Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

grad. R.R.
PA
6823
28

1905
TIBERI CLAUDI DONATI

AD TIBERIUM CLAUDIUM MAXIMUM

DONATIANUM FILIUM SUUM

INTERPRETATIONES VERGILIANAE

PRIMUM AD VETUSTISSIMORUM CODICUM FIDEM

RECOGNITAS EDIDIT

HENRICUS GEORGII

VOLUMEN II

AENEIDOS LIBRI VII—XII


IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI LIPSIAE MCMVI

grad. R.R. PA 6 g 23

8 1905

AENEIDOS LIBER VII.

Post confectum ab inferis reditum describit poeta Aenean Caietae portum recto itinere petivisse et, quia occasio fuit, meritum ipsius Caietae commendat in sepul

chri honorificentiam; hoc enim solum exhiberi mortuis 5 licuit. sufficit propter transitum inferni fluminis; viderat

quippe ipse quam cladem illic insepulti patiantur. hanc refert poeta Aeneae fuisse nutricem, cuius de sepultura cum loquitur, et Aenean ipsum praefert et tantae benig

nitatis feminam laudat. mortuae quippe beneficium stabat 10 in eo quod Romani imperii principem, pium, religiosum,

prudentissimum fortemque nutrierat, ipsius vero Aeneae vicissitudo reciproca sic defunctae curasse sepulturam, ut post excessum aeterna nominis eius memoria superesset.

verum quia id etiam Miseno et Palinuro summis, egregiis, 15 familiaribus suis fecerat atque eorum nomina dederat

locis, huic libro initium datur tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti. fortassis aliquis putet inproprie caput libri constituisse

Vergilium ideo, quia dixit tu quoque, cum ante hunc 20 versum nullum nominasse videatur. hoc aestimant qui

1 confectum om. reditum transpos. ed. 4 honorificentia ed. 5 sufficit v suffecit ed. fortasse recte. 11 fortem quae V om. ed.

12 sic V ed. sit ed. post. 14 egregiisque ed. 15 dederant ed. 19 ideo om. ed. | hunc om. ed. 20 nominare ed. / existimant ed.

167436

interiecta nesciunt retrahere, ut quod ad tempus separatum est iungant. iste enim versus sublato medio de inferis tractatu Miseni exequiis iungitur; ab his enim discedens carminis cursus ad easdem redit et facit integram narrationem, ut recte posuerit tu quoque. melius autem 5 apparebit haec adsertio, si unde discessum est (6, 232) repetamus: „at pius Aeneas ingenti mole sepulchrum inponit suaque arma viro remumque tubamque monte sub Aerio, qui nunc Misenus ab illo dicitur aeternumque tenet per saecula nomen“. sequi debuit tu quoque li- 10 toribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti. interposita igitur de inferis carmina quod unum esse oportuit diviserunt.

sed et nunc unum est, quia unde se recessisse meminerat poeta remeavit. ergo recte superioribus haec nectens ait tu quoque litori- 15 bus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti. et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat: in singulis verbis magnum dictionis est pondus, quod ipsum quale quantumque sit incipiemus exponere. tu quo- 20 que, hoc est quae admirandae memoriae viris supremo officio coniungi meruisti, sed hoc referendum est ad personae rationem. videamus an etiam locus fuerit dignus qui Aeneiae nutricis saeculis post futuris ossa cum nomine reservaret. litoribus, inquit, nostris, hoc est Italiae: quid 25 tam pulchrum tamque egregium provenire potuisset quam illic condi reliquias eius ibique Aeneae nutricis nomen excellere ubi qui ipsius uberibus nutritus esset fuerat,cum posteris regnaturus perindeque esset aeterna utriusque memoria, scilicet illius semper per se et per posteros 30 imperantis et illius perpetua sepulchri consecratione? celeberrima Aeneia nutrix qualem vel ubi memoriam

6 discesserit ed. 15 recte om. ed.

18 signant V ed., sed infra signat idque interpr. poscit. 24 quia aeneiae V q. Aeneae ed. qui Aeneiae nos. 25 quitam V quid t. nos quod t. ed. 26 quam — 28 excellere temere mut. ed. 32 ubi V ed I ubique ed F.

consequi debuit cuiusque erat totum quicquid per Aenean Romanis rebus prospere videretur feliciterque conlatum ? aeternam moriens famam, Caieta, dedisti: a contrario

laudis augmentum; tunc enim crevit eius nomen et fama 5 quando interventu mortis potuit aboleri. quod factum ad

Aeneae laudem procul dubio revocatur, qui curavit ne post altricis suae ultimum fatum totum sibi mortis eius exitus vindicaret, unde factum est ut, contrarium naturae

quae finis hominum morte concludit, nominis saltem pro10 curaretur aeternitas. et nunc servat honos sedem tuus:

dixit nunc, dixit etiam his temporibus quando haec scribebantur. sed quod ait et nunc, hoc quoque ad eius meritum accedit, ut integrum transiret ad posteros quod

Aeneae temporibus viventis contemplatione servatum erat. 15 et nunc servat honos sedem tuus: honos tuus etiam nunc

servat sedem, hoc est defertur illi loco contemplatione honoris tui et sic custoditur eius integritas, ut semper maneat et firma nominis aeternitate perduret. ossaque

nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat: 20 mira ratio ut, cum viventum nomen vix inter homines

valeat eminere, huius ossa per celebritatem nominis perpetuis temporibus ac saeculis praeferantur. Hesperia in magna: tanta extitit condentis reverentia, tantus sepultae

honos, ut in magna Italiae latitudine unus omnium con25 sensus gratissime teneretur. si qua est ea gloria: fecit

Aeneas quod ad religiosa officia pertinuit; sed cum nihil mortui sentiant et omnis gloria, etiamsi ulla est apud homines, caduca sit et habeat finem, quid profuit id fecisse, nisi ut satisfieret animo, qui religioso nutricis suae tenebatur adfectu? at pius exequiis Aeneas rite so- 5 lutis aggere conposito tumuli: exequiarum ordinem ac ritum in aliorum funeribus poeta monstravit, cumque iam

30

nos

1 cuius quaerat V cuiusque erat cuius erat ed. 2 prospicere V prospere corr. ed. 5 interventum V corr. ed. 14 servatum V S. erat ed. nos. 19 signat V signant ed. 22 praeferrentur ed. 23 sepultae V sepulturae ed. 30 affectus V corr. ed.

« ZurückWeiter »