Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

eum legas. Infringitur enim animi modo ad põetam, modo ad commentatorem conuerfi intentio, et retardatur impetus; pectus vero, quod magnarum, sublimium, et pulcerrimarum rerum ac sententiarum fpiritu incaluerat, fubinde refrigeratur; auocatur mens ab operis fumma et ab vniuerfae virtutis ac praeftantiae cognitione, quae non tam in fingulis rebus quam in partium inter fe convenientia et ad commune confilium conspiratione cernitur; ex fingulis tantum et minutis modo fententiis modo verbis aeftimare poetam, et faepe id adeo ad alterius tantum nutum et nafum facere. difcimus; quo ipfo voluptatis ex carminis dulcedine capiendae magna pars intercipitur, quae, iam per ipfam ex retardatione molestiam, non admɔdum imminui non poterat. Huic tamen malo medela parata est ex repetita lectione, Enimuero nec minores difficultates ipfum premunt interpretem. Namque eius et ingenium rerum minutarum infinita copia ac fubtilitate obtundi, obfcuraque opera obfcurari, et, dum in aliorum fenfu acuendo defudat, proprium fenfum obrui et hebetari necelle est. Ita, dum vndique et ad fingula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhaerefcere forte poffit, circumfert et intendit animum, multa interdum occurrere folent minus cum re coniuncta; et excidere nonnunquam id, quod ad illum locum ab

initio quaerebatur. Cum etiam multa fint, quae fentiri quidem facile poffint, fed quae exponere admodum difficile fit, dum in iis commode explicandis et illuftrandis defixus animus eft, fieri solet, vt sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabatur, et tandem explicationem et interpretationem fubiungat, quam, fi in alio deprehenderit, quomodo ei in mentem venerit, affequi vix poffit. Quae omnia non modo noftram fed communem interpretum conditionem duram fatis et iniquam effe docent, ita vt in eo genere perfectae aliquid et abfolutae operae vix expectari poffit.

Mihi vero in Virgilio perpetuis commentariis illuftrando, nam variantes lectiones congerere, aut notulas paffim adfpergere, aut excerptas obferuationes ex fchedis colligere et transcribere non tantum difficultatis habuisset, fed in Virgilio perpetuis commentariis illuftrando et maiores et plures moleftiae obiiciebantur ex fuperiorum interpretum copia et multorum operofa commentatione. Nam in poeta verfabar, a tot interpretibus tentato, vt, fi vnusquisque ex iis vel vnum tantum locum fatis illuftraffet, nihil in toto Virgilio obfcuritatis relictum effe, fin vnum faltem quilibet locum obfcuraffet, in toto nobis Virgilio caecutiendum effe videri deberet. Quos quidem omnes a me perlectos effe, neminem a me ex

pectare velim: primo loco Seruium, Probi lacinias, cum exfcriptore Iulio Sabino, Donatum et Philargyrium, tum Heinfium et Burmannum, a quibus tamen ad interpretationem parum fructus feras, Cerdam, doctum et laboriofum, minus forte ingeniofum, interpretem, praeter Guellium et Vrfinum, cum Martino, interdum Catroeum et Ruaeum, euoluere fatis habui: e quibus commentariis multum me profeciffe non infitior, faepe tamen iis in locis, in quibus ipfe haererem, vtilitatis parum, taedii vero plurimum, inde ad me redire fenfi. Deftitutus enim ab iis,

quoties eoquae nullum

rum operam defiderabam, in aliis, alienae opis defiderium faciebant, tam copiofos ac doctos eos effe videbam, vt, quomodo tot elegantium et acutarum obferuationum fructu adolefcentes nec plane priuarem, nec cum taedio fatiarem, non facile inuenirem. Offendi ad alia praue accepta, male expofita, aut obfcurata, quae mihi fatis clara ac perfpicua visa erant; ita vt interdum nefcirem, in quam partem me verterem; illustrationem enim haec a me postulabant, an vero ea, quae minus bene allata erant, refellerem dubitabam. Ab hac enim illiberalitate intactum pectus femper habui, vt refellendis aut eleuandis aliorum dictis indignam et ignobilem gloriam captarem. Multo magis abhorrui a foedo illo more, cauillationes fcurriles et contumeliofa

dicta in alios laude feu merita feu immerita ornatos iaciendi, aut, vt habeas, quo eos explodas, ab iis dicta impudenter calumniandi. Contra gratum mihi et iucundum ingenuaque indole dignum vifum eft, profiteri per quos profeciffem; meque meliora edoceri a melioribus atque etiam .efelli, animo aequo fero, et vero etiam laetor. Quemadmodum tamen, minus recte aliquid dictum effe, facile interdum eft animaduertere; qua taren in re erroris momentum lateat, dicere, et nebulas erroris obiectas fine longa disputatione, dispellere, difficile eft: ita multum interdum confumfi operae, vt vno verbo erroris fontem et cauffam declararem, aut vt illud apponeem, quo fimili aliorum errori occurreretur: cum modo vfum loquendi poeticum, modo poeticum aliquod phantasma, modo mythicam rationem parum recte teneri viderem. Sed monui fere verbo tantum; cuiusmodi fi nonnulla forte occurrent, quae, cur a me appofita fint, non ftatim affequi poffit lector paullo acutior: refpectu ad nobiliorem aliquem commentatorem, quamuis a me non nominatum, habito, adiecta ea esse meminerit, vt, cum viri etiam docti in eum errorem essent abrepti, adolefcens, qui in similem errorem aut difficultatem aut in eundem interpretem inciderit, ftatim habeat, quo eum redarguat. Ceterum eam legem, quae vnicuique interpreti

propofita effe debet, vt nihil, quod luce aliqua indigeat, cum ad illuftrandum difficile fit, omittat ac praetereat, nihil autem, quod fatis lucis per fe habeat, alienis luminibus affufis offufcet et obfcuret, nunquam ex oculis dimifi, eaque induftria et cautione me illud affequutum esse fpero, vt, fi non raram doctrinam et exquifitas vbique obferuationes attulerim, at vtiles tamen commentarios in poetarum principem condidiffe videri debeam, in quibus ea propofita fint, quibus eius lectio adiuuari, commendari, et, fi non omni molestia liberata, at cum voluptate tamen aliqua coniuncta, videri poflit. Itaque nec doctrinam poetae *) illustrare neglexi, et, si qua ab eo erudite, hoc eft, fiue ex fabulis et historiis arceflita fiue ex Graecorum poetarum imitatione polita effent, illa loca, fi fuperfunt, excitaui, nec tamen, etfi hoc nunc factum esse interdum mallem, integra adfcripfi, ne moles commentariorum modum excederet. Quo eodem metu nec exempla coaceruare in dictione explicanda volui, fed cum breuitatem vnam omnium maximam virtutem talis operae effe putarem, quotiescunque

* Prodtetur eam poeta toque potiora, ad id opus, ipiè in Epitola ad Auguitum. Aeneidem pata. Haec funt Caesarem; ait enim: jè um- ea, quae ad antiquitatem parisribe adbibere a mythicam, inprimis Italiae, quoque „tudia, quam ra et ad Tragicorum lectionem mororum et poetices, mad Bectant

« ZurückWeiter »