Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
Sic certe: viden ut perniciter exiluere?
Non temere exiluere: canent, quo visere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades Hymenaee.

Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
Nos alio mentes, alio divisimus aures:

Iure igitur vincemur: amat victoria curam.
15 Quare nunc animos saltem committite vestros:
Dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis complexu avellere matris,
20 Complexu matris retinentem avellere natam,
Et iuveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis?
25 Qui desponsa tua firmes connubia flamma,
Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a divis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.

30

38 Namque tuo adventu vigilat custodia semper. Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,

37, 6. Oetaeos T: hoc eos DL. Eoos Itali.

imbres T,

imber DL. 7. certes T. pernicitor exilluere D. 8. quod T. fortasse sidere. par est T: parent DL. 10. facile corr L. nobilis T. aequalis DL. 11. innuptaeque DL. meditata requirunt T: meditata requaerunt D, meditare quaerunt L, meditamine quaerunt Parisinus. meditamina quaerunt Itali. 12. memora psile T. post 12. Nec mirum penitus quae tota mente laborent add T. 13. Non T. 15. non DL. alios D.

18. quis T. potuit, al. fertur L. 20, avelle T. 24. quis T. 25. fines T. 26. Quo DL. vir T. 28. a om T. 30-38, 6. om pr L. 30. aequalem D. Post p. 37 vix dubitari potest quin paginae duae h. e. 60 versus perierint: nam totum carmen ita videtur constitutum fuisse, ut primum iuvenes canerent 5 versus, tum puellae item 5, iuv. 8, pu. 6, iuv. 6, pu. 8, iuv. 7, pu. 7, iuv. 8, pu. 11, inv. 9, pu, 9, iuv. 8, pu. 10, iuv. 10, pu, 8.

Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
At libet innuptis ficto te carpere questu,

5 Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Ut flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber 10 Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae), Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est: Cum castum amisit polluto corpore florem, 15 Nec pueris iocunda manet nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam, Sed tenerum prono deflectens pondere corpus 20 Jam iam contingit summum radice flagellum (Hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci; At si forte eadem est ulmo coniuncta marito, Multi illam agricolae, mulți accoluere iuvenci), Sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit: 25 Cum par connubium maturo tempore adepta est, Cara viro magis et minus est invisa parenti.

At tu ne pugna cum tali coniuge, virgo, Non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. 30 Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est: 39 Tertia pars patri data, pars data tertia matri, Tertia sola tua est, noli pugnare duobus,

rus.

18. ex

38, 3, comperendis nomine ea spem T, nomine Eous Schrade4. Adlucet T. 5. quem] quem a T, qm D, quam Laurentianus, quod pr Riccardianus, 9. Quae mulcens aure firma T. 11. 12. Om T et Laurentianus. 13. dum innupta Quinctilianus inst. 9, 3, 16. p. 804. dum cara Parisinus et Laurentianus, itaque Quinctilianus: tum cara DLT. sui L. est Quinctilianus: sed DLT, 17. Et T. arvo] orto D. tullit quam muniteam ducat uvam T. 19. proflectens T. 22. 23. om D. 22. Apsi T. ultima Laurentianus. 23. coJuere Itali. 24. tum inculta T. 26. Cura DT. virgo L. 27. Et tu nec L cum Laurentiano et Riccardiano, Et tua nec T, Tu non nec D. 28, equo D, aequum L. 30. om T. in fine est om D. 39, 1. Tertia patris pars est data tertia matri T. 2. solit

tu est noli tu ignare duobus T.

5

Qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Super alta vectus Attis celeri rate maria

Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit Adiitque opaca silvis redimita loca deae, Stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis, Devolvit ile acuto sibi pondere silicis. 10 Itaque ut relicta sensit sibi nembra sine viro, Etiam recente terrae sola sanguine maculans Niveis citata cepit manibus leve typanum, Typanum, tubam Cybebes, tua, mater, initia, Quatiensque terga taurei teneris cava digitis 15 Canere haec suis adorta est tremebunda comitibus. 'Agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, Simul ite, Dindymenae dominae vaga pectora, Aliena quae petentes velut exules loca

Sectam meam executae duce me mihi comites 20 Rapidum salum tulistis truculentaque pelagi Et corpus evirastis Veneris nimio odio, Hilarate aere citatis erroribus animum. Mora tarda mente cedat: simul ite, sequiminiPhrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae, 25 Ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, Tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, Ubi capita Maenades vi iąciunt ederigerae, Ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, Ubi suevit illa divae volitare vaga cohors, 30 Quo nos decet citatis celerare tripudiis.'

39, 5. Attis celeri ratis vel rate Terentianus Manrus v. 2900 et Marius Victorinus p. 2602: athis celere (celer D) rate DL. 6. ut om Atilius Fortunatianus p. 2677. 2678. idem habet priore loco cito et omittit pede. 8. ibi Puccii et Minturni excerpta: ubi DL. amnis DL, animi Itali. 9. ile de coniectura posui: iletas L, illectas D. silices DL. 11. maculas DL, 12. 13. tympanum DL. correxit Scaliger, 13. cybeles tu D, cybelles tu L. 14. tauri et DL. 15, hoc Laurențianus. 16. cybales D, cybelles L. 17. dindimenee D. vaga pectora dominae Ahlwardtus. 18. loca celeri DL. 19. exe tute D, excute Laurentianus. 21. evitastis L. 22. Hilaritate D. aere citatis Laurentianus: é recitatis margo L, crocitatis DL.

an animum DL. 24. cybeles D, cybelles L. solus. 27. menade sui DL. ei derigere D, ei 29. die D.

[ocr errors]

et erroribus D.

25. sonant D dirigere L.

,

, 27

40 Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, Thiasus repente linguis trepidantibus ululat,

Leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
Viridem citus adit Idam properante pede chorns.
5 Furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens
Comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
Veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:

Rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
Itaque, ut domum Cybebes tetigere lassulae,
10 Nimio e labore somnum capiùnt sine Cerere.
Piger his labante langore oculos sopor operit;
Abit in quiete molli rabidus furor animi.
Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
Lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
15 Pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
Ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
Trepidante eum recepit dea Pasithea sinu,
Ita de quiete molli rapida sine rabie

Simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, 20 Liquidaque mente vidit sine queis ubique foret, Animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit, Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis, Patriam allocuta maestast ita voce miseriter. 'Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, 25 Ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae Famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, Ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem Et earum omnia adirem furibunda latibula, Ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?

40, 1. hoc Laurentianus. athis D et margo L, atris L. 2. Thiasiis L, Tasiis D. trepitantibus D. 5. anima gens DL, quod correxi. 6. timpanos D. actis D, Athis L. 7. iuvenca Laurentianus: inventa DL. ingi] luci DL. 8. sequitur D. propere pedem DL. correxit Balth. Venator. 9. ut om L. cybales D, cybelles L.

11, ocellos D.

molli in fragmento Festi p. 82: malis DL. DL. 14. cythara pr L. sol adura DL.

cum DL.

12. Abiit in DL.

13. horis aureis 16. excitum DL,

18. dee D.

quod correxi. Athin L, athim D. 17. eum Laurentianus: pasiteo DL, pasithes Laurentianus. 19. ipse DL. athis DL. 20. sineque his DL. ter visum D, aestuanter usum L. retulit DL. allocuta est ita voce miseriter (miserius Parisinus, cardianus) maiestas DL. correxit Muretus. 27. Vt caput DL. niveum D.

26.

21. extuan23. Patria D. miseritus Ricretuli DL.

30 Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem, 41 Rabie fera carens dum breve tempus animus est, Egone a mea remota haec ferar in emora domo? Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?

Abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?

5 Miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
Quod enim genus figuraest, ego non quod habuerim?
Ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
Ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei;
Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
10 Mihi floridis corollis redimita domus erat,
Linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
Egon ah deum ministra et Cybeles famula ferar?
Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
15 Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
Ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
Iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet,"
Roseis ut huic labellis sonitus abiit celer,
Geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
20 Ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
Laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
Agedum inquit 'age ferox i, face ut hunc furor....,
Face uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
Mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
25 Age caede terga cauda, tua verbera patere,
Face cuncta mugienti fremitu loca retonent,

40, 30. popula L. ad te Parisinns: athe Laurentianus, atte L, áte D.

41, 5, ah L: hac D. atque L: ac D. 6. Quid D. figura est DL. non quid (nunquid D) abierim DL, correxit Scaliger. 7. Ego puber Scaliger. 8. gymnasii Laurentianus: gymnasti L, ginasti D. sui D. 10. floridus D. circulis L, circulus D. 11. solo DL. 12. Ego nec DL, ex ec feci a, Ego nunc Santenius. ferarum DL. 14. nive] ne ne DL. 15, columnibus DL. 16. nemora vagus Laurentianus. 17. que Laurentianus; om D, quod L. 18. hinc DL. adiit DL. celer, quo vocabulo libri carent, ex eodem folii praecedentis versu 39, 18 huc revocavi, 19. ad aures deorum D solus.

20. Vbi vincta DL. resolves D. cybeles D. 21. pectoris DL. 22. i Scaliger addidit.

23. Fac ut DL, quod correxi,

fac DL. puto furor agitet. ictum L, ictum D. 25, tergo

DL. tua verum vera patere (pater D) DL. 26. Fac DL. fremitum D.

« ZurückWeiter »