Publii Ovidii Nasonis Fastorum libri ... sex, cum annotationibus, in usum Scholæ regiæ Westmonasteriensis. Ed. expurgata

Cover
1843
0 Rezensionen
Rezensionen werden nicht überprüft, Google sucht jedoch gezielt nach gefälschten Inhalten und entfernt diese

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 135 - Si mihi bellandi pater est, Vestaeque sacerdos Auctor, et ulcisci numen utrumque paro : Mars, ades, et satia scelerato sanguine ferrum : Stetque favor causa pro meliore tuus. Templa feres, et me victore vocaberis Ultor.
Seite 30 - Quaeque capit lictor domibus purgamina certis, torrida cum mica farra, vocantur idem. Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit. Ipse ego flaminicam poscentem februa vidi : februa poscenti pinea virga data est.
Seite 22 - Cacus Aventinae timor atque infamia silvae, Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies, vires pro corpore, corpus Grande, pater monstri Mulciber hujus erat. Proque domo longis spelunca recessibus ingens, 555 Abdita, vix ipsis invenienda feris. Ora super postes affixaque brachia pendent, Squalidaque humanis ossibus albet humus. Servata male parte boum Jove natus abibas ; Mugitum rauco furta dedere sono. 560 Accipio revocamen, ait, vocemque secutus Impia per silvas ultor ad antra venit.
Seite 5 - Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, 75 et sonet accensis spica Cilissa focis? Flamma nitore suo templorum verberat aurum, et tremulum summa spargit in aede iubar.
Seite 12 - Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter. " inde, velut nunc est, per quem descenditis," inquit " arduus in valles et fora clivus erat. 265 et iam contigerant portam, Saturnia cuius dempserat oppositas invidiosa seras. cum tanto veritus committere numine pugnam ipse meae movi callidus artis opus, oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi 270 sumque repentinas eiaculatus aquas ; ante tamen madidis subieci sulphura venis, clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Seite 1 - T'EMPORA cum causis Latium digesta per annum, Lapsaque sub terras, ortaque signa, canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, vultu Hoc opus, et timidae dirige navis iter; Officioque, levem non aversatus honorem, 5 Huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces Annalibus eruta priscis ; Et quo sit merito quaeque notata dies.
Seite 150 - Vestam, quae loca prima tenet. — 305 ante focos olim scamnis considere longis mos erat et mensae credere adesse deos. nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, ante Vacunales stantque sedentque focos. venit in hos annos aliquid de more vetusto: 310 fert missos Vestae pura patella cibos.
Seite 33 - Seu fuit occultis felix in amoribus index : Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus ? Carmine currentes ille tenebat aquas. Saepe, sequens agnam, lupus est...
Seite 33 - Saepe avidum fugiens restitit agna lupum: Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una, Et stetit in saxo proxima cerva leae: Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix 90 Sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
Seite 143 - ... nocte volant puerosque petunt nutricis egentes et vitiant cunis corpora rapta suis; carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent.

Bibliografische Informationen