Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

verimus, perspicuum fit illa quae tradita sunt in codice (5 ss.) maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mira miracula non ita ut oportebat tractari a doctis. In quibus illud quidem olim Oehlerus intellexit, non mira sed mera miracula scribendum fuisse: sic Gellius locutus est (XIV 6, 3) at quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula; Cicero quidem (ad Att. IV 7, 1) mera mihi monstra nuntiarat. Sed Halmius, qui Oehleri inventum ne memoravit quidem, maluit de Vonckii opinione edere temere crediderint etiam 10 talia monstruosa miracula, iisdemque vestigiis insistentes recentissimi, Cornelissenus Baehrensiusque, haec temere crediderint etiam (sive et) animalia monstruosa, mera miracula restituenda curaverunt. A quibus nos ita discedimus, ut quidquid de illis conaminibus iudicatur, quorum hoc posterius ne ferri quidem posse videtur, 8 nihil certius esse existimemus quam verum esse quod in codice scriptum est alia. Etenim credulitatem veterum qua in accipiendis diis versari soliti sint ita Octavius declarat ut eosdem etiam alia monstruosa leviter credidisse affirmet; quibus expositis et exemplorum copia comprobatis, tandem repetit id cuius ea causa 20 explicata sunt(14): similiter erraverunt erga deos quoque maiores nostri: improvide creduli rudi simplicitate crediderunt; quae qui contulerit cum illis superioribus (5. 6) intelliget, quanto opere is tota oratione respondeant, et verum esse dabit quod dicimus circuitu quodam disputationem a credulitate maiorum in aliis converti ad similem eorundem credulitatem quam prae se ferebant in diis atque numinibus constituendis. Sed verba quae hanc sententiam habent, non ita scripta sunt in codice, ut supra posuimus: putabamus enim haec quae codex exhibet similiter ac vero erga deos (14) cet., quae prava sunt, facili errore ex illis nata esse quae 30 scribenda coniecimus; quae si sic exarata erant de more fimiliterraver erga deos, apparet, quid negligentis librarii oscitantiam fefellerit. Ceterum aptius verbum quam quod suasimus erraverunt inveniri non potest*), et has duas esse sententias, quas secrevimus, ipsa orationis conformatio manifesto indicat.

In exemplis incredibilium miraculorum, quae Octavius enu

*33) Videmus Dombartum quoque in editione a. 1881 p. 132 de verbo erraverunt restituendo cogitavisse, sed ita ut ex crediderunt recuperaretur, quod verbum abesse non potest; neque satis simplicitati emendandi illo modo prospectum videtur.

merat, ut mittamus alia quae interpretis curam poscere videantur, unum perstringemus brevi, illud quod extremo loco positum est (10): quid illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras ✶✶✶ homines et de hominibus arbores atque flores? quae si essent facta fierent; quia fieri non possunt, ideo [nec fiunt] nec facta sunt. Quae duobus locis manca esse visa sunt: altero addidimus quae abesse putabamus, nec fiunt, eaque facile ante nec alterum omitti poterant; quibus adiectis ratio concludendi absolvitur, si quidem ex eo quod illa fieri non possunt utrumque colligitur, nec fieri neque facta esse; nec dissimile genus ratiocinandi est apud Ciceronem de 10 div. II 46, 97 si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem qui id aut fieri dicat aut factum sciat. Altero loco interstitium indicavimus, explere ausi non sumus; sed tamen ita censemus, cum oratio incipiat de hominibus aves et feras*), deinde rursus plene dicatur de hominibus arbores atque flores, haec non continua fuisse (alioquin satis erat dici de hominibus aves et feras, arbores atque flores) et interpositum homines indicio esse medium quiddam interiectum fuisse; quod quale fuerit si quaeritur, idem homines indicat mutationis exemplum non eiusdem sed contrariae fuisse, cuius in hac causa non deterior usus erat; velut 20 exempli causa si ponas de hominibus aves et feras [et de lapidibus] homines et de hominibus arbores atque flores, sententiae non inepte consultum videatur; et si hariolando ulterius progredi libeat, etiam aequabilitati orationis satisfieri possit, cui multum tribuere 9 solet Minucius, mutilataeque sententiae causa aperiri cum ita scripseris de hominibus aves et feras [et de lapidibus ac dentibus ferae] homines et de hominibus arbores atque flores. Non commendamus coniecturam, viam significare volumus, qua via vera emendatio inveniri possit. Nam quae adhuc temptarunt docti, a sana ratione longius videntur abesse. Verba factas esse desiderari putant, quae so non magis requiruntur quam ad illam interrogationem quid illas aniles fabulas verbum loquar adiiciendum est. Quae vero Baehrensius excogitavit, Hieronymi etiam testimonio abusus, quo nihil probatur, concessam coniiciendi libertatem excedunt. Sed ea pluribus refellere non est necessarium.

III. Octavius in eo occupatus ut Euhemeri maxime rationi

*14) [Dio Chrys. 4, 105 ὥσπερ οἱ μυθοί φασι τοὺς μεταβαλόντας ἐξ ἀνθρώπων εἰς ὄρνιθας ἢ θηρία.]

Vahleni opuscula II.

8

bus usus doceat deos haberi qui fuerint homines haec de Saturno refert c. 21, 5.

Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat et Iani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes*) multa docuit ut Graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Itaque 5 latebram suam quod tuto latuisset vocari maluit Latium et urbem Saturniam dedit de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt.

10 Ita codex, in quo dedit (6) falso scriptum est; quod tamen per tot conamina criticorum nondum videtur ad suam integritatem revocatum. Prae ceteris placuit Useneri inventum idem, quod et Halmius recepit neque Baehrensius repudiavit. Quo pronomine Saturnus non incommode sed sine necessitate denuo designatur, ad orationis formam nihil confert. In qua nos duae res potissimum male. habent, prima, quod de suo nomine, quae verba cum reliquerunt coniungi non possunt, non habere videntur, quo niti possint, altera, quod uterque post Saturnum Ianumque ante significatum in eadem sententia parum apte infertur, ut eo indicio colligi possit, haec non 20 unius ambitu sententiae comprehendi. Prius illud incommodum Dombartus persensit et evitavit cum indito de suo nomine proponeret, quod Cornelisseno probavit, alteri non consuluit. Nos utrique ut prospiciamus, codicis vestigia prementes, pro pronomine verbum, non dedit quod ille habet sed quod non longe ab eo discedit condidit restituimus; quod si in codice exaratum erat, ut solet, edidit, in promptu erat ansa erroris qui dedit procreavit: quo modo apud Senecam in codice Ambrosiano dialogorum ut saepe scribitur eligaturum, epulit, čtemnit, similia, ita de ira III 36, 4 extr. rectorem, quod debebat esse correctorem h. e. črectorem*).

*5) rudes et agrestes componit, ut c. 12, 7 satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, ubi rudibus Baehrensius delevit, ut tria sint, quae nobis duo paria esse videntur, velut 12, 2 egetis algetis, opere fame laboratis, quae item eodem consilio Baehrensius deformavit; duo paria voluit Minucius etiam c. 24, 1 sciunt norunt, inculcant insident; quamquam editores ea non ferunt; et saepe alibi Minucius similia comparavit, imperant regnant, pallidi trepidi, patitur dissimulat, uri cremari, mortuis exstinctis, quae omnia aut aliter explicantur aut corrigendo, delendo, transponendo removentur.

*29) [Apud Valerium Maximum p. 245, 4 Kempf. (ed. 11) bene ficiendi belli codd., m. alt. faciendi corr., sed probe restitutum est conficiendi (čficiendî); ibid. p. 274, 17 eius rei scientiam codd., ubi conscientiam reponitur.]

Quod si scripsit ita Minucius, ut putamus, et urbem Saturniam condidit de suo nomine et Ianiculum Ianus (scilicet de suo nomine), 10 dicendi genus secutus est quo Iustinus utitur cum scribit (XLIII 1, 12) cum Aeneas iure victoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit, et Hyginus fab. 186 extr. qui in Propontide ex suo nomine condiderunt Boeotus Boeotiam, Aeolus Aeoliam*). Accedit quod Minucius, qui haec quae scribit (5) latebram suam quod tuto latuisset vocari maluit Latium ex Vergilio sumpsit qui dicit (Aen. viii 322)

Latiumque vocari

maluit his quoniam latuisset tutus in oris,

etiam illa, si verum est quod proposuimus, ad exemplum Vergilianum videri potest conformasse, apud quem eodem tenore (Aen. VIII 357) haec habentur

hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit urbem,
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

10

Quantam autem familiaritatem Minucius cum Vergilii carminibus contraxerit, vel illa documento sunt quae c. 19, 1. 2 exponit: de quibus, quia videmus cum ab aliis tum a novissimo editore parum recte iudicari, in transcursu dicemus beviter. Etenim cum ita di- 20 cat Minucius

Audio poetas quoque unum patrem divum atque hominum praedicantes et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem induxerit. Quid Mantuanus Maro? nonne apertius proximius verius principio ait caelum ac terras et 5 cetera mundi membra spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. haec eius verba sunt

10

deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde homines et pecudes, unde imber et ignes,

*7) [Servius in Verg. bucol. 6, 72 victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis. Hieronymus in Euseb. ad a. A. 2005 Herodes Caesariam in nomine Caesaris condidit.] In Origine gentis Romanae quod scribitur c. 9, 4 (Aeneam) Aenum ex suo nomine condidisse ad superiorum usum formatum est. Ceterum Minucius quod de suo nomine maluit (ut Servius) quam ex, adamavit illam prae hac praepositionem etiam alibi, velut c. 20, 4; 21, 10; 25, 5 de manubiis et c. (ex manubiis, ex praeda, apud Gellium XIII 25); 33, 3.

30

10

Quid aliud et a nobis deus, quam mens et ratio et spiritus praedicatur,

priorem istum locum paulo liberius formavit ad ea quae in Aeneidos sexto leguntur a v. 724

principio caelum ac terras camposque liquentes
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum

et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus, alterum quem ad verbum affert sumpsit ex Georgicon quarto (221)

deum namque ire per omnia

terrasque tractusque maris caelumque profundum:

hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum ; sed qui ibi tertius est, eum Minucius non attulit, attulit qui sen- 11 tentiam similem habet Aeneidos 1 743

unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes.

Quid hic interpolati? Erravit scriptor et ex versibus duobus qui 20 eius menti haerebant similem sententiam habentibus non eum posuit quem debuit sed eius comparem; nam sententiam ipsam quae est in ambobus quod abesse noluit, non magis mirum est quam quod eandem superiore loco (6) non praetermisit, quae praesertim faciat ad scriptoris consilium hoc quoque docentis omnia esse a deo uno procreata. Quamobrem versum mancum qui est apud Minucium (11), unde homines et pecudes, editores confidenter supplere et corrigere debebant: error enim librarii manifestus est: unde homi[num genus et pecudes; neque vero credibile vel interpolatorem, nedum Minucium ipsum, mutilum versum maluisse quam 30 integrum apponere. Non minus certa est Minucii imitatio Vergiliana in iis quae c. 23, 6 de Iovis fulmine cum Aeneae armis in incude fabricato narrantur: quae ad Aeneidos octavi versus inde a 423 redire vel illa de Aeneae armis memorata produnt. Quorum cum nihil perspexisset Baehrensius, non solum cum Halmio de Ursini opinione Minucii verbis Vulcanum inculcavit, ubi Vulcani partes nullae esse poterant (neque enim Vulcanus fabricatur Iovis fulmen aut Aeneae arma, sed Cyclopes Vulcani operae, id quod vel Minucii ipsius narratio subindicat, et praeter Vergilium Cicero testatur de div. II 19, 43), sed, ne quod vestigium veri exstaret,

« ZurückWeiter »