Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P.141, ix.

Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus,

Aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,

Riparum clausas margine finit aquas :
Sic Fabii vallem latis discursibus implent,

Quodque vident, sternunt: nec metus alter inest.
The enemy rush out upon them, and they are slain to a man.
Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti. 106 (3)

Simplex nobilitas, perfida tela cave !

Fraude perit virtus. In apertos undique campos 113 30 Prosiliunt hostes, et latus omne tenent. Quid faciant pauci contra tot milia fortes ?

Quidve, quod in misero tempore restet, habent? 150 Sicut aper longe silvis Laurentibus actus

Fulmineo celeres dissipat ore canes,
Mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti.

Vulneraque alterna dantque feruntque nianu.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes :
Ad bellum missos perdidit una dies.

One seedling left.
Ut tamen Herculeae superessent semina gentis, P.142 (2)
40 Credibile est ipsos consuluisse deos.
Nam puer impubes et adhuc non utilis armis 106 3

Unus de Fabia gente relictus erat:
Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

107 d 150

74

XXIII.

CYBELE'S HOME-BRINGING.

The tower'd Cybele,
Mother of a hundred gods.-MILTON, ARCADES.

ARGUMENT. Cybele, the mother of the gods," was not worshipped at Rome till

repeated portents drove the people to send for her image from Phrygia. It was brought to the Tiber, but at the river's mouth the vessel refused to move. Claudia proves her purity by drawing it up the stream.

(Fasti, IV. 251.) For the history see Live xxix. 10, 11, 15.

The Sibylline books bid the Romans send for the mother.In doubt
of their meaning they consult the Delphic oracle, which bids them send to
Phrygia.
QUUM Troiam Aeneas Italos portaret in agros, 153 1

Est dea sacriferas paene secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posci 107

Senserat, adsuetis substiteratque locis.
Post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque 116

Vidit, et edomito sustulit orbe caput,
Carminis Euboici fatalia verba sacerdos

Inspicit : inspectum tale fuisse ferunt: “Mater abest: Matrem iubeo, Romane, requiras. 154 10 Quum veniet, casta est accipienda manu.” Obscurae sortis patres ambagibus errant,

Quaeve parens absit, quove petenda loco. 149 Consulitur Paean, “Divum” que “arcessite Matrem,"

Inquit; “in Idaeo est invenienda iugo.” The goddess welcomes the invitation, though the Phrygian king resists. Mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebat Attalus: Ausoniis rem negat ille viris.

106 3 ? Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, Et sic est adytis diva locuta suis :

121 B “ Ipsa peti volui: ne sit mora: mitte volentem. 20 Dignus Roma locus, quo deus omnis eat.” 150

[ocr errors]
[ocr errors]

112

Ille soni terrore pavens “ Proficiscere,” dixit

“Nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos."
Protinus innumerae caedunt pineta secures
Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat.

119 a Mille manus coeunt, et picta coloribus ustis

Caelestum Matrem concava puppis habet. She is brought to Italy. The ship reaches the mouth of the Tiber, and all the people go out to welcome it, but the long drought has dried the stream, and the vessel will not move. Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum

Dividit et campo liberiore natat.
Omnis eques mixta que gravis cum plebe senatus
30 Obvius ad Tusci fluminis ora venit.
Procedunt pariter matres nataeque nurusque

Quaeque colunt sanctos virginitate focos. 114
Sedula fune viri contento bracchia lassant:

Vix subit adversas hospita navis aquas.
Sicca diu fuerat tellus: sitis usserat herbas:

Sedit limoso pressa carina vado.
Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, 1076

Alliuvat et fortes voce sonante manus.

Illa velut medio stabilis sedet insula ponto. 40 Attoniti monstro stantque paventque viri.

Claudia, a lady whose fair fame slander had attacked, appeals to the goddess to vindicate her purity, and is enabled to tow the vessel up the stream.

Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto; 116

Nec facies impar nobilitate fuit.
Casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus
Laeserat, et falsi criminis acta rea est.

133 Cultus, et ornatis varie prodîsse capillis,

115 Obfuit; ad rigidos promptaque lingua senes. Conscia mens recti famae mendacia risit;

Sed nos in vitium credula turba sumus.

Haec ubi castarum processit ab agmine matrum, 50 Et manibus puram fluminis hausit aquam,

Ter caput irrorat, ter tollit in aethera palmas;

Quicunque aspiciunt, mente carere putant: 119 1
Submissoque genu, vultus in imagine divae
Figit, et hos edit, crine jacente, sonos:

125

132

119

“Supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,

Accipe sub certa conditione preces. Casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor: p. 140, B. I.

Morte luam poenas, judice victa dea. 117, 125 a Sed, si crimen abest, tu nostrae pignora vitae 60 Re dabis: et castas casta sequere manus.” Dixit; et exiguo funem conamine traxit;

113 Mira, sed et scena testificata, loquar! [quendo. Mota dea est, sequiturque ducem, laudatque se-141 (4) Index laetitiae fertur in astra sonus.

132 The origin of the yearly washing of Cybele's image in the Almo. Fluminis ad flexum veniunt,... Tiberina priores

Atria dixerunt... unde sinister abit.
Nox aderat: querno religant a stipite funem,

Dantque levi somno corpora functa cibo. Lux aderat : querno solvunt a stipite funem : 70 Ante tamen posito tura dedere foco.

Ante coronatam puppem sine labe iuvencam
Mactarunt, operum coniugiique rudem.

132 Est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo,

Et nomen magno perdit ab amne minor.
Illic purpurea canus cum veste sacerdos

Almonis dominam sacraque lavit aquis.
Exululant comites, furiosaque tibia flatur,

Et feriunt molles taurea terga manus.

Claudia praecedit laeto celeberrima voltu, 80 Credita vix tandem teste pudica dea.

125 a Ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena; 121 A

Sparguntur iunctae flore recente boves.
Nasica accepit: templi non perstitit auctor;

Augustus nunc est: ante Metellus erat. ,

XXIV.

NEW YEAR'S CUSTOMS.

There ancient Saturn holds his place,
And Janus with his double face.-CONINGTON'S Aeneid.

ARGUMENT.

The god Janus appears to the poet in a vision, and in answer to his

questions explains the meaning and origin of many customs which were observed in Rome with the opening year, and in connexion with the worship of Janus.(FASTI, I. 65 foll.)

112

120 1196

[ocr errors]

Good wishes for the opening year : its festivities.
IANE biceps, anni tacite labentis origo,

90
Solus de superis qui tua terga vides,
Dexter ades ducibus, quorum secura labore 1076, 111

Otia terra ferax, otia pontus habet :
Dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,

Et resera nutu candida templa tuo.
Prospera lux oritur: linguis animisque favete !

Nunc dicenda bona sunt bona verba die.
Lite vacent aures, insanaque protinus absint

Iurgia : differ opus, livida turba, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether,

149
Et sonet accensis spica Cilissa focis ?
Flamma nitore suo templorum verberat aurum,

Et tremulum summa spargit in aede iubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces,

Et populus festo concolor ipse suo est. 106 1
Iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,

Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, 132
20 Quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter arce sua totum quum spectet in orbem,

Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, laeta dies, meliorque revertere semper,

A populo rerum digna potente coli. 133, p. 140, B. 2.

115, p. 148 e

150

« ZurückWeiter »