Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Arvaque Rhipæis nunquam viduata pruinis,
Lustrabat, raptam Eurydicen atque irrita Ditis

Dona querens: spretæ Ciconum quo munere matres, 520
Inter sacra deûm nocturnique orgia Bacchi,
Discerptum latos juvenem sparsêre per agros.

Tum quoque marmoreâ caput a cervice revulsum
Gurgite quum medio portans Œagrius Hebrus
Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
Ah miseram Eurydicen! animâ fugiente, vocabat :
Eurydicen toto referebant flumine ripæ.

Hæc Proteus: et se jactu dedit æquor in altum ;
Quâque dedit, spumantem undam sub vortice torsit.
At non Cyrene; namque ultro affata timentem:
Nate, licet tristes animo deponere curas.

Hæc omnis morbi causa: hinc miserabile Nymphæ,
Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
Exitium misêre apibus. Tu munera supplex
Tende petens pacem, et faciles venerare Napæas:
Namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, priùs ordine dicam.
Quatuor eximios præstanti corpore tauros,
Qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycæi,
Delige, et intactâ totidem cervice juvencas.
Quatuor his aras alta ad delubra dearum
Constitue, et sacrum jugulis demitte cruorem,
Corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
Pòst, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
Inferias Orphei Lethæa papavera mittes,
Placatam Eurydicen vitulâ venerabere cæsâ,
Et nigram mactabis ovem, lucumque revises.
Haud mora, continuò matris præcepta facessit`:
Ad delubra venit; monstratas excitat aras;
Quatuor eximios præstanti corpore tauros
Ducit, et intactâ totidem cervice juvencas.

Pòst, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,

525

530

535

540

545

550

Inferias Orphei mittit, lucúmque revisit.
Hic verò, subitum ac dictu mirabile monstrum!
Adspiciunt liquefacta boum per viscera toto
Stridere apes utero, et ruptis effervere costis,
Immensasque trahi nubes, jamque arbore summâ
Confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Et

Hæc

super arvorum cultu pecorumque canebam,
super arboribus, Cæsar dum magnus ad altum
Fulminat Euphraten bello, victorque volentes
Per populos dat jura, viamque affectat Olympo.
Illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis otî;
Carmina qui lusi pastorum, audaxque juventâ,
Tityre, te patulæ cecini sub tegmine fagi.

555

560

565

[blocks in formation]

ÆNEIDOS

LIBRI DUODECIM.

Ille ego qui quondam gracili modulatus avenâ
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono,

Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis

« ZurückWeiter »