Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Thus all my magic power proves unavailing. I am able to tame all monsters but one; to soothe everything but my own angry breast.

150

160

Protinus abscissa planxi mea pectora veste,
Tuta nec a digitis ora fuere meis.
Ire animus mediae suadebat in agmina turbae,
Sertaque compositis demere rapta comis.
Vix me continui, quin sic laniata capillos
Clamarem" meus est" iniceremque manus.
Laese pater, gaude, Colchi gaudete relicti;

Inferias umbrae fratris habete mei.
Deseror, amissis regno patriaque domoque,
Coniuge, qui nobis omnia solus erat.
Serpentes igitur potui taurosque furentes,
Unum non potui perdomuisse virum.
Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
Non valeo flammas effugere ipsa meas.
Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt ;
Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
Nec tener in misero pectore somnus habet.
Quae me non possum, potui sopire draconem :
Utilior cuivis quam mihi cura mea est.

106 3

100

119 (6)

112

106 3

Another reaps the fruit of my labours, and, it may be, jeers with you at the ways of the uncouth stranger; but she shall suffer for it.

170

Quos ego servavi, pellex amplectitur artus,
Et nostri fructus illa laboris habet.
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
Quaeris et iniustis auribus apta loqui,

In faciem moresque meos nova crimina fingas,
Rideat et vitiis laeta sit illa meis.

Rideat, et Tyrio iaceat sublimis in ostro:

Flebit, et ardores vincet adusta meos !

106 a

153 s

Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, 152 II.2
Hostis Medeae nullus inultus erit.

What appeal can I use to bend you? Children and all-seeing gods plead for me. What I claim is not a favour, such as you asked of me, but a right. The very dowry which I brought you, the fleece which won you fame, your own spared life, are all my gift. If you are deaf to my appeal, worse may come.

Quod si forte preces praecordia ferrea tangunt,

Nunc animis audi verba minora meis.

Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti : 106 4 180 Nec moror ante tuos procubuisse pedes. Si tibi sum vilis, communes respice natos: Saeviet in partus dira noverca meos.

190

200

107 a

106 I

Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,
Et quotiens video, lumina nostra madent.
Per superos oro, per avitae lumina flammae,
Per meritum et natos, pignora nostra, duos:
Redde torum, pro quo tot res insana reliqui :
Adde fidem dictis, auxiliumque refer.
Non ego te imploro contra taurosque virosque,
Utque tua serpens victa quiescat ope.
Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
Cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo, 149
Qui tibi laturo vellus arandus erat.
Aureus ille aries villo spectabilis aureo

p.142(2)

107 d

Sp.144,

Dos mea: quam dicam si tibi "redde," neges. I
Dos mea tu sospes: dos est mea Graia iuventus:
I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes. [tentes,
Quod vivis, quod habes nuptam socerumque po-
Hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
Quos equidem actutum... Sed quid praedicere
Attinet? ingentes parturit ira minas. [poenam
Quo feret ira, sequar : facti fortasse pigebit;
Et piget infido consuluisse viro.

Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat,
Nescio quid certe mens mea maius agit.

134

107

X.

ABSYRTUS.

Or fell Medea, when, on Colchicke strand,
Her brother's bones she scattered all about.
SPENSER, FAERIE QUEENE, V. viii. 47.

ARGUMENT.

MEDEA, in order to stay her father's pursuit, kills her brother Absyrtus, and scatters his mangled limbs.(TRISTIA, III. 9.)

Medea, having put into the coast on the west of the Euxine, is horrorstruck at the news that her father is in pursuit.

ΙΟ

[urbes,

ix. 2

HIC quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) {141,
Inter inhumanae nomina barbariae.
Huc quoque Mileto missi venere coloni,
Inque Getis Graias constituere domos.

Sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, 107 c
Constat ab Absyrti caede fuisse loco.

Nam rate, quae, cura pugnacis facta Minervae,
Per non tentatas prima cucurrit aquas,

Impia desertum fugiens Medea parentem
Dicitur his remos applicuisse vadis.

106

123

Quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
"Hospes, ait, nosco Colchide vela, venit."
Dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, 153 2
Dum sequitur celeres ancora tracta manus;
Conscia percussit meritorum pectora Colchis
Ausa atque ausura multa nefanda manu.
Et, quanquam superest ingens audacia menti,
Pallor in attonito virginis ore sedet.

132

107 6

She sees the need of some delay, and her eyes fall on her brother. She kills him, and, having displayed his head to attract her father's attention, scatters his limbs about the land, that, while her father is collecting them for burial, she may escape.

20

Ergo ubi prospexit venientia vela; "Tenemur,

"Et pater est aliqua fraude morandus," ait. 111

30

153(2

Dum quid agat quaerit, dum versat in omnia (14
Ad fratrem casu lumina flexa tulit. [vultus,
Cujus ut oblata est praesentia; "Vincimus," in-
"Hic mihi morte sua causa salutis erit." [quit:
Protinus ignari, nec quidquam tale timentis,
Innocuum rigido perforat ense latus.
Atque ita divellit, divulsaque membra per agros
Dissipat, in multis invenienda locis.

Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
Pallentesque manus, sanguineumque caput :
Ut genitor luctuque novo tardetur, et artus
Dum legit exstinctos, triste moretur iter.
Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo
Membra soror fratris consecuisse sui.

XI.

THE LUCKLESS WEDDING.

'Tis past! the struggle now is o'er
Which I have borne for thee;

A daughter's prayers can bend no more
Those hearts of cruelty.-SIMPKINSON.

ARGUMENT.

DANAUS' fifty daughters are compelled to marry their cousins, the sons of Aegyptus, but their father bids them all slay their husbands on the wedding night. Hypermnestra alone disobeys, and spares her husband Lynceus. He escapes, but Hypermnestra is left to encounter her father's wrath.-(HEROIDES, XIV.)

The story is one of those embodied in Chaucer's "Legende of Goode Women."

[Hypermnestra to Lynceus.] I am a prisoner, because I refused to execute my father's demands, but no torture shall make me express regret.

ΙΟ

20

111

94 2

MITTIT Hypermnestra de tot modo fratribus uni ; 104
Cetera nuptarum crimine turba iacet.
Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis:
Est mihi supplicii causa, fuisse piam.
Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
Sum rea laudarer, si scelus ausa forem.
Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti; 106 3
Non piget immunes caedis habere manus.

p. 144. B. III.

133

1076

.133 D.

Me pater igne licet, quem non violavimus, urat, 152 I. 5
Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces:
Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
Ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam :
Non tamen, ut dicant morientia "paenitet" ora, 1.142(2)
Efficiet non est, quam piget esse piam.
Paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores ;
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
Et subitus dextrae praepedit orsa tremor.
Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
Scribere de facta non sibi caede timet.

134

119

« ZurückWeiter »