T. Lucretii Cari De rerum natura libri sex: Ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria

Cover
Ex typographia Societatis, 1808 - 253 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 215 - ... quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur, quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.
Seite 207 - ... sunt omnia cordi. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni 1395 tempora pingebant viridantis floribus herbas.
Seite 111 - Illud in his rebus non addunt ' nec tibi earum Iam desiderium rerum super insidet una.' Quod bene si videant animo dictisque sequantur, Dissoluant animi magno se angore metuque. ' Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi Quod superest cunctis privatu
Seite 16 - ... cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde. quod si pigraris paulumve recesseris ab re, 410 hoc tibi de plano possum promittere, Memmi : usque adeo largos haustus e fontibu...
Seite 62 - Omnis enim per se divom natura necesse est Immortal! aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus sejunctaque longe. Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nee bene promeritis capitur, nee tangitur ira.
Seite 6 - ... naturae primus portarum claustra cupiret. Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Seite 196 - Postremo quid in hac mirabile tantoperest re, si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, pro vario sensu varia res voce notaret ? cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum dissimilis soleant voces variasque ciere, 1060 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
Seite 125 - Nunc quibus ule modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quam multis versibus edam ; parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Seite 61 - Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant. Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora vulgi conterrere metu quae possint numine divae.
Seite 76 - Quae bene cognita si teneas , natura videtur libera continuo , dominis privata superbis , ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Bibliografische Informationen