Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

χρυσὸν ὁποίῃ πεύθονται μὴ φαῦλον ἔχῃ τύπον ἀργυραμοιβοί. πεύθονται μὴ φαῦλοι ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί. πεύθονται μὴ φαῦλος ἐτήτυμοι ἀργυραμοιβοί. πεύθοντ ̓ εἰ μὴ φαῦλος ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί. πεύθοντ ̓ ἢ φαῦλος ἢ ἐτήτυμος ἀργυραμοιβοί.

πεύθονται φαῦλον καὶ ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί.

Quorum commentis, quae partim inepta*) esse partim iis quidem quae fides librorum tuetur deteriora iudicabamus, non magnopere 10 movebamur, ut nos de nostra sententia deiici pateremur. Sed accessit etiam Francisci Buecheleri erudita perspicacitas, cui cum eadem illa hunc poetam male decere viderentur, invenit quod ut sua venustate nitet, ita ab Ed. Hillero receptum est nec reprobatum a Chr. Zieglero: quippe Theocritum haec dedisse sibi persuasit χρυσὸν ὁποίῃ

πεύθονται τρίβοντες ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί, ToißovTES autem adscriptis interpretandi causa aliena manu verbis. μὴ φαῦλος sive μὴ φαῦλον loco motum. Quae conformatio sententiae non nos fugit quae commoda orationi impertiat, quamquam 20 iidem sentire nobis videmur esse quo praestabilior sit tradita scriptura et incommodi quiddam emendando una afferri. Ac iam diducta mens est nostra, ut nec illi quamvis cupiamus assentiri fidenter possimus neque ea quam adhuc fovebamus opinione acquiescere securi. Multumque rem reputando versantes haesitabamus incerti, illius plane similes, in versu faciendo qui saepe caput scaberet vivos et roderet ungues. Saepe adeo votum fecimus, utinam et criticis sua quaedam Avdía dos esset, qua adhibita in philologorum controversiis curvo dignoscere rectum liceret. Quod quoniam non contigit nec spes est propediem futurum, reliquum 30 est, ut argumentando periclitemur explorare quid probabilitas suadeat eamque ducem sequamur. Initium autem disserendi facimus ab έtýtvμov, quae una esse origo errorum videtur. Quam 5

*8) Ineptissimum est quod Arm. Fritzschio in mentem venit zovoòv ὁποίῃ πεύθονται μὴ φαυλόσ ̓ ἐτήτυμον ἀργυραμοιβοί. Quae ipse explicat μὴ pavλóos scil. aлoßáλwoι, ne abiiciant illuc, in hanc mensae partem, ubi pravum iacet aurum. Nam ut mittamus sententiam, qavλócɛ nullum est in Graecitate, et άлoßάlooi verbum necessarium qui fieri potuerit ut poeta mente addi vellet, nec intelligitur nec ipse declaravit. Et tamen talia propagantur quasi vera esse possint.

1

vocem ad лɛúdovτα additam esse volunt, ut explorati fides significaretur. Quod quam necessarium fuerit, nondum quaerimus. Sed illi opinioni Meinekius seriem verborum obesse putabat, non iniuria fortasse in hac ambiguitate; ipse cum týτvuoi reponendum suaderet, doyvoauoißoi ut erroris immunes dicerentur, idem consilium sed oratione minus probabili assecutus est. Aliis haec duo φαῦλος et ἐτήτυμος in par quoddam contrariorum coniuganda videbantur; qui cum ita scribunt χρυσὸν πεύθοντ ̓ ἢ φαῦλος ἢ ἐτή τυμος aut χρυσὸν πεύθονται φαῦλον καὶ ἐτήτυμον, nec orationis decorem neque emendandi probabilitatem satis curant, sed quod 10 gravius est, comparant quae in hunc modum comparari ut opposita sermonis proprietas vetabat. Fuerunt etiam qui xovoòv štýTvμov dici crederent, ut Reiskius, qui cum ita interpretatur aurum purum explorant argentarii ne sit vitiosum, apertum est nec ipsum fugit, inepte in hac oratione un pavlos verba addi: itaque uǹ φαῦλοι ἀργυραμοιβοί scriptum fuisse coniecit, non felicius, opinamur, quam Meinekius ἐτήτυμοι ἀργυραμοιβοί. Sed ab eadem opinione Buechelerus profectus videtur; is enim ut лɛúdovrαι χρυσὸν ἐτήτυμον recte dici posset, μὴ φαῦλος verba falso addita esse statuit; quibus summotis locum vacuum toíßovtes participio 20 attribuit; id quod abesse non posse censuit ob eam causam, dлoíŋ pronomen ut haberet quo niteretur. Notum est et ab ipso adnotatur τρίβειν, παρατρίβειν in commemoranda βασάνῳ non raro posita verba esse; id quoque manifestum, scite hoc adminiculum oлоíŋ pronomini parari. Sed dativum pronominis necessario hoc adiecto participio sublevandum fuisse, id nos aegre viro ingenioso concedimus; qui quod scribit πεύθεσθαι λίθω χρυσόν qui dicat omnem dictionis sanitatem perdere,' fatemur nos parum intelligere, quid hoc tantopere a communi usu dativi Graeci abhorreat, aut cur pravum sit dici χρυσον λίθῳ πεύεσθαι, cum non pravum 30 sit, quod Platoni placuit, λίθω βασανίζειν τον χρυσόν. Haec enim verba etiamsi non eandem vim habeant, res quae significatur eadem est, neque mirandum videtur, quod id quo haec votis aut illa Báoavos instituitur, dandi casu verbis additur. Ex hac igitur parte Buecheleri coniectura auget orationem eo quo facile caremus; ex altera eidem demit, quae, si recte interpretamur, optime locum tueri videntur. Nam licet rectissime dicantur, quae ille coniungi voluit, zoveòv óñоíŋ пεýðоvτai éτýtvμov, quo modo velut scholiasta Platonicus locutus est (p. 410) λίθου γένος ᾧ τὸ καθαρὸν

χρυσίον δοκιμάζεται, tamen cum ea sententia quia μὴ φαῦλος verba conciliari non possunt, non haec prava esse et delenda colligimus, sed illam potius explicandi rationem in dubium vocamus, id eo certius, quo magis, misso paulisper έtýtvμov vocabulo, reliqua in unam orationem coeunt et coagmentantur, χρυσὸν ὁποίῃ πεύθουται, μὴ φαῦλος. Ut enim verba δοκιμάζειν, βασανίζειν, ἐξετάζειν, similia, sic nude ponuntur de more, velut βασανίζειν τὸν χρυσόν, τὸ χρυσίον ἐδοκίμαζον, ὁ χρυσὸς ἐξετάζεται, alia, ita πεύεσθαι χρυσόν non videtur apte dici nisi adiecta interrogatione qualis ea 10 est quam libri scripti exhibent, Buecheleri emendatio removit, χρυσὸν ὁποίῃ πεύθονται μὴ φαῦλος. Frequens est hoc genus dicendi, quo interrogandi, quaerendi, considerandi verbis per μή 6 particulam interrogatio adnectitur, indicativo elata; qui modus proprius est harum sententiarum, a quibus distant in simili forma enuntiata ea, in quibus un quia vim cavendi habet non potest non coniunctivum regere. Saepe quidem in hoc genere modis permutatis peccatur a librariis, sed examinata sententia facile differentiam prodit ac suum utrique formae modum reddit. Utrumque genus paucis versibus in Sophoclis Electra legimus a v. 581 ὅρα τιθεῖσα τόνδε τον νόμον βροτοῖς μὴ πῆμα σαυτῇ καὶ μετάγνοιαν τιθῇς· εἰ γὰρ κτενοῦμεν ἄλλον ἀντ ̓ ἄλλου, σύ τοι πρώτη θάνοις ἄν, εἰ δίκης γε τυγχάνεις*). ἀλλ ̓ εἰσόρα μὴ σκῆψιν οὐκ οὖσαν τίθης.

20

Dispar enim sententiarum color etiam in eodem verbo modos distinguere iubet. Eodem referenda sunt quae Plato scribit in Phaedro (p. 46, 23 Sch.) οὔτοι ἀπόβλητον ἔπος εἶναι δεῖ, ὃ ἂν εἴπωσι σοφοί, ἀλλὰ σκοπεῖν μὴ τὶ λέγουσι; prave enim in libris λέγωσι scriptum est sed pridem correctum; in Gorgia (16, 25) 30 σκοπεῖν οὖν χρὴ καὶ τὸ τούτων, μή τινας αὐτῶν κατέχομεν βου

*23) τυγχάνεις cum libris scribimus; vulgatur τυγχάνοις. Item 413
εἴ μοι λέγεις τὴν ὄψιν, εἴποιμ ̓ ἂν τότε.

editores léyous cum Triclinio. Praeterea haec vide

ἦ δὲν ἐγὼ θαρσοῦσα μᾶλλον ἐς λόγους

315 τοὺς σοὺς ἱκοίμην, εἴπερ ὧδε ταῦτ ̓ ἔχει.
799 οὐκοῦν ἀποστείχοιμ ̓ ἄν, εἰ τάδ' εὖ κυρεῖ.
1203 ἐγὼ φράσαιμ ̓ ἄν, εἰ τὸ τῶνδ ̓ εὔνουν πάρα.
1344 τελουμένων εἴποιμ ̓ ἄν.

Adde Euripidis Ion. 943

οὐκ οἶδ', ἀληθῆ δ ̓ εἰ λέγεις φαίημεν ἄν.

1

λομένους τι καὶ ἄλλο πράττειν; in Lachete (55,2) ἀλλ' ὁρῶμεν
μὴ Νικίας οἴεταί τι λέγειν καὶ οὐ λόγου ἕνεκα ταῦτα λέγει.
A quibus facile perspicitur quid distent haec in Theaeteto (28, 8)
μετὰ τὸν τόκον τὰ ἀμφιδρόμια αὐτοῦ ὡς ἀληθῶς ἐν κύκλῳ περι-
θρεκτέον τῷ λόγῳ σκοπουμένους μὴ λάθῃ ἡμᾶς οὐκ ἄξιον ἂν
τροφῆς τὸ γιγνόμενον. Adde Plutarchum in Cat. mai. 24, 4 ὁ υἱὸς
τοῦ Κάτωνος ἠρώτησε τον πατέρα μή τι μεμφόμενος ἢ λελυπη
μένος ὑπ ̓ αὐτοῦ μητρυιὰν ἐπάγεται. Ad hunc morem putamus
Theocritum dixisse πέτρῃ, χρυσὸν ὁποίῃ πεύθονται μὴ φαῦλός
ἐστιν sive ὁποίῃ πεύθονται χρυσὸς μὴ φαῦλός ἐστιν. Ac ne quis 10
miretur in hanc partem interrogationem formari, μὴ φαῦλος, hoc
oportet intelligi ex suspicione nata aurum ne non sit verum ac
purum argentarios explorandi operam sumere*). Sic Euripidis
Medea dicit a v. 516

ὦ Ζεῦ, τί δὴ χρυσοῦ μὲν ὃς κίβδηλος
τεκμήρι ̓ ἀνθρώποισιν ὤπασας σαφῆ,
ἀνδρῶν δ' ὅτῳ χρὴ τὸν κακόν διειδέναι,
οὐδεὶς χαρακτὴρ ἐμπέφυκε σώματι;

7 et ante Euripidem Theognis 119

χρυσοῦ κιβδήλοιο καὶ ἀργύρου ἄνσχετος ἄτη,
Κύρνε, καὶ ἐξευρεῖν ῥᾴδιον ἀνδρὶ σοφῷ.
εἰ δὲ φίλου νόος ἀνδρὸς ἐνὶ στήθεσσι λελήθῃ
ψυδρὸς ἐών, δόλιον δ ̓ ἐν φρεσὶν ἦτορ ἔχῃ,
τοῦτο θεὸς κιβδηλότατον ποίησε βροτοῖσιν

καὶ γνῶναι πάντων τοῦτ ̓ ἀνιηρότατον,

20

quique eam sententiam pluribus exsecutus est Apuleius Metam. x 9 non statim pretium quod offerebatur accepi; sed ne forte aliquis' inquam istorum quos offers aureorum nequam vel adulter reperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota donec altera die nummulario praesente comprobentur.' Ab opinione pav- 30 λότητος oriri videmus examinandi curam. Quare non est quod ista interrogationis forma culpetur, quae suapte sponte ex rei natura prodit. Quae si recte statuimus, iam illa de ἐτήτυμον controversia, ex qua exorsi sumus, nullo negotio videtur componi posse. Etenim non ad πεύθονται nec ad χρυσόν referendam eam vocem

*13) [Macaria in Euripidis Heraclidis (482) cum dicit
θέλω πυθέσθαι, μὴ ἐπὶ τοῖς πάλαι κακοῖς

προσκείμενόν τι πῆμα σὴν δάκνει φρένα

percontari cupit quod suspicata est ante.]

arbitramur, sed quo ordo verborum ducit sequentes, cum paulos coniungimus, adverbium cum adiectivo, velut in Iliade (XIII 111) legitur εἰ δὴ καὶ πάμπαν ἐτήτυμον αἴτιος ἐστιν ac saepe similiter. Ita enim unice vocabuli vis et utilitas constat. Nam si verum est quod diximus, ex suspicione fraudis istam interrogationem nasci, quid aptius dici potuit, quam argentarios Lydii lapidis ope aurum quaerere essetne revera quod opinarentur improbum, h. e. лéτon χρυσὸν ὁποίῃ πεύθονται, μὴ φαῦλος ἐτήτυμον, ἀργυραμοιβοί*). Sed fallax non esse quod argentarii hac via explorarent, id quod 10 nonnullos in addita έtýtvμov voce inesse velle diximus, non erat quod in hac sententia affirmaretur, qua hoc tantum agebatur, ut Lydii lapidis usus qui esset significaretur; neque secus Plato, quem supra citavimus, nulla cum asseveratione veri tv dov dicit Basavicovói tòv xovóóv, eodemque modo alii. Denique Buechelerus ut pavlos a Theocriti versu procul haberet, id quoque posuit 'pavlos si malum significaret vilem vocem esse et dedecorare orationem elatiorem.' Fortasse fallimur nec satis recte viri docti sententiam accipimus. Sed profecto 'malum' significare pavlov non credimus, verum ista vulgari ac paene propria signi20 ficatione vocis positum esse, qua vel leve quod est sine pondere vel quod vile ac nullius pretii designare solet, ut nequam de nummis apud Apuleium loco supra allato et in prologo Casinae; sed et hac et illa vi pavlos a poetarum oratione alienum non esse, si non Aeschylus aut Sophocles, Euripides quidem documento est, cuius pauca attulisse exempla fortasse inutile non est. Androm. 324

[blocks in formation]

τἄμ' ὡς ἄριστα, φαῦλός εἰμι κοὐ σοφός. Cf. 482. Phoen. 495

*8) [Usum vocis stýτvuov quem volo compluribus locis habet Apollonius Argonauticis, ut iv 834 εἰ μὲν δὴ μαλεροῖο πυρὸς μένος ἠδὲ θύελλαι Saxoneis λýžovov štýτvμov: refert quae praedicta sunt v. 818-820; ш 402 εἰ γὰρ ἐτήτυμον ἔστε θεῶν γένος: id quod ante professus erat Iaso 365 s., alibi similiter.]

t

« ZurückWeiter »