IOHANNIS VAHLENI PROFESSORIS BEROLINENSIS OPUSCULA ACADEMICA PARS POSTERIOR PROOEMIA INDICIBUS LECTIONUM PRAEMISSA XXXIV-LXIII IN PARTE POSTERIORE HAEC SUNT PROOEMIA INDICIBUS LECTIONUM PRAEMISSA Pag XXXIV. lectionum hibernarum 1891/92 de Theocriti idyllio xII. 3 XXXIV. INDEX LECTIONUM HIBERNARUM 1891/92. Rem arduam esse emendandi operam in veterum scriptorum libris collocandam vel eo cognoscitur, quod ex multis conaminibus, quibus quae manca sunt aut depravata temptantur, perpauca communi omnium consensu excepta manent ac vigent; neque ea re sola difficultas continetur, quod οὐ τοῦ τυχόντος est ex lacera vel obscurata quocumque modo oratione divinando ipsam scriptoris manum suscitare, sed non minus eo quod in iis quae legi atque intelligi possunt saepe ambiguum est nec certo dignoscitur, quae vera sint, quae veri specie legentem inducant. Velut Theocritus, 10 ut hoc exemplo utamur, quibus versibus in carmine, cui Αίτης (XII) inscribitur, φιλόπαιδος Διοκλέους in honorem a Megarensibus instituta quotannis puerorum osculis contendentium certamina expressit Νισαῖοι Μεγαρῆες ἀριστεύοντες ἐρετμοῖς, ὄλβιοι οἰκείοιτε, τὸν Ἀττικὸν ὡς περίαλλα κοῦροι ἐριδμαίνοντι φιλήματος ἄκρα φέρεσθαι. Λυδίῃ ἶσον ἔχειν πέτρῃ στόμα, χρυσὸν ὁποίῃ πεύονται μὴ φαῦλος ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί 4 eorum qui sunt extremi duo nobis quidem vitii expertes esse videbantur, recepta nimirum optimi codicis Ambrosiani (k) scriptura φαῦλος τ. 37, cuius locum in ceteris libris quod olim vulgabatur φαῦλον occuparat. Sed plerique omnes interpretes haud paulo secus iudicantes haec ferri posse negant variisque modis deformata corrigendo recuperare verum conantur. Qui talia proponunt, ut semel mota suspicione falsi pullulare solent coniecturae. Vahleni opuscula II. 1 20 |