Ovid with an English Translation: Tristia, Ex Ponto, Band 10

Cover
W. Heinemann, 1924 - 510 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Inhalt

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 20 - Libycis aberat diversa sub oris, nee poterat fati certior esse mei. quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet, si licet exemplis in parvo grandibus uti, haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
Seite 138 - Nudaque consistunt, formam servantia testae, Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi, 25 Deque lacu fragiles effodiantur aquae ? Ipse, papyrifero qui non angustior amne Miscetur vasto multa per ora freto, Caeruleos ventis latices durantibus, Hister Congelat, et tectis in mare serpit aquis.
Seite 202 - Felices ambo tempestiveque sepulti, Ante diem poenae quod periere meae ! Me quoque felicem, quod non viventibus illis Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Seite 198 - Protinus excolimur teneri, curaque parentis Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, Fortia verbosi natus ad arma fori. At mihi iam puero caelestia sacra placebant, 20 Inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit: „Studium quid inutile temptas? Maeonides nullas ipse reliquit opes.
Seite 130 - En ego, cum caream patria vobisque domoque, Raptaque sint, adimi quae potuere mihi, Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.
Seite 200 - Propertius ignes, iure sodalicii, quo 3 mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei. et tenuit nostras numerosus Horatius aures, 50 dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Seite 22 - Quirini, este salutati tempus in omne mihi. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor. placato possum non miser esse deo...
Seite 135 - Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat in media vivere barbaria.
Seite 206 - ... ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, Terra, tuus. sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, iure tibi grates, candide lector, ago...

Bibliografische Informationen