Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

55 Omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
Omniaque hostilis plena timore soni.

Ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:

Nam didici Getice Sarmaticeque loqui.

Nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
60 A componendo carmine Musa potest.

Scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
Exitus est studii parva favilla mei.

Nec possum et cupio non nullos ducere versus:
Ponitur idcirco noster in igne labor,

65 Nec nisi pars casu flammis erepta dolove
Ad vos ingenii pervenit ulla mei.

Sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
Perdidit, in cineres Ars mea versa foret!

10

No. 55 (tr. V 14).

Aristeia der Gattin.

Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
O mihi me coniunx carior, ipsa vides.
Detrahat auctori multum fortuna, licebit:
Tu tamen ingenio clara ferere meo;

5 Dumque legar, pariter mecum tua fama legetur,
Nec potes in maestos omnis abire rogos;
Cumque viri casu possis miseranda videri,

Invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
Quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
Felicem dicant invideantque tibi.

Non ego divitias dando tibi plura dedissem:
Nil feret ad manes divitis umbra suos.
Perpetui fructum donavi nominis idque,

62. parva favilla] ein Häufchen Asche.

63. nec] gehört auch zu cupio; non nullos] ullos.

68. Ars] amatoria. Den Relativsatz quae perdidit übersetze: ehe sie

mich etc.

No. 55. 3. licebit] zu detrahat in konzessivem Sinne.

6. Auf omnis liegt der Ton: nicht ganz wirst du sterben, weil eben der Ruhm übrig bleiben wird.

8. quae - velint] die gern mit dir

tauschen möchten.

Quo dare nil potui munere maius, habes.
15 Adde, quod, ut rerum sola es tutela mearum,
Ad te non parvi venit honoris onus,

Quod numquam vox est de te mea muta tuique
Indiciis debes esse superba viri.

Quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
20 Et pariter serva meque piamque fidem!
Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit

Et tantum probitas inreprehensa fuit.

Area de nostra nunc est tibi facta ruina;

Conspicuum virtus hic tua ponat opus!

25 Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, Et nihil officio nupta quod obstet habet:

30

Cum deus intonuit, non se subducere nimbo,

Id demum est pietas, id socialis amor.

Rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet,
Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede.

Siqua tamen † pretium sibi merces ipsa petitum,
Inque parum laetis ardua rebus adest,

Ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
Et loca mirantur, qua patet orbis iter.
35 Aspicis, ut longo teneat laudabilis aevo
Nomen inextinctum Penelopea fides?
Cernis, ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
Ausaque in accensos Iphias ire rogos;

40

Ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius

Iliacam celeri vir pede pressit humum?

Morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
Non ex difficili fama petenda tibi est.
Nec te credideris, quia non facis, ista moneri!

17. Sinn: Daß ich immer (in meinen Gedichten nämlich) dein Lob künde.

ver

18. indiciis] Lobeserhebungen. 22. tantum] zu inreprehensa: bisher konnte man dir nur nichts Böses nachsagen, jetzt hast du Gelegenheit, besonders gepriesen zu werden.

23. area] ein „Feld", auf dem du

deine liebevolle Tätigkeit weiter entfalten kannst.

26. officio] von obstet abhängig. 27. se subducere] sich entziehen (durch Flucht).

40. Protesilaus betrat als erster den Boden Trojas.

43. quia non facis] im Deutschen der Konjunktiv: weil du es etwa nicht schon tätest.

Vela damus, quamvis remige puppis eat.

45 Qui monet, ut facias, quod iam facis, ille monendo
Laudat et hortatu comprobat acta suo.

No. 56 (E. P. I 2).

Vier Jahre in Tomi!

Maxime, qui tanti mensuram nominis imples
Et geminas animi nobilitate genus:

Qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
Non omnis Fabios abstulit una dies:

5 Forsitan haec a quo mittatur epistola, quaeras,
Quisque loquar tecum, certior esse velis.

8

Ei mihi! quid faciam? vereor, ne nomine lecto
Durus et aversa cetera mente legas.

[blocks in formation]

15 Hostibus in mediis interque pericula versor,
Tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
Qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
Omnia vipereo spicula felle linunt.

20

His eques instructus perterrita moenia lustrat
More lupi clausas circueuntis oves:

At simul intentus nervo levis arcus equino,
Vincula semper habens inresoluta, canet,
Tecta rigent fixis veluti vallata sagittis,

Portaque vix firma summovet arma sera.
25 Adde loci faciem nec fronde nec arbore laeti,
Et quod iners hiemi continuatur hiemps.
Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis

44. Die bisherige liebevolle Tätigkeit der Gattin wird dem Ruder verglichen, mit dem das Lebensschifflein des Dichters vorwärts gebracht wird; zu diesem Ruder zieht er nun noch das Segel auf, das sind die Ermahnungen, weiter auszuharren.

No.56. Erwirke du mir bei Augustus wenigstens mildere Bedingungen. Adressat: Fabius Maximus, wahrscheinlich der Sohn des Maximus, der 12 v. Chr. Konsul war.

2. genus] nobilitatem generis.

3f. Zur Sache vgl. No. 16.

4. Ein Knabe aus der gens Fabia war in Rom zurückgeblieben.

18. Die Galle der Schlangen galt den Alten als giftig; übersetze "Gift". 21. nervo equino] Sehne aus Pferdehaar.

22. canere] erklirren. Sinn: der immer zum Schuß bereit ist; vincula] bezeichnet hier den Zustand, daß die Sehne an beiden Bogenenden angeknüpft ist.

23. vallata] mit Pallisaden bepflanzt.

Cumque meo fato quarta fatigat hiemps.
Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis,
30 Et similis morti pectora torpor habet.
Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
Quae posuit sensum, saxea facta, mali!
Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
Cortice velavit populus ora novo.

35 Ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
Ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
Amittet vires ipsa Medusa suas.

40

Vivimus, ut numquam sensu careamus amaro,

Et gravior longa fit mea poena mora.

Sic inconsumptum Tityi semperque renascens
Non perit, ut possit saepe perire, iecur.
At, puto, cum requies medicinaque publica curae
Somnus adest, solitis nox venit orba malis.
45 Somnia me terrent veros imitantia casus,
Et vigilant sensus in mea damna mei.
Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,
Aut dare captivas ad fera vincla manus.
Aut ubi decipior melioris imagine somni,

50

Aspicio patriae tecta relicta meae.

Et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
Et modo cum cara coniuge multa loquor.
Sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
Peior ab admonitu fit status iste boni.

55 Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
Sive pruinosi Noctis aguntur equi,

Sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,
Ignibus admotis ut nova cera solet.

Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,

[blocks in formation]

60 Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.
Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo
Mollia naufragiis litora posse dari.

Cum video, quam sint mea fata tenacia, frangor;
Spesque levis magno victa timore cadit.

65 Nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
Quam male mutato posse carere loco.

70

Aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
Gratia quod salvo vestra pudore queat.

Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae
Difficilis causae mite patrocinium.

Est mala, confiteor: sed te bona fiet agente:
Lenia pro misera fac modo verba fuga.
Nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
Ultimus hic qua sit condicione locus.
75 Magna tenent illud numen molimina rerum;
Haec est caelesti pectore cura minor.
Nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae,
Quaerere, finitimo vix loca nota Getae:

80

Aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres,
Cultaque Oresteae Taurica terra deae:

Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
Dura meant celeri terga per amnis equo.
Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,
Roma, nec Ausonii militis arma timet.

85 Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
Quamque libet longis cursibus aptus equus,
Quodque sitim didicere diu tolerare famemque,
Quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
Ira viri mitis non me misisset in istam,

90

Si satis haec illi nota fuisset humus.

Nec me, nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,
Meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.

62. Schiebe vor diesem Verse „doch noch" ein.

salvo

68. gratia] Freundschaft; pudore ohne daß das Schamgefühl verletzt wird, ohne Unbescheidenheit.

72. fuga Verbannung; ebenso V.130.

75. molimina rerum] Staatsumwälzungen.

86. quam libet] zu longis: zu wenn auch noch so langen.

88. Indem sie nämlich die Brunnen vergiften oder zuschütten.

« ZurückWeiter »