Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

While the poet is pondering on the meaning of Janus' double shape the god appears to him, and offers to solve his difficulties.

30

Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis ? p.141,ix.

Nam tibi par nullum Graecia numen habet. 106 1 Ede simul causam, cur de caelestibus unus

Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides? 149
Haec ego quum sumptis agitarem mente tabellis, 153

Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
Bina repens oculis obtulit ora meis.

106 a Obstupui, sensique metu riguisse capillos,

140 3
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens baculum dextra clavemque sinistra

Edidit hos nobis ore priore sonos :
“ Disce metu posito, vates operose dierum,

125
Quod petis, et voces percipe mente meas.

111

As the porter of the heavenly gate, and the guardian of the world, he needs to see in every direction.

106

Quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, 40 Omnia sunt nostra clausa patentque manu. Me penes est unum vasti custodia mundi,

83 Et ius vertendi cardinis omne meum est.

143 Quum libuit Pacem placidis emittere tectis, 123 Libera perpetuas ambulat illa vias.

97 Sanguine letifero totus miscebitur orbis,

Ni teneant rigidae condita bella serae.
Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis :

It, redit officio Iuppiter ipse meo.
Omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,
50 E quibus haec populum spectat, at illa larem.
Utque sedens primi vester prope limina tecti

Ianitor egressus introitusque videt,
Sic ego perspicio caelestis ianitor aulae

Eoas partes Hesperiasque simul.
Ora vides Hecates in tres vertentia partes,

Servet ut in ternas compita secta vias.
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,

Cernere non moto corpore bina licet.”

83

The poet asks why the year should begin with winter, rather than with the opening spring, when everything is vigorous with fresh life. The answerit begins with the sun.

Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem, 151 60 Difficilem mihi se non fore pactus erat.

Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, 106

Verbaque sum spectans pauca locutus humum,
“ Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,

Qui melius per ver incipiendus erat ?
Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,

Et nova de gravido palmite gemma tumet :
Et modo formatis operitur frondibus arbor,

112 Prodit et in summum seminis herba solum : p. 139 C. 6

Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent, 70 Ludit et in pratis luxuriatque pecus.

Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo

Et luteum celsa sub trabe figit opus :
Tum patitur cultus ager et renovatur aratro:

Haec anni novitas iure vocanda fuit.”
Quaesieram multis : non multis ille moratus

Contulit in versus sic sua verba duos :
“ Bruma novi prima est, veterisque novissima solis ;

Principium capiunt Phoebus et annus idem.” New Year's Day is not a public holiday, lest it should be an omen of an idle year.

Post ea mirabar, cur non sine litibus esset 149 80 Prima dies. “ Causam percipe!Ianus ait. “Tempora commisi nascentia rebus agendis, 106

Totus ab auspicio ne foret annus iners.
Quisque suas artes ob idem delibat agendo,

Nec plus quam solitum testificatur opus.” Janus receives the first offerings, just as the porter is feed to give access to the house. New year's wishes and new year's bonbonis an omen for the

year.

Mox ego, “ Cur, quamvis aliorum numina placem, 152 5

Iane, tibi primum tura merumque fero ?" “Ut possis aditum per me, qui limina servo, 152 2

Ad quoscumque voles” inquit “ habere deos.” “At cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, 120 90 Et damus alternas accipimusque preces ? "

Tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat, 106 a “Omina principiis ” inquit "inesse solent.

1076 Ad primam vocem timidas advertitis aures,

Et visam primum consulit augur avem.
Templa patent auresque deum, nec lingua caducas

Concipit ulla preces, dictaque pondus habent.”
Desierat Ianus : nec longa silentia feci,

Sed tetigi verbis ultima verba meis : “Quid volt palma sibi rugosaque carica," dixi 100 “Et data sub niveo condita mella cado?”. “ Omen” ait “ causa est, ut res sapor ille sequatur,

Et peragat coeptum dulcis ut annus iter.”

112

The poet's question about the New Year's farthing leads Janus into a digression about the growth of the love of money. In Rome's early days her people and her magistrates were content with simple habits and with simple fare; but now wealth is the measure of everything; the poor man is despised. “ Dulcia cur dentur, video : stipis adice causam149

Pars mihi de festo ne labet ulla tuo."
Risit, et “O quam te fallunt tua saecula,” dixit

“ Qui stipe mel sumpta dulcius esse putas ! 124 6 Vix ego Saturno quemquam regnante videbam, 125

Cuius non animo dulcia lucra forent. [habendi. 106 3

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, 141 2 110 Vix ultra, quo iam progrediatur, habet.

150 Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, 128 a

Dum populus pauper, dum nova Roma fuit :
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,

Inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis, u2

Pascebatque suas ipse senator oves. Nec pudor, in stipula placidam cepisse quietem 140 120 Et foenum capiti supposuisse fuit.

106 a Iura dabat populis posito modo praetor aratro,

Et levis argenti lamina crimen erat.
At postquam fortuna loci caput extulit huius,

Et tetigit summo vertice Roma deos,

Creverunt et opes et opum furiosa cupido, 133

Et, quum possideant plurima, plura petunt. 152 I. 3 Quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.

107 Sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, 130 Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. 118 In pretio pretium nunc est : dat census honores,

Census amicitias : pauper ubique iacet.
Tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,

Curque iuvent vestras aera vetusta manus ? 149 Aera dabant olim : melius nunc omen in auro est,

Victaque concessit prisca moneta novae. 106 4 Nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua pro-152 1. 5

Aurea : maiestas convenit ista deo. [bemus, 106 1 Laudamus veteres, sed nostris utimur annis : : 119 a 140 Mos tamen est aeque dignus uterque coli. p.140, B. II.

The meaning of the figures on the coin thus given. The two-headed figure a symbol of Janus himself; the ship of Saturn's coming to the land.

Finierat monitus. Placidis ita rursus, ut ante,

Clavigerum verbis adloquor ipse deum :
“Multa quidem didici : sed cur navalis in aere

Altera signata est, altera forma biceps ?”
“ Noscere me duplici posses ut imagine,” dixit

“Ni vetus ipsa dies extenuasset opus. P. 144, B. III Causa ratis superest; Tuscum rate venit in amnem

Ante pererrato falcifer orbe deus. Hac ego Saturnum memini tellure receptum ; 150 Caelitibus regnis a love pulsus erat.

123 Inde diu genti mansit Saturnia nomen:

107
Dicta quoque est Latium terra, latente deo. 125
At bona posteritas puppem formavit in aere,
Hospitis adventum testificata dei.

Rome before the city was built: the Janiculum.
Ipse solum colui, cuius placidissima laevum

Radit arenosi Thybridis unda latus.
Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,

Tantaque res paucis pascua 'bubus erat. 107 Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro 160 Nuncupat haec aetas, Ianiculumque vocat.

Tunc ego regnabam, patiens quum terra deorum 133

Esset, et humanis numina mixta locis.
Nondum Iustitiam facinus mortale fugarat :

Ultima de superis illa reliquit humum.
Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat ;

Nullus erat iustis reddere iura labor.
Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar” 107 6

Et clavem ostendens “Haec” ait "arma gero."

140

125

149

Reasons for the Janus in the Forum. When Tarpeia betrayed the citadel to the Sabines, the god contributed to the repulse of the latter, by causing to burst forth a great stream of water, which swept them away.

Presserat ora deus. Tunc sic ego nostra resolvi,
170 Voce mea voces eliciente dei:
“Quum tot sint Iani, cur stas sacratus in uno,

Hic ubi iuncta foris templa duobus habes?”
Ille manu mulcens propexam ad pectora barbam,

Protinus Oebalii rettulit arma Tati,
Utque levis custos, armillis capta, Sabinos

Ad summae tacitos duxerit arcis iter.
“ Inde, velut nunc est, per quem descenditis," inquit

“Arduus in valles per fora clivus erat.
Et iam contigerat portam, Saturnia cuius
180 Dempserat oppositas insidiosa seras.
Cum tanto veritus committere numine pugnam,

Ipse meae movi callidus artis opus,
Oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,

Sumque repentinas eiaculatus aquas.
Ante tamen madidis subieci sulphura venis, 106 a

Clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,

152.11.1 Quae fuerat, tuto reddita forma loco est. Ara mihi posita est parvo coniuncta sacello : 106, 190 Haec adolet flammis cum strue farra suis."

107

114

Why Janus is closed in peace and open in war.
“At cur pace lates, motisque recluderis armis?"

Nec mora, quaesiti reddita causa mihi est.
“Ut populo reditus pateant ad bella profecto,

Tota patet dempta ianua nostra sera.

« ZurückWeiter »