Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Audibant eadem hæc leniter et leviter; Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

Jam non Ionios esse, sed Hionios.

10

CARMEN LVI.

De Amore suo.

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio : sed fieri sentio, et excrucior.

CARMEN LVII.

De Quintiâ et Lesbia.

Quintia formosa est multis : mihi candida, longa,

Recta est. Hoc ego: sic singula confiteor. Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,

Nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota

5 Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

est,

CARMEN LVIII.

De Lesbia.

Lesbia mî dicit semper male, nec tacet unquam

De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat. Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi

Assidue: verum dispeream, nisi amo.

CARMEN LIX.

In Cæsarem.

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere,

Nec scire, utrum sis albus an ater homo.

CARMEN LX.

De Smyrna Cinne Poëtæ.

Smyrna” mei Cinnæ nonam post denique

messem, Quam cæpta est, nonamque edita post hiemem; Millia cum interea quingenta Hortensius uno

*

Smyrna cavas Atacis penitus mittetur ad undas;

5 Smyrnam incana diu sæcula pervolüent. At Volusî annales [Paduam morientur ad ipsam,]

Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas. Parva mei mihi sunt cordi monimenta (laboris ;]

At populus tumido gaudeat Antimacho. 10

CARMEN LXI.

Ad Calvum, de Quintilia.

Si quidquam mutis gratum acceptumque sepulcris

Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores,

Atque olim amissas flemus amicitias; Certe non tanto mors immatura dolori est 5

Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

CARMEN LXII.

Inferiæ ad Fratris Tumulum.

Multas per gentes et multa per æquora vectus,

Adveni has miseras, frater, ad inferias,

Ut te postremo donarem munere mortis,

Et mutum nequidquam alloquerer cinerem ; Quandoquidem fortuña mihi tete abstulit ipsum, 5

Heu, miser indigne frater ademte mihi! Nunc tamen interea prisco quæ more parentûm

Tradita sunt tristes munera ad inferias, Accipe, fraterno multum manantia fletu :

Atque in perpetuum, frater, ave, atque vale. 10

CARMEN LXIII.

Ad Cornelium.

Si quidquam tacito commissum est fido ab amico,

Quojus sit penitus nota fides animi; Me unum esse invenies illorum jure sacratum,

Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CARMEN LXIV.

Ad Lesbiam.

Si quidquam cupidoque optantique obtigit un

quam, et

Insperanti, hoc est gratum animo proprie : Quare hoc est gratum, nobis quoque carius auro,

Quod te restituis, Lesbia, mî cupido.

Restituis cupido, atque insperanti ipsa refers te 5

Nobis. O lucem candidiore notâ ! Quis me uno vivit felicior ? aut magis hac quid

Optandum vitâ dicere quis poterit ?

CARMEN LXV.

In Cominium.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

Spurcata impuris moribus intereat; Non equidem dubito, quin primum inimica bo

norum

Lingua exsecta avido sit data volturio; Effossos oculos voret atro gutture corvus,

Intestina canes, cætera membra lupi.

5

CARMEN LXVI.

Ad Lesbiam.

Jucundum, mea vita, mihi proponis amorem

Hunc nostrum inter nos, perpetuumque fore. Dî magni, facite, ut vere promittere possit ; Atque id sincere dicat, et ex animo;

« ZurückWeiter »