Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

Cinna est Caïus : is sibi paravit.
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi parârim.

. Sed tu insulsa male et molesta vivis, Per quam non licet esse negligentem.

CARMEN IX.

Ad Asinium.

5

Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte ;
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi ? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit : est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte;
Quod me non movet æstimatione,
Verum est mnemosynon mei sodalis :
Nam sudaria Setaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Verannius. Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.

10

15

CARMEN X.

Ad Fabullum.

5

Cænabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cænam, non sine candidâ puellâ,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cenabis bene ; nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est ;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donârunt Veneres Cupidinesque;
Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

10

CARMEN XI.

Ad Calvum Licinium.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis ?

5
Isti Dî mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si (ut suspicor) hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla literator,
Non est mî male, sed bene ac beate, 10
Quod non dispereunt tui labores.
Dî magni! horribilem et sacrum libellum !
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Mîsti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.
Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia;.Cæsios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.

20 Vos hinc interea valete, abite Illuc, unde malum pedem tulistis, Sæcli incommoda, pessimi poëtæ !

15

CARMEN XII.

Ad Coloniam.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta

Crura ponticuli asculis stantis, irredivivus
Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat;
Sic tibi bonus ex tuâ

pons

libidine fiat, 5 In quo vel Salisubsulis sacra suscipiantur : Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risûs. Quemdam municipem meum de tuo volo ponte Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque; Verum totius ut lacûs, putidæque paludis, 10 Lividissima, maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ. Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella, Et puella tenellulo delicatior hædo,

15 Asservanda nigerrimis diligentius uvis; Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni; Nec se sublevat ex suâ parte: sed, velut alnus In fossâ Ligurî jacet suppernata securi, Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam ;

20 Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit. Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit. Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Si pote stolidum repente excitare veternum, Et supinum animum in gravi derelinquere ceno,

25 Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

CARMEN XIII.

Ad Hortorum Deum.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,
Quâ domus tua Lampsaci est, quâque silva,

Priape.
Nam te præcipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

CARMEN XIV.

Hortorum Deus.

Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem,
Tectam vimine jupceo, caricisque maniplis,
Quercus arida, rusticâ conformata securi,
Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis.
Hujus nam domini colunt me, Deumque salu-
tant,

5
Pauperis tugurî pater, filiusque ***
Alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba
Dumosa. asperaque a meo sit remota sacello ;
Alter

parva ferens manu semper munera larga. Florido mihi ponitur picta vere corolla 10 Primitu', et tenerâ virens spica mollis aristâ :

« ZurückWeiter »