Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

149

119

p. 144

Nudaque consistunt, formam servantia testae,

Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Quid loquar, ut vincti concrescant frigore rivi,

Deque lacu fragiles effodiantur aquae?
Ipse papyrifero qui non angustior amne

125 Miscetur vasto multa per ora freto,

Caeruleos ventis latices durantibus, Hister
30 Congelat et tectis in mare serpit aquis.
Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas

Frigore concretas ungula pulsat equi:
Perque novos pontes subter labentibus undis 125

Ducunt Sarmatici barbara plaustra boves.
Vix equidem credar : sed quum sini praemia falsi

Nulla, ratam debet testis habere fidem.
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,

Lubricaque immotas testa premebat aquas.
Nec vidisse sat est : durum calcavimus aequor
40 Undaque non udo sub pede summa fuit.
Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,

Non foret angustae mors tua crimen aquae.
Tum neque se pandi possunt delphines in auras

Tollere : conantes dura coercet hiems.
Et quamvis Boreas iactatis insonet alis,

152 I. 5
Fluctus in obsesso gurgite nullus erit,
Inclusaeque gelu stabunt, ut marmore puppes,

Nec poterit rigidas findere remus aquas. Vidimus in glacie pisces haerere ligatos, 50 Sed pars ex illis tunc quoque viva fuit.

A chance like this brings the wandering tribes of the North across the
Danube to depopulate the land.
Sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,

Sive redundatas flumine cogit aquas,
Protinus, aequato siccis Aquilonibus Histro,

Invehitur celeri barbarus hostis equo:
Hostis equo pollens longeque volante sagitta 116

Vicinam late depopulatur humum.
Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros

Incustoditae diripiuntur opes:
Ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
60 Et quas divitias incola pauper habet.

125

Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,

Respiciens frustra rura laremque suum:
Pars cadit hamatis misere confixa sagittis :
Nam volucri ferro tinctile virus inest.

107 C Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,

Et cremat insontes hostica flamma casas.

Even in peace there is no securitythe whole is a bare bleak country without culture.

[belli, Tunc quoque, quum pax est, trepidant formidine 111

Nec quisquam presso vomere sulcat humum.
Aut videt, aut metuit locus hic, quem non videt,
70 Cessat iners rigido terra relicta situ. [hostem :
Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,

Nec cumulant altos fervida musta lacus.
Poma negat regio: nec haberet Acontius, in quo

Scriberet hic dominae verba legenda suae.
Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos:
Heu loca felici non adeunda viro!

107 d Ergo tam late pateat quum maximus orbis,

Haec est in poenam terra reperta meam?

105

XXXII.

ELEGY ON TIBULLUS.

Oh! weep for Adonais ! though our tears
Thaw not the frost which binds so dear a head. - SHELLEY.

(AMORES, III. 9.)

107

Tibullus is dead. Love and beauty mourn.
MEMNONA si mater, mater ploravit Achillem,

Et tangunt magnas tristia fata deas,
Flebilis indignos, Elegeia, solve capillos.

Ah! nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

Ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram

Et fractos arcus et sine luce facem.
Aspice, demissis ut eat miserabilis alis,
10 Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,

Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt

Egressum tectis, pulcher Iule, tuis.
Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,

Quam iuveni rupit quum ferus inguen aper.

123

And yet we poets are called sacred, as if death had any reverence for such a name. But though the poet dies his work lives on, and they of whom he sings share his immortality. At sacri vates et divum cura vocamur!

Sunt etiam, qui nos numen habere putent! Scilicet omne sacrum mors importuna profanat: 20 Omnibus obscuras inicit illa manus.

106 a Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?

Carmine quid victas obstupuisse feras?
Aelinon in silvis idem pater, aelinon, altis

Dicitur invita concinuisse lyra.

Adice Maeoniden, a quo, ceu fonte perenni,

Vatum Pieriis ora rigantur aquis.
Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:

Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum, Troiani fama laboris,
30 Tardaque nocturno tela retexta dolo:
Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,

Altera cura recens, altera primus amor.

What good is there in sacrifice, or in chastity, when good as well as evil are hurried off by the same fate ?

Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?

140 1 Quum rapiant mala fata bonos,... ignoscite fasso...

Sollicitor nullos esse putare deos.
Vive pius, moriere: pius cole sacra, colentem P. 147

Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis: iacet, ecce, Tibullus:
40 Vix manet e toto parva quod urna capit.
Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales,

Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum

Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus Erycis quae possidet arces.

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.

119

We have this consolation, that he did not die in a foreign land ; his loved ones were round his death-bed. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus Ignotum vili supposuisset humo.

p. 144. B. III. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos P. 147 50 Mater, et in cineres ultima dona tulit: Hinc soror in partem misera cum matre doloris

Venit, inornatas dilaniata comas:
Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque

Oscula, nec solos destituere rogos.
Delia descendens “felicius” inquit “amata
Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.”

107 Cui Nemesis “quid ” ait “ tibi sunt mea damna 108

Me tenuit moriens deficiente manu.” [dolori?

106 a

And now, if there is any world beyond this, his brother poets will welcome him there.

Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra 60 Restat, in Elysia valle Tibullus erit. Obvius huic venias, hedera iuvenalia cinctus

Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo : 100 Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

Sanguinis atque animae prodige Galle tuae. 119. i
His comes umbra tua est: siqua est modo corporis 106. I

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios. [umbra,
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,

Et sit humus cineri non onerosa tuo!

« ZurückWeiter »