Princeps. Eneas, Romanæ gentis Auctor, Veneris fuit filius. Pater. Mars Romuli pater habitus

est.

43. Numa. Secundus Romanorum rex: qui mensibus decem prioribus duos addidit, Januarium et Februarium; Januarium à Jano dictum; Februarium à februis, sive sacrificiis

50

quæ avorum umbris hoc mense fieri solebant.

46. Lucifer. Dies.

47. Tria Verba. Do, Dico, Addico: id est, Do leges, Dico jus, Addico id de quo quæritur: quæ verba à Prætore jus dicturo proferebantur. Itaque diebus Fastis lege agi licebat; Nefastis non licebat.

49. Toto. Dies Intercisi vocabantur, qui alterâ parte Nefasti, alterâ Fasti erant.

51. Exta Deo, &c. Simul ac sacra peracta fuerint. Licet, &c. Prætori licet Tria Verba fari, sive Jus di

cere.

52. Honoratus. Proprium Prætoris Epitheton.

53. Quo populum, &c. Quo comitia habentur, atque creandorum Magistratuum, et suffragiorum ferendorum causâ populus convenit. Dies dictus est Comitialis: Septa in Campo Martio locus ubi populus includebatur, cùm suffragiorum gratiâ conveniret,

Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas. Idibus alba Jovi grandior agna cadit. Nonarum tutela Deo caret.

Omnibus istis

(Ne fallare cave) proximus ater erit. Omen ab eventu est; illis nam Roma diebus

Damna sub adverso tristia Marte tulit. Hæc mihi dicta semel, totis hærentia Fastis, Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

KAL. JAN. FESTUM JANI.

ECCE tibi faustum, Germanice, nunciat annum,
Inque meo primus carmine Janus adest.
Jane biceps, anni tacitè labentis origo,
Solus de Superis qui tua terga vides;

Dexter ades Ducibus; quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades Patribusque tuis, Populoque Quirini :
Et resera nutu candida templa tuo.

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete:
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint

54. Qui nono, &c. Nonus quisque dies Nundinalis erat, quo Nundinæ habebantur; quæ ideò erant institutæ, ut postquam diebus octo in agris rustici opus fecissent, nono die ad mercatum, legesque accipiendas Romam venirent. Orbe. Diurno solis circuitu, die.

55. Vindicat, &c. Juno Kalendis, primo cujusque mensis diei, præsidet. Ausonias. Latinas, seu Roma

nas.

57. Nonarum. Nonæ tutelâ Dei carent. Hypallage. Nonæ autem Martii, Maii, Julii, Octobris, dies septimus ; cæterorum mensium, quintus: ita dictæ, quia inter Nonas initas et peractas Idus spatium novem dierum intercedebat. Idus ergo dies à Nonis octavus. Istis. Kalendis, Nonis, et Idibus.

58. Ater. Infelix, infaustus, inauspicatus.

60

70

59. Omen, &c. Atros illos esse dies experiendo cognitum est.

61. Hærentia. Ad totos Fastos pertinentia, omnium Mensium communia.

62. Scindere. Interrumpere.
65. Origo. Initium.

67. Dexter. Propitius. Ducibus. Cæsaribus; Augusto, Tiberio, Germanico. Secura. Post bellum Actiacum ab Imperatore Augusto pax terrâ marique parta. Liv.

[blocks in formation]

Jurgia; differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther,

Et sonet accensis spica Cilissa focis ?
Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summâ spargit in æde jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces;
Et populus festo concolor ipse suo est.

Jamque novi præeunt fasces; nova purpura fulget;
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.

Colla rudes operum præbent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.
Jupiter, arce suâ totum cùm spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

Quem tamen esse Deum te dicam, Jane biformis ?
Nam tibi par nullum Græcia numen habet.
Ede simul causam, cur de cælestibus unus,

Sitque quod à tergo, sitque quod antè, vides.
Hæc ego cùm sumtis agitarem mente tabellis,
Lucidior visa est, quàm fuit antè, domus.
Tum sacer ancipiti mirandus imagine Janus
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui, sensique metu riguisse capillos;

74. Livida. Invida, maligna. 75. Odoratis, &c. Thure aliisque odoribus in Deorum honorem accensis.

76. Sonet. Crepitet. Spica Cilissa. Nardus, herba aromatica, quæ in Ciliciâ, Asia Minoris provinciâ, nascitur. Anglicè, Spikenard.

77. Verberat. Irradiat. Aurum. Inaurata lacunaria.

79. Intactis. Novis. Tarpeias arces. Capitolinum montem, in quo situm erat Capitolium, sive Jovis templum à Tarpeiâ dictas, Virgine Vestali, quæ ibi à Sabinis, quibus arcem prodiderat, obruta est.

Vide

infrà ad 261. Itur. A Senatu et populo in Capitolium Consules magistratum inituri Kalendis Januarii deducebantur.

80. Festo concolor. In honorem

anni novi novis vestibus indutus.

80

90

81. Præeunt. Præferuntur à lictoribus. Fasces. Insigne Consularis Imperii, necnon Dictatorii etiam et Prætorii. Purpura. Trabea Consularis.

82. Et nova, &c. Novi Consules in Cathedrâ Curuli eburneâ, sive ebore decoratâ, insident.

83. Rudes operum. Jugo nondum pressi. Præbent. Non rite immolabatur hostia, si ab arâ refugisset.

84. Falisca. Falisci, Hetruriæ gens, agrum pascuis uberrimis celebratum incolebant.

86. Romanum. Quod sub ditione Romanâ est.

88. Populo. Romano, gentium domino.

95. Ancipiti. Duplici.
96. Repens. Repentè, subitò.

Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille, tenens dextrâ baculum, clavemque sinistrâ,
Edidit hos nobis ore priore sonos:

'Disce, metu posito, vates operose dierum,

Quod petis; et voces percipe mente meas.
'Me Chaos antiqui (nam res sum prisca) vocabant:
Aspice, quàm longi temporis acta canam.
Lucidus hic aër, et, quæ tria corpora restant,

[ocr errors]

Ignis, aquæ, tellus, unus acervus erant.

Ut semel hæc rerum secessit lite suarum,

[ocr errors]

Inque novas abiit massa soluta domos;

'Flamma petît altum; propior locus aëra cepit; 'Sederunt medio terra fretumque solo.

6

Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles,
'In faciem redii dignaque membra Deo.

'Nunc quoque, confusæ quondam nota parva figuræ,
'Antè quod est in me, pòstque, videtur idem.
'Accipe, quæsitæ quæ causa sit altera formæ :

[ocr errors]

Hanc simul ut nôris, officiumque meum.

Quidquid ubique vides, cælum, mare, nubila, terras,
Omnia sunt nostrâ clausa patentque manu.

[ocr errors]

'Me penes est unum vasti custodia mundi;

6

Et jus vertendi cardinis omne meum est. 'Cùm libuit Pacem placidis. emittere tectis, 'Libera perpetuas ambulat illa vias.

100. Priore. Anteriore.

101. Operose dierum. Qui operam Fastis carmine celebrandis impendere instituisti.

102. Voces. Verba.

104. Longi. Remoti, antiqui. 105. Quæ, tria, &c. Tria reliqua corpora, sive elementa.

107. Rerum. Partium. Secessit. Dissoluta est. Lite. Discordiâ. Frigida pugnabant calidis, humentia siccis. Metam.

COS.

108. Domos. Regiones, sedes, lo

109. Propior. Proximus ætheri. 110. Sederunt. Subsederunt. 112. In faciem redii. Speciem indui.

113. Nunc quoque, &c. Etiam nunc supersunt aliqua vestigia figuræ

olim confusæ.

100

110

120

[blocks in formation]

6

Sanguine lethifero totus miscebitur orbis, 'Ni teneant rigidæ condita bella seræ. 'Præsideo foribus cæli cum mitibus horis; "It, redit, officio Jupiter ipse meo.

'Inde vocor Janus; cui cùm Cereale sacerdos Imponit libum, mixtaque farra sali;

6

'Nomina ridebis; modò namque Patulcius idem,

· Et modò sacrifico Clusius ore vocor. 'Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

'Nomine diversas significare vices.

'Vis mea narrata est: causam nunc disce figuræ ;

[ocr errors]

Jam tamen hanc aliquâ tu quoque parte vides.

'Omnis habet geminas hinc atque hinc janua frontes ;

[ocr errors]

E quibus hæc populum spectat, at illa larem.

Utque sedens vester primi prope limina tecti
'Janitor egressus introitusque videt;

'Sic ego prospicio cælestis janitor aulæ
'Eoas partes, Hesperiasque simul.
'Ora vides Hecates in tres vergentia partes,
'Servet ut in ternas compita secta vias:
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
'Cernere non moto corpore bina licet.'
Dixerat ; et vultu, si plura requirere vellem,
Se mihi difficilem non fore, fassus erat.
Sumsi animum, gratesque Deo non territus egi;
Verbaque sum spectans pauca locutus humum:
'Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui meliùs per ver incipiendus erat?

6

'Omnia tunc florent; tunc est nova temporis ætas; 'Et nova de gravido palmite gemma tumet.

123. Miscebitur. Perfundetur, turbabitur.

124. Condita. Inclusa. 126. Jupiter. Lux, Dies.

127. Inde. Cicero ab eundo Jani, quasi Eani, nomen derivat.

128. Imponit. Aræ scilicet. 129. Patulcius. Patulcius, a patendo; Clusius, a claudendo. 130. Sacrifico. Sacerdotis. 131. Vetustas. Seculum vetus. 132. Vices. Officia; aperiendi et claudendi.

133. Vis. Potestas et officium.

130

140

150

134. Aliquâ parte. Aliquatenus. 136. Larem. Domum, et quæ in

tus sunt.

137. Primi. Primæ partis tecti. 141. Ora. Quæ tria sunt. 142. Servet. Tueatur, custodiat. 146. Difficilem non fore. Lubenter responsurum esse. Fassus erat. Significaverat.

149. Frigoribus. Hieme.

150. Per ver. Quia verno tempore omnia revirescunt, et quasi nova fiunt.

« ZurückWeiter »