Ausgewählte Elegieen des Albius Tibullus: mit erklärenden Anmerkungen für den Gebrauch in der Schule

Cover
Schwetschke, 1889 - 54 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Beliebte Passagen

Seite 3 - et sedeo duras ianitor ante fores. non ego laudari curo; mea Delia, tecum dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. te spectem, suprema mihi cum venerit hora, te teneam moriens deficiente manu; 60 flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis, flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
Seite 20 - e nobis aliquid nisi nomen et umbra restat, in Elysia valle Tibullus erit. 60 obvius huic venias, hedera iuvenalia cinctus tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo, tu quoque, si falsum est temerati crimen amici, sanguinis atque animae prodige Galle tuae. his comes umbra tua est. si qua est modo corporis umbra, 65 auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
Seite 4 - terris presserat externa navita merce ratem. illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis. ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. non
Seite 2 - ego sim, liceatque caput candescere canis, temporis et prisci facta referre senem. interea pax arva colat. pax candida primum 45 duxit araturos sub iuga curva boves, pax aluit vites et sucos condidit uvae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens vomerque nitent: at tristia duri militis in tenebris
Seite 14 - seu nivea candida veste venit: talis in aeterno felix Vertumnus Olympo mille habet ornatus, mille decenter habet, sola puellarum digna est, cui mollia caris 15 vellera det sucis bis madefacta Tyros, possideatque, metit quidquid bene olentibus arvis cultor odoratae dives Arabs segetis et quascumque niger rubro de litore gemmas proximus eois
Seite 1 - nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere. sed patrii servate Lares: aluistis et idem, 15 cursarem vestros cum tener ante pedes. neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: sie veteris sedes incoluistis avi. tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu stabat in exigua ligneus aede deus.
Seite 3 - e paupere mensa dona nee e puris spernite fictilibus: fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis pocula, de facili composuitque luto. 40 non ego divitias patrum fructusque requiro, quos tulit antiquo condita messis avo: parva seges satis est, satis est, requiescere lecto si licet et solito membra levare toro. quam iuvat immites ventos audire cubantem
Seite 4 - meos violavit amores, optavit lentas et mihi militias. at tu casta precor maneas, sanctique pudoris adsideat custos sedula semper anus. haec tibi fabellas referat positaque lucerna 85 deducat plena stamina longa colu; at circa gravibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus. tunc veniam subito, nee quisquam nuntiet ante, sed videar caelo missus adesse tibi.
Seite 19 - inane, rogo. ecce puer Veneris fert eversamque pharetram et fractos arcus et sine luce facem. adspice, demissis ut eat miserabilis alis pectoraque infesta tundat aperta manu. 10 excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, oraque singultu concutiente sonant. fratris in Aeneae sie illum funere dicunt egressum tectis, pulcher lule, tuis.
Seite 3 - agna cadet vobis, quam circum rustica pubes clamet 'io messes et bona vina date.' iam modo iam possim contentus vivere parvo 25 nee semper longae deditus esse viae, sed canis aestivos ortus vitare sub umbra arboris ad rivos praetereuntis aquae. nee tarnen interdum pudeat tenuisse bidentem aut stimulo tardos increpuisse boves, 30 non agnamve sinu pigeat fetumve capellae

Bibliografische Informationen