Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ན་

T. LUCRETII CARI

DE RERUM NATURA

LIBRI SEX.

DE RERUM NATURA

LIBRI SEX;

AD EXEMPLAR GILBERTI WAKEFIELD, A. B.

CUM EJUSDEM

NOTIS, COMMENTARIIS, INDICIBUS,

FIDELITER EXCUSI.

ADJECTÆ SUNT

EDITIONUM QUINQUE, IN QUIBUS PRINCIPIS, FERRANDI,

LECTIONES VARIANTES OMNES;

UT ET INTEGRE RICARDI BENTLEII

ANNOTATIONES, ILLUSTRATIONES, CONJECTURÆ,

EX IPSIUS AUTOGRAPHO,

IN MUSEO BRITANNICO CONSERVATO.

VOLUMEN SECUNDUM.

GLASGUE:

Excudebat Andreas Duncan, Academiæ Typographus.

VENEUNT APUD BELL & BRADFUTE; GUL. LAING;
DOIG & STIRLING; ET ARCH. CONSTABLE & SOCIOS, EDINBURGI:

ET ANDREAM DUNCAN, GLASGUE.

HARVARD COLLEGE LIBRARY BEQUEST OF

JOHN STRACHAN LAWRENCE AUGUST 8, 1924

50-166 5121 18

M. S.

CAII CILNII MECENATIS:

ΣΧΕΤΛΙΑΣΤΙΚΟΝ.

SALVE! doctorum turbæ venerabile nomen;
Queis tenuem præbet laurea morsa cibum.
Ter felix olim, te vatum præside, quisquis
Castalio ruptas fonte bibebat aquas!
Musa, tenens dudum tacitos inhonora recessus,
Digna putabatur regibus ire comes:

Pieridum, Furiis quos dissociarat Enyo,

Vinxit amicitiæ foedere castus amor.

VIRGILII Sonuit tum pastoralis arundo,
Tegmine quâ gelidam fagus obivit humum.
Mox, Dryasi linquens templum nemorale, poëta
Terribili increpuit bella virosque tubâ.

Quæ gravis Alcæus numeroso pectine lusit,

Quæ Mitylenæâ docta puella lyrâ;

Ausoniis CALABRI RURIS sociavit ALUMNUS
Arte pari nervis, ingenioque pari:

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »