Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

It would seem that the women of our race are destined to be for the spoiler's hand. I remember the misery of my mother's departure, and now I too am equally a prey.

60

70

Num generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus?

Non ego fluminei referam mendacia cygni,

Nec querar in plumis delituisse Iovem;
Qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis;

Taenaris Idaeo trans aequora ab hospite rapta
Argolicas pro se vertit in arma manus.

Vix equidem memini, memini tamen : omnia luctus,
Omnia solliciti plena timoris erant.

Flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
Orabat superos Leda suumque Iovem.
Ipsa ego, non longos etiam tum scissa capillos,
Clamabam "sine me, me sine, mater, abis?
Nam coniux aberat. Ne non Pelopeïa credar,
Ecce Neoptolemo praeda parata fui.

[ocr errors]

111

119 b

100

I did not even

What can be my crime? I have had no mother's care. know my mother when she returned. I have had but one blessing, my cousin-husband, and now he too is to be taken from me.

80

9༠

Quae mea caelestes iniuria fecit iniquos?
Quodve mihi miserae sidus obesse querar?
Parva mea sine matre fui: pater arma ferebat :
Et duo quum vivant, orba duobus eram.
Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
Incerto dictas ore puella tuli:

Non ego captavi brevibus tua colla lacertis,
Nec gremio sedi sarcina grata tuo :
Non cultus tibi cura mei: nec pacta marito
Intravi thalamos matre parante novos.
Obvia prodieram reduci tibi,... vera fatebor...
Nec facies nobis nota parentis erat.

Sp.23 note p.143,ix.

Te tamen esse Helenam, quod eras pulcherrima,
Ipsa requirebas, quae tua nata foret.

[blocks in formation]

[sensi : 149

Pars haec una mihi, coniux bene cessit Orestes :
Is quoque, ni pro se pugnet, ademptus erit,

XIII.

OENONE.

Mournful Oenone, wandering forlorn

Of Paris, once her playmate on the hills.-TENNYSON.

ARGUMENT.

OENONE complains to Paris of his faithlessness. She, a nymph, had condescended to be his wife when he was only a slave, and now is rejected for the worthless Helen.-(HEROIDES, V.)

This story is the subject of one of Mr. Tennyson's most beautiful poems.

[Oenone writes.] You were proud enough of me once as the companion of your rustic life, and swore eternal fidelity to me.

ΙΟ

20

NONDUM tantus eras, quum te contenta marito
Edita de magno flumine nympha fui.
Qui nunc Priamides,... absit reverentia vero.....
Servus eras servo nubere nympha tuli.
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
Mixtaque cum foliis praebuit herba torum.
Saepe super stramen fenoque iacentibus alto
Defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi :
Saepe citos egi per iuga longa canes.
Incisae servant a te mea nomina fagi,

Et legor Oenone falce notata tua :

Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt:
Crescite, et in titulos surgite recta meos.
Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
Hoc in rugoso cortice carmen habes

"Quum Paris Oenone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua."

1196

107

112

107

106 I

149

122&

[ocr errors]

But now all is changed, since the three goddesses submitted their claims to the prize of beauty to your decision.

30

Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae !
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.

Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
Pessima mutati coepit amoris hiemps,

Qua Venus et Iuno, sumptisque decentior armis
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.

Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
Consului...
enim modice terrebar... anusque
Longaevosque senes: constitit esse nefas.

neque

140 106 2

152

II. I

There was great bustle in the ship-yards. Even then, in parting, your old. love would not be hushed, and I prayed for your speedy and safe

return

40

Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
Caerula ceratas accipit unda rates.
Flesti discedens... hoc saltim parce negare:
Praeterito magis est iste pudendus amor.....
Et flesti, et nostros vidisti flentis ocellos:
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas.
Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,

Ut tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah! quoties, quum te vento quererere teneri,
Riserunt comites: ille secundus erat.
Oscula dimissae quoties repetita dedisti,
Quam vix sustinuit dicere lingua “vale.”
Aura levis rigido pendentia lintea malo
Suscitat, et remis eruta canet aqua.
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

Qua licet, et lacrimis humet arena meis.
Utque celer venias, virides Nereïdas oro:
Scilicet ut venias in mea damna celer.

125

124 I

1326

106

112

142 (2)

I anxiously waited for your return, only to see a rival flaunting her power over you before my eyes.

50

Aspicit immensum moles nativa profundum :
Mons fuit, aequoreis illa resistit aquis:
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.

106 3

140

60

Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora.
Pertimui: cultus non erat ille tuus.

Fit propior, terrasque cita ratis attigit aura :
Femineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat..... quid enim furiosa morabar?...
Haerebat gremio turpis amica tuo.

Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
Et secui madidas ungue rigente genas,
Implevique sacram querulis ululatibus Iden;
Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.

153 2 1107 a

106 I

Sic Helene doleat, desertaque coniuge ploret,
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat.

119 b

106 a

When you were poor I was true to you. I never coveted your royal state, but the sceptre would have become my hands as well as hers, and I should have brought no avenging war in my train.

70

Nunc tibi conveniunt quae te per aperta sequantur {1061
Aequora, legitimos destituantque viros.

At quum pauper eras armentaque pastor agebas,
Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.

Non ego miror opes, nec me tua regia tangit,
Nec de tot Priami dicar ut una nurus.

Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.
Dignaque sum et cupio fieri matrona potentis:

Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus; 150
Denique tutus amor meus est tibi: nulla parantur 107
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis :

Hac venit in thalamos dote superba tuos.

114

But I have only my own folly to blame. Cassandra warned me of vour fickleness, but, like others, I heeded not her warnings.

80

Tu levior foliis, tum quum sine pondere suci
Mobilibus ventis arida facta volant.
Et minus est in te, quam summa pondus arista,
Quae levis assiduis solibus usta riget.

124

111

Hoc tua... nam recolo... quondam germana cane-
Sic mihi diffusis vaticinata comis,

[bat, 115

90

[ocr errors]

Quid facis, Oenone? Quid arenae semina mandas?
Non profecturis littora bubus aras.

Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
Perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
Dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
Heu, quantum Phrygii sanguinis illa vehit!"
Dixerat in cursu famulae rapuere furentem ;
At mihi flaventes diriguere comae.
Ah! nimium miserae vates mihi vera fuisti.
Possidet, en, saltus Graia iuvenca meos !

150

131

107

« ZurückWeiter »