Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN XLVII.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nôsse Catullum,

Lesbia; nec, præ me, velle tenere Jovem. Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,

Sed pater ut natos diligit et generos. Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror, 5

Multo mî tamen es vilior et levior. Quî potis est ? inquis. Quod amantem injuria

talis Cogit amare magis, sed bene velle minus.

CARMEN XLVIII.

In Ingratum.

Desine de quoquam quidquam bene velle mereri,

Aut aliquem fieri posse putare pium. Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :

Immo etiam tædet, tædet obestque magis; Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius ur

get, Quam modo qui me

unum atque unicum amicum habuit.

5

CARMEN XLIX.

Ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es. Nulla fides ullo fuit unquam fædere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta meâ est. Nunc est mens adducta tuâ, mea Lesbia, culpå,

5 Atque ita se officio perdidit ipsa pio, Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,

Nec desistere amare, omnia si facias.

CARMEN L.

Ad se ipsum

Siqua recordanti benefacta priora voluptas

Est homini, cum se cogitat esse pium, Nec sanctam violâsse fidem, nec fædere in ullo

Divûm ad fallendos numine abusum homines; Multa parata manent in longå ætate, Catulle, 5

Ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam, quæcumque homines bene quoiquam aut

dicere possunt,

[ocr errors]

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt ; Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti.

Quare jam te cur amplius excrucies? 10 Quin te animo obfirmas, teque istinc usque re

ducis, Et, Dîs invitis, desinis esse miser ? Difficile est longum subito deponere amorem :

Difficile est : verum hoc quâlubet efficias. Una salus hæc est: hoc est tibi pervincendum. 15

Hoc facies, sive id non pote, sive pote. O Dî, si vostrum est misereri, aut siquibus un

quam Extremâ jam ipsâ in morte tulistis opem ; Me miserum adspicite ; et, si vitam puriter egi,

Eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,

Expulit ex omni pectore lætitias. Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,

Aut, quod non potis est, esse pudica velit: Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.

25 O Dî, reddite mî hoc pro pietate meâ.

CARMEN LI.

Ad Rufum.

Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice;

Frustra ? immo magno cum pretio atque malo; Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens,

Mî misero eripuisti omnia nostra bona ? Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum 5

Vitæ ! heu! heu nostræ pestis amicitiæ !

CARMEN LII.

In Lesbium.

Lesbius est pulcher : quidni ? quem Lesbia

malit, Quam te cum totâ gente, Catulle, tuâ. Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catul

lum, Si tria notorum suavia reppererit.

CARMEN LIII.

Ad Juventium.

Nemone in tanto potuit populo esse, Juventi,

Bellus homo, quem tu diligere inciperes,

Præterquam iste tuus moribundâ a sede Pisauri

Hospes, inauratâ pallidior statuâ ? Qui tibi nunc cordi est; quem tu præponere nobis

5 Audes. Ah! nescis, quod facinus facias.

CARMEN LIV.

Ad Quintium.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,

Aut aliud, siquid carius est oculis; Eripere ei noli, multo quod carius illi

Est oculis, siquid carius est oculis.

CARMEN LV.

De Arrio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et hinsidias Arrius insidias;
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,

Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus, 5

Sic maternus avus dixerit, atque avia. Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures;

[ocr errors]
« ZurückWeiter »