Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut convenerat esse delicatos;
Scribens versiculos uterque nostrûm
Ludebat numero modo hoc modo illoc,
Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,

Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos;

[blocks in formation]

5

10

15

Oramus, cave despuas, ocelle,

Nunc audax, cave, sis, precesque nostras,

[blocks in formation]

Tintinant aures, gemina teguntur
Lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est:
Otio exsultas, nimiumque gestis :
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes.

LXXII. AD LESBIAM.

DICEBAS quondam, solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec præ me velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut vulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mî tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem injuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXV. AD LESBIAM.

NULLA potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit umquam fœdere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens diducta tua mea, Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

LXXXIV. DE ARRIO.

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias:

15

5

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Quum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus ejus,

Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem hæc leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Jam non Ionios esse, sed Hionios.

EXCERPTA E MARTIALI.

DE SPECTACULIS.

3. DE GENTIUM CONFLUXU ET CONGRATULATIONE.

QUE tam seposita est, quæ gens tam barbara, Cæsar,
Ex qua spectator non sit in urbe tua?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Hæmo,
Venit et epoto Sarmata pastus equo;
Et qui prima bibit deprensi flumina Nili,
Et quem suprema Tethyos unda ferit.
Festinavit Arabs, festinavere Sabæi;

Et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis venere Sicambri,

Atque aliter tortis crinibus Æthiopes.

10

5

10

Vox diversa sonat populorum : tum tamen una est, Cum verus PATRIÆ diceris esse PATER.

8. DE DÆDalo.

DEDALE, Lucano cum sic lacereris ab urso,
Quam cuperes pennas nunc habuisse tuas!

9. DE RHINOCEROTE.

PRESTITIT exhibitus tota tibi, Cæsar, arena,
Quæ non promisit, prælia rhinoceros.

[ocr errors]

quam terribiles exarsit pronus in iras! Quantus erat cornu, cui pila taurus erat!

18. DE TIGRIDE ET LEONE.

LAMBERE securi dextram consueta magistri
Tigris, ab Hyrcano gloria rara jugo,
Sæva ferum rabido laceravit dente leonem:
Res nova, non ullis cognita temporibus.
Ausa est tale nihil, silvis dum vixit in altis:
Postquam inter nos est, plus feritatis habet.

32. DE DAMA ET CANIBUS.

CONCITA veloces fugeret cum dama Molossos,
Et varia obliquas necteret arte moras;
Cæsaris ante pedes supplex similisque roganti
Constitit; et prædam non tetigere canes.

EPIGRAMMATUM LIB. I.

1. AD CATONEM.

NOSSES jocosæ dulce cum sacrum Floræ,
Festosque lusus, et licentiam vulgi:
Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires?

13. DE REGULO.

ITUR ad Herculei gelidas qua Tiburis arces,
Canaque sulphureis Albula fumat aquis;
Rura, nemusque sacrum, dilectaque jugera Musis
Signat vicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis æstivas præstabat porticus umbras,
Heu quam pæne novum porticus ausa nefas!
Nam subito collapsa ruit, cum mole sub illa
Gestatus bijugis Regulus esset equis.

14. DE ARRIA ET PETO.

CASTA Suo gladium cum traderet Arria Pæto,
Quem de visceribus traxerat ipsa suis:

Si

qua fides, Vulnus, quod feci, non dolet, inquit, Sed quod tu facies, hoc mihi, Pæte, dolet.

5

19. AD TUCCAM.

QUID te, Tucca, juvat vetulo miscere Falerno
In Vaticanis condita musta cadis?

« ZurückWeiter »