Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non alit officio corpus inane suo.
Sed vigilo, vigilantque mei sine fine dolores,
Quorum materiam dat locus ipse mihi.
25 Vix igitur possis visos agnoscere vultus,

Quoque ierit, quaeras, qui fuit ante color.
Parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,
Membraque sunt cera pallidiora nova.
Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
30 Scis, mihi quam solae paene bibantur aquae.
Non epulis oneror: quarum si tangar amore,
Est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
Non solet in maestos illa venire toros.
35 Unda locusque nocent et causa valentior istis,
Anxietas animi, quae mihi semper adest.
Hanc nisi tu pariter simili cum fratre levares,
Vix mens tristitiae nostra tulisset onus.

40

Vos estis fracto tellus non dura phaselo:

Quamque negant multi, vos mihi fertis opem.
Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
Caesaris offensum dum mihi numen erit.

Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
Suppliciter vestros quisque rogate deos.

No. 59 (E. P. II 10).

Entschwundenes Glück.

Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
Haec tibi Nasonem scribere verba, Macer?
Auctorisque sui si non est anulus index,

Cognitane est nostra littera facta manu?

5 An tibi notitiam mora temporis eripit horum,

25. possis] im Deutschen Konjunktiv

des Imperfekts.

27. Träge fließt mir das Blut etc. 29. damna] Leiden.

43. qui] =

= ut is.

No. 59. Der Adressat ist Pompeius Macer, ein Dichter (vgl. V. 13) und

Freund Ovids, mit dem dieser 19 v. Chr. eine schöne Reise durch Kleinasien und Sizilien gemacht hatte, deren Erinnerung das Gedicht geweiht ist.

1. imagine] des Siegelringes (V. 3); unten (V. 7) heißt er gemma.

5. horum] des Siegels und der Schrift,

10

Nec repetunt oculi signa vetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
Exciderit tantum ne tibi cura mei.

Quam tu vel longi debes convictibus aevi,

Vel mea quod coniunx non aliena tibi,
Vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
Utque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quidquid restabat Homero,
Ne careant summa Troica bella manu.
15 Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
Doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis,
Diversum quamvis quisque sequamur iter:
Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
Suspicor, et casus velle levare meos.

20

Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis te duce nota meis.
Vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,

Subpositus monti quam vomit ore gigans:
25 Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici,
Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.

30

Nec procul hinc nympha est, quae, dum fugit Elidis amnem,

Tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.

Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.

Eheu! quam dispar est locus ille Getis!

Et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo,
Te mihi iucundas efficiente vias!

Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
Esseda nos agili sive tulere rota:

35 Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi:
Pluraque, si numères, verba fuere gradu.

6. repetunt] wieder erkennen. 11. studiis] dichterische Bestrebungen.

12. Arte] wird durch V. 15 erklärt. 13. Des Macer Iliaca" sind gemeint, die auch die Ereignisse vor dem Zorne des Achilleus, mit dem Homers Ilias beginnt, erzählten.

14. summa] die letzte.

25. olentis] wird deutlich durch met. V 405: olentia sulphure stagna Palicorum.

27. Zur Erklärung s. das Namenverzeichnis unter Arethusa.

35. vicibus loquendi] Wechselgespräch.

36. gradu] Schritte.

40

Saepe dies sermone minor fuit; inque loquendum
Tarda per aestivos defuit hora dies.
Est aliquid, casus pariter timuisse marinos,

Iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos:
Et modo res egisse simul, modo rursus ab illis
Quorum non pudeat, posse referre iocos.

Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis
Ante tuos oculos, ut modo visus, ero.

45 Ipse equidem certe cum sim sub cardine mundi,
Qui semper liquidis altior extat aquis,
Te tamen intueor quo solo pectore possum,
Et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es, et ignoras; et ades celeberrimus absens:
Inque Getas media iussus ab Urbe venis.

50

10

Redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,
Istic me memori pectore semper habe.

No. 60 (E. P. III 2).

Das Glück der wahren Freundschaft.
Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem,
Missa sit ut vere pervigeatque, precor.
Namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
Utque sit in nobis pars bona salva, facis.
5 Cumque labent aliqui, iactataque vela relinquant,
Tu lacerae remanes ancora sola rati.
Grata tua est igitur pietas. ignoscimus illis,
Qui cum fortuna terga dedere fugae.

Cum feriant unum, non unum fulmina terrent,
Iunctaque percusso turba pavere solet.
Cumque dedit paries venturae signa ruinae,
Sollicito vacuus fit locus ille metu.

Quis non e timidis aegri contagia vitat,

Vicinum metuens ne trahat inde malum? 15 Me quoque amicorum nimio terrore metuque,

41. Konstruiere: ab illis (rebus) posse referre iocos, quorum non pudeat. 45. cardine] der Polarstern. 46. Vgl. zu No. 31, 29. Gemeint ist, daß der Polarstern nie untergeht.

No. 60. Adressat: Maximus Cotta (näheres im Namenverzeichnis unter Cotta).

5. iactata] vom Sturm.

7. pietas] treue Freundschaft.

Non odio quidam destituere mei.
Non illis pietas, non officiosa voluntas

Defuit: adversos extimuere deos.

Utque magis cauti possunt timidique videri,
20 Sic appellari non meruere mali.

Aut meus excusat caros ita candor amicos,
Utque habeant de me crimina nulla, favet.
Sint hi contenti venia, sperentve licebit,

Purgari factum me quoque teste suum.
25 Pars estis pauci melior, qui rebus in artis
Ferre mihi nullam turpe putastis opem.
Tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
Cum cinis absumpto corpore factus ero.
Fallor? et illa meae superabit tempora vitae,
Si tamen a memori posteritate legar.
Corpora debentur maestis exsanguia bustis:
Effugiunt structos nomen honorque rogos.
Occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:
Sed tamen in laudes vivit uterque suas.
35 Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,

30

40

Claraque erit scriptis gloria vestra meis.
Hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
Et tales animos barbara turba probat.

Cumque ego de vestra nuper probitate referrem
Nam didici Getice Sarmaticeque loqui

Forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
Reddidit ad nostros talia verba sonos:

'Nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus, hospes,
Quos procul a vobis Pontus et Hister habet.

45 Est locus in Scythia, Tauros dixere priores,
Qui Getica longe non ita distat humo.
Hac ego sum terra patriae nec paenitet
Consortem Phoebi gens colit illa deam.

21. candor] Aufrichtigkeit.

29. illa] nämlich gratia. Auch die Leser Ovids, die längst nach seinem Tode noch Gefallen an seinen Werken finden, werden den treuen Freunden dankbar sein, daß sie ihn nicht in Stich ließen.

ortus:

33. Im Extemporale comitatus est schreiben!

48. Gemeint ist die von den Griechen mit Artemis identifizierte Göttin Tauropolos.

50

Templa manent hodie vastis innixa columnis,
Perque quater denos itur in illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse:

Quoque minus dubites, stat basis orba dea:
Araque, quae fuerat natura candida saxi,

Decolor adfuso tincta cruore rubet.

55 Femina sacra facit taedae non nota iugali,
Quae superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrifici genus est, sic instituere priores,

Advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
60 Nec fuit Euxinis notior alter aquis.

Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
Nescio quam dicunt Iphigenian iter,

Quam levibus ventis sub nube per aëra vectam
Creditur his Phoebe deposuisse locis.
65 Praefuerat templo multos ea rite per annos,
Invita peragens tristia sacra manu:

Cum duo velifera iuvenes venere carina,

Presseruntque suo litora nostra pede.

Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
70 Ast Pylades alter. nomina fama tenet.
Protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
Ambiit ut fulvas infula longa comas.

75 Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
Dum tardae causas invenit ipsa morae,

80

"Non ego crudelis, iuvenes: ignoscite!" dixit,
"Sacra suo facio barbariora loco.

Ritus is est gentis. qua vos tamen urbe venitis?
Quodve parum fausta puppe petistis iter?"

Dixit: et audito patriae pia nomine virgo

Consortes urbis comperit esse suae.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »