Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

90

100

Aspicit errantem, nec credere sustinet Annam
Esse: quid in Latios illa veniret agros ?

Dum secum Aeneas, "Anna est!"exclamat Achates.
Ad nomen vultus sustulit illa suos.

140

Quo fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus? 141,ix.
Ante oculos miserae fata sororis erant.

Sensit, et adloquitur trepidam Cythereïus heros:
Flet tamen admonitu motus, Elissa, tui.
"Anna, per hanc iuro, quam quondam audire
Tellurem fato prosperiore dari,

[solebas

Perque deos comites, hac nuper sede locatos,
Saepe meas illos increpuisse moras.

Nec timui de morte tamen: metus afuit iste.
Hei mihi! credibili fortior illa fuit.
Ne refer: aspexi non illo pectore digna
Vulnera, Tartareas ausus adire domos.

At tu, seú ratio te nostris appulit oris,
Sive deus, regni commoda carpe mei.
Multa tibi memores, nil non debemus Elissae.
Nomine grata tuo, grata sororis, eris."
Talia dicenti... neque enim spes altera restat...
Credidit, errores exposuitque suos.

111

124

119

106 a

106 3

111

Aeneas then brings her to his home, and commends her to Lavinia's care, after first telling her story; but Lavinia only sees cause for jealousy and suspicion in the presence of the favoured stranger.

110

Utque domum intravit Tyrios induta paratus,
Incipit Aeneas... cetera turba silet...

100

107 b

123

"Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx, 149
Est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora :
Quam precor ut carae more sororis ames."
Omnia promittit, falsumque Lavinia vulnus

Mente premit tacita, dissimulatque fremens.
Donaque quum videat praeter sua lumina ferri
Multa palam, mitti clam quoque multa putat.
Non habet exactum, quid agat: furialiter odit,
Et parat insidias, et cupit ulta mori.

p. 142 2.

Anna is warned of her danger by a dream, and flees from the house. She comes to the Numicius on her way, and is absorbed in his stream. Nox erat: ante torum visa est adstare sororis Squalenti Dido sanguinolenta coma,

I 20

130

Et "Fuge, ne dubita, maestum fuge" dicere "tec-
Sub verbum querulas impulit aura fores. [tum."
Exsilit, et velox humili super arva fenestra

Se iacit audacem fecerat ipse timor.

Quaque metu rapitur, tunica velata recincta
Currit, ut auditis territa dama lupis.

Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
Creditur, et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
Quaeritur: apparent signa notaeque pedum.
Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis...
Sustinuit tacitas conscius amnis aquas...
Ipsa loqui visa est "Placidi sum nympha Numici:
Amne perenne latens Anna Perenna vocor."

140 4

115

[blocks in formation]

There are, however, other stories to account for this festival and the name of its deity. According to one, this Anna was an old baker woman, who supported the plebs during the secession to the Mons Sacer, and who was honoured on their return with a memorial statue. [annum :

140

150

Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat 152 III
Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
Invenies, qui te nymphen Atlantida dicant,
Teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.

Haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad
Fama: nec a veri dissidet illa fide.

Plebs vetus et nullis etiamtunc tuta tribunis
Fugit, et in Sacri vertice montis erat.

[aures

Iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
Victus et humanis usibus apta Ceres.

Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
Pauper, sed mundae sedulitatis anus.

Illa, levi mitra canos redimita capillos,
Fingebat tremula rustica liba manu :

Atque ita per populum fumantia mane solebat
Dividere haec populo copia grata fuit.
Pace domi facta signum posuere perenne,
Quod sibi defectis illa tulisset opem.

150

104

106 I

121 B

128

100

XVII.

ROME'S FOUNDING.

Hail! foster-child of the wondrous nurse!
Hail! son of the wondrous sire!

MACAULAY, PROPHECY OF CAPYS.

ARGUMENT.

ROMULUS and Remus are miraculously born. They make themselves a name among the people, restore their grandfather to his throne, and found a city on the Palatine. While it is building, Remus' haste leads to his death.—(FASTI, III. 11 foll.; IV. 811 foll.)

With this should be compared the fuller narrative in LIVY i. 3—7.

Silvia, daughter of Numitor, a Vestal virgin, falls asleep by the river side. Mars sees her, and loves her.

SILVIA Vestalis (quid enim vetat inde moveri ?)

Sacra lavaturas mane petebat aquas.

Ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
Ponitur e summa fictilis urna coma.

p. 148

Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto
Pectore, turbatas restituitque comas.

121 B.b

ΙΟ

Dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae 153 z
Fecerunt somnos et leve murmur aquae.

106 a

Blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
Et cadit a mento languida facta manus.
Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque 119
Et sua divina furta fefellit ope.

[cupita.

She wakes and tells her dream, a presage of its consequences.

Languida consurgit, nec scit cur languida surgat, 149
Et peragit tales arbore nixa sonos :

112

"Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni

Vidimus an somno clarius illud erat?

Ignibus Iliacis aderam, quum lapsa capillis

1076

Decidit ante sacros lanea vitta focos.

20

Inde duae pariter, visu mirabile, palmae
Surgunt: ex illis altera maior erat,
Et gravibus ramis totum protexerat orbem,
Contigeratque sua sidera summa coma.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas.
Terreor admonitu, corque timore micat.
Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant
Et lupa: tuta per hos utraque palma fuit."
Dixerat, et plenam non firmis viribus urnam
Sustulit: implerat, dum sua visa refert.

The twins are born.

Amulius exposes them in the Tiber.

Silvia fit mater: Vestae simulacra feruntur

141 6

112

111

153 2

30

Virgineas oculis opposuisse manus.

106 a

Ara deae certe tremuit, pariente ministra,
Et subiit cineres territa flamma suos.

145

Hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi,...
Nam raptas fratri victor habebat opes...

132

107

Amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit;

119

In sicca pueri destituuntur humo.

Lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
Et picum expositis saepe tulisse cibos?

The youths, conscious of their origin, take their place as leaders of their fellows, and restore Numitor.

40

Martia ter senos proles adoleverat annos;
Et suberat flavae jam nova barba comae.
Omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadae fratres jura petita dabant.

102

107 b

Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti: 101.111
Et redigunt actos in sua rura boves.

Ut genus audierunt, animos pater editus auget;
Et pudet in paucis nomen habere casis:
Romuleoque cadit trajectus Amulius ense;
Regnaque longaevo restituuntur avo.-

They determine to found a city, and settle the question whose name it is to bear by an appeal to augury. The city is founded by Romulus with prayers, and under good omens.

50

60

70

Contrahere agrestes et moenia ponere utrique
Convenit: ambigitur, moenia ponat uter.

106 I

149

"Nil opus est" dixit "certamine" Romulus "ullo: 119
Magna fides avium est: experiamur aves."
Res placet: alter adit nemorosi saxa Palati,
Alter Aventinum mane cacumen init.

p. 148

150

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine: pacto 114
Statur, et arbitrium Romulus urbis habet.
Apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
Sacra Palis suberant: inde movetur opus.
Fossa fit ad solidum: fruges iaciuntur in ima,
Et de vicino terra petita solo.

Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
Et novus accenso fungitur igne focus.

Inde premens stivam designat moenia sulco:
Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.

106 a

119 a

112

Vox fuit haec regis: "Condenti, Iuppiter, urbem 107
Et genitor Mavors Vestaque mater, ades!

Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti!
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

125 a

Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae, 107 c
Sitque sub hac oriens occiduusque dies."
Ille precabatur: tonitru dedit omina laevo

Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.

The building proceeds. Romulus gives strict orders that none shall cross the enclosure which he has formed, on pain of death. Remus, in ignorance, jumps in scorn over the low walls, and is slain by Celer. Romulus' grief.

80

Augurio laeti iaciunt fundamina cives,

Et novus exiguo tempore murus erat.

111

Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
"Sint" que, "Celer, curae" dixerat "ista tuae. 108
Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam
Transeat, audentem talia dede neci."

Quod Remus ignorans humiles contemnere muros
Coepit, et "His populus" dicere "tutus erit?"

« ZurückWeiter »