Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

40

Ausus es ante oculos adducta pellice nostros
Tam bene compositum sollicitare torum ?
Heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas?
Me miseram, quotiens haec ego verba loquar?138
Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas:
Iudicio peccas turpius ipse tuo.

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,
Ne toties falli digna fuisse puter.
Praecipue cupiam celari Thesea, ne te

Consortem culpae gaudeat esse suae.

p. 141,

ix. 5

118

98

134, III. C

Ut puto, praeposita est fuscae mihi candida pellex; 106 a
Eveniat nostris hostibus ille color!

107

Quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. 111
Quid facis? amplexus inquinat illa tuos.

Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam 106 a
Coniugis; adsuevi semper amare virum.
Ceperunt matrem formosi cornua tauri,

106 2

Me tua: at hic laudi est, ille pudendus amor. 108
Ne noceat, quod amo: neque enim tibi, Bacche,
Quod flammas nobis fassus es ipse tuas.[nocebat,
Nec, quod nos uris, mirum facis; ortus in igne
Diceris, et patria raptus ab igne manu.
Illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.
Hei mihi, pro caelo qualia dona fero!"

Bacchus hears her complaint and prayer, and exalts her to the heavens.
Dixerat audibat iamdudum verba querentis
Liber, ut a tergo forte secutus erat.

50

Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat,
Et" Pariter caeli summa petamus" ait.
"Tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes:
Nam tibi mutatae Libera nomen erit.

[blocks in formation]

Sintque tuae tecum faciam monimenta coronae, 154
Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi." [ignes :
Dicta facit, gemmasque novem transformat in
Aurea per stellas nunc micat illa novem.

V.

THE WIFE'S MISTAKE.

His song was still, Sweet Air! O come !

And Echo answered, Come! Sweet Air!-Moore,

ARGUMENT.

PROCRIS has been informed by some busy-body that her husband, Cephalus, resting in the heat of the day in a shady covert, has been heard to call a maiden, Aura, to his side. She spies on her husband's movements and finds out the mistake. Cephalus hears her moving in the underwood and hurls his hunting-spear in the direction of the noise, thus innocently killing his own wife.-(DE ARTE AMAT. III. 687 foll.) The story is also told in the " Metamorphoses" (see STORIES FROM OVID, XVII.).

Cephalus' retreat, where, heated with the chase, he calls for the gentle breeze to come to his refreshment.

IO

EST prope purpureos colles florentis Hymetti
Fons sacer et viridi caespite mollis humus:
Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam :
Ros maris et lauri nigraque myrtus olent;
Nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
Lenibus impulsae zephyris auraque salubri

111

119

112

Tot generum frondes herbaque summa tremit;
Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis 106 3
Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo,

66

"Quae" que "meos releves aestus," cantare solebat 150 "Accipienda sinu, mobilis aura, veni."

His wife is told of it and fears a rival, and faints away in sudden grief. Wild with excitement, she rushes along the lanes till she comes near the spring.

Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
Auditos memori detulit ore sonos.

Procris ut accepit nomen, quasi pellicis, Aurae,
Excidit, et subito muta dolore fuit.

152 II.2

20

Palluit, ut serae lectis de vite racemis

Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,
Quaeque suos curvant matura cydonia ramos,
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
Ut rediit animus, tenues a pectore vestes

Rumpit, et indignas sauciat ungue genas.

106 3

112

Nec mora, per medias passis furibunda capillis
Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
Ut prope perventum, comites in valle relinquit,
Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.

115

p. 148, E

When she came thither, she almost repented of her coming, but, before she could escape, Cephalus came for his wonted rest, and called the gentle Zephyrs to his aid.

30

40

Quid tibi mentis erat, quum sic male sana lateres, 131
Procri? quis attoniti pectoris ardor erat?

Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.

107 d

Nunc venisse piget, neque enim deprendere velles, p.141, ix
Nunc iuvat; incertus pectora versat amor.
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, 150
Et quia amans semper, quod timet, esse putat.
Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.

Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio vesper et ortus erant :

Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
Oraque fontana fervida pulsat aqua.

Anxia Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,

Et "Zephyri molles auraque" dixit "ades!"

123

When Procris heard her mistake, she hurried forward to her husband's embrace, but he, with a hunter's eagerness, shot his spear into the bush and killed his wife.

50

Ut patuit miserae iucundus nominis error,
Et mens et rediit verus in ora color.
Surgit, et oppositas agitato corpore frondes
Movit, in amplexus uxor itura viri.

Ille feram movisse ratus iuvenaliter arcus
Corripit, in dextra tela fuere manu.
Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela !
Me miserum ! iaculo fixa puella tuo est.
"Hei mihi!" conclamat "fixisti pectus amicum :
Hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla pellice laesa :
Hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras :
Labor, io, cara lumina conde manu !"
Dixit, et incauto paulatim pectore lapsus
Excipitur miseri spiritus ore viri.

106 2

112. 125

138

107

VI.

THE FLYING MAN.

All unawares,

Fluttering his pennons vain, plump down he drops,

Ten thousand fathom deep.-MILTON, PARADISE LOST, ii. 932.

ARGUMENT.

DAEDALUS, in order to escape from Crete, made wings for himself and his son. He came off safe, but his son, soaring too high, melted the wax that bound the wings to his shoulders, and fell into the sea.ARTE AMAT. II. 21 foll.)

IO

-(DE

Daedalus appeals to Minos to let him return home, but Minos refuses.
DAEDALUS ut clausit conceptum crimine matris

Semibovemque virum semivirumque bovem,
"Sit modus exilio," dixit "iustissime Minos:
Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, da mihi posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis :
Si non vis puero parcere, parce seni."

114

107 c

112

140

106 3

Dixerat haec. Sed et haec et multo plura licebat 118
Dicere regressus non dabat ille viro.

Daedalus sets his brains to work, and, with a prayer to Jupiter to pardon his presumption, prepares wings for his son and himself.

20

Quod simul et sensit, "nunc, nunc, o Daedale,"
"Materiam, qua sis ingeniosus, habes. [dixit 150
Possidet et terras, et possidet aequora Minos:

Nec tellus nostrae, nec patet unda fugae.

Non

106 2

121 A

106 3

150

Restat iter caeli, caelo temptabimus ire;
Da veniam coepto, Iupiter alte, meo:
ego sidereas affecto tangere sedes ;
Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.
Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas. 154
Sint mihi naturae iura novanda meae..." [quam
Ingenium mala saepe movent. Quis crederet um-
Aërias hominem carpere posse vias?

Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
Et leve per lini vincula nectit opus,
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
Finitusque novae iam labor artis erat.

112

128

He gives Icarus his instructions: he is not to soar too high, because of the heat, nor to fly too low, lest his wings should become wet and heavy.

30

40

Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
Nescius haec humeris arma parata suis.

Cui pater "his" inquit "patria est adeunda carinis,
Hac nobis Minos effugiendus ope.

Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
Ensiger Orion aspiciendus erit:

Me pinnis sectare datis, ego praevius ibo;

Sit tua cura sequi, me duce tutus eris.
Nam sive aetherias vicino sole per auras
Ibimus, impatiens cera caloris erit:
Sive humiles propiore freto iactabimus alas,
Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.

143

107 d

140.125 a

110

132

Inter utrumque vola. Ventos quoque, nate, timeto,
Quaque ferent aurae, vela secunda dato."

(153 2

Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri, 148
Erudit infirmas ut sua mater aves.

Inde sibi factas humeris accommodat alas,

Perque novum timide corpora librat iter.

107

They start successfully, but the presumptuous youth leaves his father's side and soars above him. The wax melts, his wings fall off, and he is precipitated into the sea which stilɩ retains his name.

50

Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,
Nec patriae lacrimas continuere genae.
Monte minor collis, campis erat altior aequis :
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas

Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
Iamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.

C

124 a

« ZurückWeiter »