Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ἀλλὰ καὶ σοφοῖς

καὶ τοῖσι φαύλοις ἔνδιχ', ὡς ἐμοὶ δοκεῖ.

Iphig. Aulid. 734

οὐχ ὁ νόμος οὗτος, σὺ δὲ φαῦλ ̓ ἡγεῖ τάδε. Med. 807

μηδείς με φαύλην κἀσθενῆ νομιζέτω.

Sed de lapide Lydio cum dicamus, non omittimus disceptare paucis Platonis verba, iam supra semel et iterum a nobis ascita, quibus is, ut veteres solent, ab eo lapide ductam comparationem instituit. Qui Socratem ita dicentem facit in Gorgia (p. 57, 10 Sch.)

Εἰ χρυσῆν ἔχων ἐτύγχανον τὴν ψυχήν, ὦ Καλλίκλεις, οὐκ ἂν οἴει με ἄσμενον εὑρεῖν τούτων τινὰ τῶν λίθων, ᾗ βασανίζουσι τον χρυσόν, τὴν ἀρίστην, πρὸς ἥντινα ἔμελλον προσαγαγὼν αὐτήν, εἴ μοι ὁμολογήσειεν ἐκείνη καλῶς τεθεραπεῦσθαι τὴν ψυχήν, εὖ εἴσεσθαι ὅτι ἱκανῶς ἔχω καὶ οὐδέν μοι δεῖ ἄλλης βασάνου;

10

De his verbis nuper Hermannus Sauppius egit in Variis Lectioni-
bus in praefatione scholarum academicarum a. 1890 editis; qui
profectus ab eo quod scholiasta ad hunc locum, item ad Πολι
τείας νι p. 308, 20 Bekk. adnotavit, βάσανον dici lapidem quo aurum 20
exploraretur, et hunc et reliquos qui idem tradiderint, grammaticos
et lexicographos, falsos esse et fáбavov in usu poetarum et scri-
ptorum numquam nisi explorandi operam significare affirmat, dein
Platonis verba, in quibus est quod iam olim interpretes male
habuit, deleto tivà pronomine, ac pro y reposito, denique oratione
distincta in hunc modum ad pristinam formam revocare studet.

Εἰ χρυσῆν ἔχων ἐτύγχανον τὴν ψυχήν, ὦ Κ., οὐκ ἂν οἴει
με ἄσμενον εὑρεῖν τούτων τῶν λίθων αἳ βασανίζουσι τὸν
χρυσὸν τὴν ἀρίστην, πρὸς ἥντινα ἔμελλον προσαγαγὼν
αὐτήν, εἴ μοι ὁμολογήσειεν ἐκείνη καλῶς τεθεραπεῦσθαι, 30
τὴν ψυχὴν εὖ εἴσεσθαι ὅτι ἱκανῶς ἔχω κτλ.

De utraque re nobis dicendum est. Quamquam de βασάνου nominis usu et significatione impedita quaestio est, quam non tetigisse forsitan tutius fuerit. Ut enim apertum est in nonnullis exemplis eorum quae Sauppius collegit admitti eam quam unicam esse voluit nominis explicationem, in aliis secus sentiendum videtur, velut Theognidis v. 449 εὑρήσεις δέ με .. ὥσπερ ἄπεφθον χρυσόν, ἐρυθρὸν ἰδεῖν τριβόμενον βασάνῳ aegre adducimur ut non lapidem dici quo aurum temptetur intelligamus, neque ut hoc

mittamus cogi posse videmur altero versu Theognideo 1105 εἰς βάσανον δ ̓ ἐλθὼν παρατριβόμενός τε μολύβδῳ χρυσὸς ἄπεφθος ἐὼν καλὸς ἅπασιν ἔσῃ; cumque ἐν ἀκόναις dicatur in sententia Chilonis (Diogen. Laert. I 71) ἐν λιθίναις ἀκόναις ὁ χρυσὸς ἐξε τάζεται, διδοὺς βάσανον φανεράν, ἐν δὲ χρυσῷ ἀνδρῶν ἀγαθῶν τε κακῶν τε νοῦς ἔδωκ ̓ ἔλεγχον, minus recte ἐν βασάνῳ eadem vi dici putamus in Pindari versu (Pyth. 10, 67) πειρῶντι δὲ καὶ χρυσὸς ἐν βασάνῳ πρέπει καὶ νόος ὀρθός? in quo si est ἐν βασάνῳ quod volunt in probatione' parum scite oratio onerari videatur. In 10 Gorgia ipso cum dicit Socrates οὐδέν μοι δεῖ ἄλλης βασάνου probationem intelligas licet; sed paulo post cum ita dicit (58, 23) οὐκέτι αὐτὸ δεήσει ἐπ ̓ ἄλλην βάσανον ἀναφέρειν oratione ipsa admoneri videmur ut de coticula cogitemus. Multaque apud Platonem sunt quae ambigua esse fatendum est in utram earum signi- 9 ficationem accipiantur; velut in Legibus quae leguntur VIII p. 80, 6 Bekk. φόβου δὲ οἷον τελευτήσαντος ἐν πᾶσι τοῖς τοιούτοις βάσανον οὐχ εὑρήσειν τῶν τε ἀμεινόνων καὶ χειρόνων qui contulerit cum Gorgiae verbis supra scriptis οὐκ ἂν οἴει με ἄσμενον εὑρεῖν τούτων τινὰ τῶν λίθων κτλ fortasse concedet non tam explora20 tionem quam id quo quid explorari possit notari. Ne quid de Aristotele dicamus qui cum scribit de color. 3 p. 793 a 33 év dè τῷ παρατρίβεσθαι πρὸς ὁμαλὲς καὶ λεῖον ἕκαστον τούτων, καθά περ καὶ πρὸς τὰς βασάνους, ἀποβάλλοντα ἀπολαμβάνει πάλιν τὴν χρόαν, quamquam subobscura est sententia et fortasse non emendate scripta, βασάνους tamen non potuit nisi coticulas intelligere. Sed haec omnis controversia haerebit in lubrico nec certius fundari poterit nisi constiterit quae primitiva vis vocis fuerit, non quasi hanc unam necesse sit scriptores sequantur, sed quia cautius iudicatur in singulis cum perspectum habeas quas vias a capite 30 usus inierit. De qua re linguarum exploratores consulti respondent βάσανον primitus lapidis nomen esse idque similibus cognatarum linguarum nominibus confirmari. Quod si illi vere dicunt, mirum non est, si quando scriptores etiam in figurata oratione hanc significationem exprimunt, ex qua facilis transitus erat ad alteram; nec magis mirum quod a scriptoribus profecti grammatici hane explicandi rationem obtinent. Atque ita cum alios videmus tum Hugonem Bluemnerum iudicare in libro perutili, quo cum veterum τέχνας τε καὶ ἔργα complectatur simul cum rebus loquendi modos recenset. Sed nobis satis sit hanc partem quaestionis quae est

de origine et cognatione vocis perstrinxisse, quam exhauriendam ut par est relinquimus iis qui réλayos linguarum emetiuntur intrepidi. Nos hac leviore cymba per ripam repentes quaerimus, quod alterum erat, quid Plato scripsisse videatur et id quomodo accipiendum sit. Cuius oratio ad Sauppii mentem conformata nihil habet nimirum quod vituperetur aut offendat. Sed non hoc agitur, verum illud potius quo iure antiquitus scriptura tradita emendatorem poscere existimetur. Quod nos olim negandum putavimus disputatione edita a. 1872*), a Sauppio et a ceteris, Schanzio quoque in Platone, neglecta aut repudiata. Est autem 10 duplex offensio quae Sauppium movit, qui primum criminatus est,

pronomen quod non posset non ad toútov tov lidov pertinere, tamen hac forma ad ea verba referri non posse; deinde tav lídov Tivά absonum esse in hac sententia cui unice conveniret et satisfaceret id quod insequeretur tv άgíoτηv. Quorum illud alios quoque advertit, qui quo sustentaretur structura, ex aut als aut aï efficiendum putarunt. Sauppii proprium est alterum quod tɩvá ab interpretis errore falso illatum censuit: quo remoto necesse est una cadat; in cuius locum si iam aliud substituendum est, at probabilius esse quam als non tam Parisini codicis fide credi- 20 mus, in quo illud exaratum exstat h. e. olim a correctore nescio quo recuperatum, quam quod Theophrasti exemplo quo Sauppius usus est illa magis oratio commendatur qua lapides dicuntur, non homines lapidibus, paoavitev. At nos olim hoc praecipue probavimus, studuimus quidem certe probare, toútav tivà tăv 10 Uldovy Baoavítovoi, quamvis a communi more et a recta dicendi ratione abhorreret, non tamen a scriptore abiudicandum esse, qui cum posset aut λίθον τινὰ ᾗ βασανίζουσιν dicere aut τούτων τινὰ τῶν λίθων αἷς (sive αϊ) βασανίζουσιν duos modos miscens effecit ut relativum quod ad toútov t. 2. debebat ad tivá appli- so caretur. Idem enim genus inconsequentiae aliis quibusdam locis si non multis at certis agnosci putabamus*). Primum in eodem Gorgia (106, 24)

*9) [Zeitschrift f. d. österr. gymn. xxш11 (1872) p. 499.]

*32) [Huc referri recte videntur quae Euripides scribit in Hippolyto 66 Αρτεμι . . καλλίστα πολὺ παρθένων, ἃ μέγαν κατ' οὐρανὸν ναίεις . . . ὦ καλλίστα τῶν κατ' Ὄλυμπον παρθένων, Ἄρτεμι: ubi in uno alterove cod. αϊ.. ναίετ' correctum est, sed cogitari voluit καλλίστα παρθένων αἳ . . ναίουσι, ut paulo post (71).]

τόδε μέντοι εὖ οἶδ' ὅτι, ἐάνπερ εἰσίω εἰς δικαστήριον περὶ τούτων τινὸς κινδυνεύων ὃ σὺ λέγεις, πονηρός τίς μ' ἔσται ὁ εἰσάγων.

Ita enim haec scripta sunt in codicibus Oxoniensi et Veneto, hoc est iis, quorum praecipua fides est; ubi facile quidem erat pro ö reponere av, quod habet unum ex apographis et cum Heindorfio edidit Schanzius. Sed nec erat quod relativum cum casu demonstrativi exaequaretur et ὅ apparet non ad τούτων, quod debebat, sed ad Tivós esse accommodatum. Similia haec sunt in Theaeteto τινός 10 (97, 34)

Pro

ἡνίκ ̓ οὖν ἐδόξαζον μόνον, ἄλλο τι ᾧ τῶν ἄλλων διαφέρεις, τούτων οὐδενὸς ἡπτόμην τῇ διανοίᾳ;

Heindorfius rursus v poposcit, quod haec orationis forma vix recipit. Buttmannus et Stallbaumius singulari numero relativum (ᾧ) ad τούτων relatum defensitant, sed ut facile intelligatur, eos veram orationis formam non perspexisse: etenim scriptum oportuit οἷς τῶν ἄλλων διαφέρεις, τούτων οὐδενὸς ἑπτόμην τῇ διανοίᾳ (cf. 97, 13), idque unice restituendum esset, si quis illud quidquid est ἀνακολούθου tolerari nollet; sed videmus scriptorem 20 ᾧ non ad τούτων sed ad οὐδενός, pari modo ut in superioribus exemplis ad τινά vel τινός, adaptasse. Quare Schanzium non intelligimus qui hoc loco ab emendando abstinuit, illis aequabilitatem quam putabat orationis recuperandam curavit. Platoni iungimus Aristotelem, qui cum ita scribit περὶ ψυχῆς III 3 p. 428 a 1

εἰ δή ἐστιν ἡ φαντασία καθ ̓ ἣν λέγομεν φάντασμά τι ἡμῖν γίγνεσθαι καὶ μὴ εἴ τι κατὰ μεταφορὰν λέγομεν, μία τίς ἐστι τούτων δύναμις ἢ ἕξις, καθ ̓ ἣν κρίνομεν καὶ ἀλη θεύομεν ἢ ψευδόμεθα

non fugit Ad. Torstrikii diligentiam, non καθ ̓ ἣν ad μία τις 30 δύναμις sed ad τούτων relatum καθ ̓ ἃς scribendum fuisse; idque is Aristoteli reddi iussit cum et ratio posceret et Themistius legisse videretur. Sed Themistius cum sententiam in hunc modum interpretatur μία τις ἂν εἴη τῶν δυνάμεων καὶ τῶν ἕξεων τῶν κριτικῶν αἷς ἀληθεύομεν ἢ ψευδόμεθα, qua fide credimus non eadem illa quae nos legisse, quae praesertim, teste Guilelmo Biehlio, et Philoponus legerit et Sophonias. Quid vero quod Platoni damus Aristoteli ademptum volumus?

His nos exemplis adduci patiebamur, in hac oratione scriptores etiam praeter severiorem loquendi normam nonnihil sibi permisisse,

11

addimusque, ne legentes si qui erunt nimis increduli haec fastidiant, quae in simili non compari genere perquam memorabilia leguntur in Legibus Platonis XI p. 235, 2

ἐὰν δὲ ὡς αὑτοῦ ἐφάπτηται ζώου καὶ ὁτουοῦν ἤ τινος ἑτέρου τῶν αὑτοῦ χρημάτων, ἀναγέτω μὲν ὁ ἔχων εἰς πρατῆρα ἢ τὸν δόντα ἀξιόχρεών τε καὶ ἔνδικον ἤ τινι τρόπῳ παραδόντα ἄλλῳ κυρίως, εἰς μὲν πολίτην ἢ καὶ μέτοικον τῶν ἐν τῇ πόλει ἡμερῶν τριάκοντα, εἰς δὲ ξενικὴν παράδοσιν πέντε μηνῶν, ἧς μέσος ὁ μὴν ἐν ᾧ τρέπεται θερινὸς ἥλιος εἰς τὰ χειμερινά.

Quis enim in hac oratione s et non v exspectaverit; quod tamen quis qui sobrio sit iudicio ultro obtrudere scriptori animum inducat?

In Graecis qui has conformationes orationis observaverit neminem novimus: in Latinis nonnulla Nicolaus Madvigius adnotavit ad Ciceronis de finibus p. 212 (ed. II.), sed is tamen magis universe relativi cum demonstrativo non exaequati modos qui varii sunt attendit. Nobis satis est pauca attulisse, sed quae accurate conspirent cum Graecis quae supra posita sunt. Itaque Ciceronis haec sunt de inventione II 5, 19

10

amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, 20 quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum qua impulsum aliquem id fecisse dicet

in oratione pro Balbo 21, 48

num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus?

Et haec qui consideraverit, in quibus omissum earum, eorum pronomen legitimam reddere orationem potuit, non repugnabit, si quis censeat etiam de oratore III 4, 16

is erit ex iis, qui, aut illos non audierit aut iudicare non possit,

haec quae scripta sunt in libris ut videtur plerisque, non quae vulgantur et facile ex illis corrigi poterant, audierint et possint, a Cicerone profecta esse.

Similia Francogallorum sermoni tam vetustiori quam recentiori concessa fuisse Adolphi Tobleri symbolae ad syntaxin Francogallicam collatae docent. Ex cuius copiis duo exempla prae ceteris simplicia, ut genus quidem significetur, afferimus.

c'est cy une des grans douleurs qui soit sur terre.

c'est une des grandes erreurs qui soit parmi les hommes.

30

« ZurückWeiter »